DE UNIONE VERBI

 Prooemium

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

Articulus 1

Et primo quaeritur utrum haec unio facta sit in persona, vel in natura.

Videtur autem quod in natura.

Argumentum 1

Dicit enim Athanasius quod sicut anima rationalis et caro unus est homo; ita deus et homo unus est christus.

Sed anima rationalis et caro uniuntur in unam naturam humanam. Ergo deus et homo uniuntur in unam naturam christi.

Argumentum 2

Praeterea, Damascenus dicit in III libro: hoc facit haereticis errorem, quia dicunt idem naturam et hypostasim. Sed hoc non videtur falsum esse: quia in quolibet simplici, et praecipue in deo, idem est suppositum et natura. Ergo non est falsum quod haeretici dicunt, quod si unio facta sit in persona, sit facta in natura.

Argumentum 3

Praeterea, Damascenus dicit in III libro, quod inconvertibiliter et inalterabiliter unitae sunt ad invicem duae naturae.

Sed unio naturarum videtur importare unionem naturalem. Ergo unio facta est in natura.

Argumentum 4

Praeterea, in omnibus illis in quibus suppositum aliquid habet praeter naturam speciei, vel accidens vel naturam individualem necesse est quod differat suppositum a natura, ut patet per philosophum in VII metaph.. Sed si unio humanae naturae ad verbum non est facta in natura humana, non pertinebit ad naturam speciei ipsius verbi. Ergo sequetur quod suppositum verbi sit aliud a natura divina; quod est impossibile. Videtur ergo quod unio facta sit in natura.

Argumentum 5

Praeterea, omnis unio terminatur ad aliquod unum, quod est posterius ipsa unione.

Sed unitas personae verbi, cum sit aeterna, non est posterior unione quae facta est in plenitudine temporis. Ergo unio non est facta in persona.

Argumentum 6

Praeterea, unio importat additamentum quoddam. Unde non potest fieri unio in aliquo quod est summae simplicitatis. Sed persona verbi, cum sit vere deus, est summae simplicitatis. Ergo in persona verbi non potest fieri unio.

Argumentum 7

Praeterea, duo quae non sunt unius generis, non possunt in aliquo uniri: ex linea enim et albedine non fit unum. Sed humana natura multo plus differt a divina quam ea quae differunt genere. Ergo non potest simul humanae et divinae naturae unio fieri in persona una.

Argumentum 8

Praeterea, persona et natura verbi differunt solum secundum modum intelligendi, in quantum in persona verbi importatur relatio originis, non autem in natura. Sed per relationem originis verbum non refertur ad humanam naturam, sed ad patrem. Ergo eodem modo se habent ad naturam assumptam persona verbi, et natura eius. Si ergo est facta unio in persona, erit facta unio in natura.

Argumentum 9

Praeterea, incarnatio excitat nos ad deum incarnatum diligendum. Sed non debemus plus diligere unam personam divinam quam aliam; quia quorum est eadem bonitas, debet esse eadem dilectio. Ergo unio incarnationis facta est in natura communi tribus personis.

Argumentum 10

Praeterea, secundum philosophum in II de anima, vivere viventibus est esse. Sed in christo est duplex vita, scilicet humana et divina. Ergo est illi duplex esse, et per consequens duplex persona: esse enim est suppositi vel personae. Non ergo facta est unio in persona.

Argumentum 11

Praeterea, sicut forma partis comparatur ad materiam, ita forma totius ad suppositum.

Sed forma partis non potest esse nisi in materia propria. Ergo forma totius, quae est natura, non potest esse nisi in proprio supposito, quod est persona humana. Et eadem ratione natura divina est etiam in persona divina.

Ergo, si sint ibi duae naturae, oportet quod sint ibi duae personae.

Argumentum 12

Praeterea, omne quod vere praedicatur de aliquo, potest supponere pro ipso. Sed natura divina vere praedicatur de persona verbi. Ergo potest supponere pro ipsa. Si ergo facta est unio in persona, vere potest dici quod facta sit unio in natura.

Argumentum 13

Praeterea, omne quod unitur alicui, aut unitur ei essentialiter aut accidentaliter. Sed humana natura non unitur verbo accidentaliter, quia sic retineret suam personalitatem, et essent duae personae. Omnis enim substantia alteri adveniens retinet suam singularitatem; sicut vestis induta, et equus equitantis.

Ergo advenit ei essentialiter quasi pertinens ad essentiam vel naturam verbi. Est ergo unio facta in natura.

Argumentum 14

Praeterea, nihil quod comprehenditur sub alio, extendit se ad aliquid extrinsecum; sicut quod comprehenditur loco non est in exteriori loco. Sed suppositum cuiuslibet naturae comprehenditur sub natura illa, unde et dicitur res naturae. Sic enim comprehenditur individuum sub specie, sicut species sub genere.

Cum ergo verbum sit suppositum divinae naturae, non potest se extendere ad aliam naturam ut sit eius suppositum, nisi efficiatur natura una.

Argumentum 15

Praeterea, natura se habet ad suppositum per modum formalioris, et simplicioris et constituentis. Hoc autem modo non potest se habere natura humana ad personam verbi.

Ergo persona verbi non potest esse persona humanae naturae.

Argumentum 16

Praeterea, actio attribuitur supposito vel personae: quia actiones singularium sunt, secundum philosophum. Sed in christo sunt duae actiones, ut Damascenus probat in libro III.

Ergo sunt ibi duae personae. Non ergo facta est unio in persona.

Argumentum 17

Praeterea, persona definitur esse natura proprietate distincta. Si ergo facta est unio in persona, sequitur quod facta sit unio in natura.

Sed Contra 1

Sed contra. Est quod Augustinus dicit in libro de fide ad Petrum: duarum naturarum veritas manet in christo secundum unam personam.

Sed Contra 2

Praeterea, ad Orosium dicit: duas naturas cognoscimus in una persona filii.

Corpus

Respondeo. Dicendum quod ad evidentiam huius quaestionis, primo, oportet considerare quid est natura, secundo, quid est persona; tertio, quomodo unio verbi incarnati facta est in persona, non in natura.

Sciendum est ergo, quod nomen naturae a nascendo sumitur. Unde primo est dicta natura, quasi nascitura, ipsa nativitas viventium, scilicet animalium et plantarum. Deinde tractum est nomen naturae ad principium praedictae nativitatis. Et quia huiusmodi nativitatis principium intrinsecum est, ulterius derivatum est nomen naturae ad significandum interius principium motus, secundum quod dicitur in II physic., quia natura est principium motus in quo est, per se, non secundum accidens. Et quia motus naturalis praecipue in generatione terminatur ad essentiam speciei, ulterius essentia speciei, quam significat definitio, natura vocatur. Unde et boetius dicit in libro de duabus naturis, quod natura est unumquodque informans specifica differentia. Et hoc modo hic natura accipitur.

Ad intelligendum autem quid sit persona, considerandum est quod si aliqua res est in qua non sit aliud quam essentia speciei, ipsa essentia speciei erit per se individualiter subsistens.

Et sic in huiusmodi re idem esset realiter suppositum et natura, sola ratione differens; in quantum scilicet natura dicitur prout est essentia speciei, suppositum vero in quantum per se subsistit. Si vero aliqua res sit intra quam praeter essentiam speciei, quam significat definitio, sit aliquid aliud, vel accidens vel materia individualis; tunc suppositum non erit omnino idem quod natura, sed habebit se per additionem ad naturam.

Sicut apparet praecipue in his quae sunt ex materia et forma composita. Et quod dictum est de supposito, intelligendum est de persona in rationali natura: cum persona nihil aliud sit quam suppositum rationalis naturae, secundum quod boetius dicit in libro de duabus naturis, quod persona est rationalis naturae individua substantia.

Sic ergo patet quod nihil prohibet aliqua uniri in persona quae non sunt unita in natura; potest enim individua substantia rationalis naturae habere aliquid quod non pertinet ad naturam speciei, et hoc unitur ei personaliter, non naturaliter. Hoc igitur modo accipiendum est quod natura humana unita est verbo dei in persona, non in natura: quia si non pertinet ad naturam divinam, pertinet autem ad personam ipsius, in quantum persona verbi assumendo, adiunxit sibi humanam naturam. Sed de modo huiusmodi coniunctionis dubitatio et discordia accidit.

Videmus enim in creaturis quod dupliciter aliquid alicui advenit; scilicet accidentaliter, et essentialiter.

Nestorius igitur, et ante ipsum theodorus Mopsuestenus, posuerunt naturam humanam coniunctam esse verbo accidentaliter; scilicet secundum gratiae inhabitationem: ponentes quod verbum dei unitum erat homini christo sicut habitans in ipso ut in templo suo. Videmus autem quod omnis substantia coniuncta alteri accidentaliter, retinet seorsum suam propriam singularitatem, sicut vestis adveniens homini aut domus continens habitatorem: unde sequitur quod homo ille habuerit propriam singularitatem quae est personalitas eius. Sequebatur ergo secundum Nestorium, quod in christo persona hominis esset distincta persona a persona verbi; et quod esset alius filius hominis, et alius filius dei. Unde beatam virginem non confitebatur matrem dei, sed matrem hominis. Sed hoc est omnino absurdum. Primo quidem, quia sacra Scriptura aliter loquitur de hominibus in quibus verbum dei habitavit per gratiam, et aliter de christo. Nam de aliis dicit quod factum est verbum domini ad talem prophetam, sed de christo dicit: verbum caro factum est, id est homo; quasi ipsum verbum personaliter sit homo. Secundo, quia apostolus ad philipp.

Hanc unionem exinanitionem filii dei vocat. Manifestum est autem quod inhabitatio gratiae non sufficit ad rationem exinanitionis.

Alioquin exinanitio competeret non solum filio, sed etiam patri et spiritui sancto, de quo dominus dicit Ioan. XIV: apud vos manebit, et in vobis erit; et de se et patre: ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus. Propter hoc igitur et multa alia, praedictus error damnatus est in Concilio ephesino.

Quidam vero cum Nestorio sustinentes humanam naturam accidentaliter verbo advenisse, voluerunt evitare dualitatem personarum quam ponebat Nestorius, ponentes quod verbum assumpsit animam et corpus sibi invicem non unita; ut sic non constitueretur persona humana ex anima et corpore. Sed ex hoc sequitur maius inconveniens, quod christus non vere fuerit homo; cum ratio hominis consistat in unione animae et corporis.

Et ideo etiam hic error damnatus est sub Alexandro III in Concilio turonensi.

Alii vero acceperunt aliam partem, ponentes naturam humanam verbo essentialiter advenire; ut quasi conflaretur una natura, sive essentia, ex natura divina et natura humana.

Et ad hoc quidem Apollinaris Laodicensis tria dogmata posuit, ut leo Papa dicit in epistola quadam ad Constantinopolitanos, quorum primum fuit quod posuit animam non esse unitam in christo, sed verbum carni loco animae advenisse. Ut sic ex verbo et carne fieret una natura, sicut in nobis ex anima et corpore. In quo quidem dogmate Apollinaris secutus est Arium. Sed quia evangelica Scriptura expresse de anima christi loquitur, secundum illud Ioan. X: potestatem habeo ponendi animam meam, incidit in secundum dogma, ut poneret quidem animam sensitivam esse in christo, non autem rationalem; sed verbum fuisse homini christo loco intellectus. Sed hoc est inconveniens; quia secundum hoc, verbum non assumpsisset humanam, sed bestialem naturam, ut Augustinus contra eum arguit in libro LXXXIII quaestionum. Tertium dogma eius fuit, quod caro christi non est de femina sumpta sed facta de verbo in carnem mutato atque converso. Hoc autem est maxime impossibile: quia verbum dei, cum sit vere deus, est immutabile omnino.

Unde propter haec dogmata damnatus est Apollinaris in Concilio Constantinopolitano; et eutyches, qui eius tertium dogma secutus est, in Concilio chalcedonensi.

Sic igitur, si non est facta unio in persona sed solum secundum habitationem, secundum Nestorium, nihil novum in christi incarnatione accidit. Quod vero facta sit unio in natura, secundum Apollinarem et eutychen, est omnino impossibile. Cum enim species rerum sint sicut numeri, in quibus addita vel subtracta unitate variant speciem, ut dicitur in VIII metaph., quaecumque natura est in se perfecta, impossibile est quod recipiat alterius naturae additionem. Vel, si reciperet, non esset eadem natura, sed alia.

Divina autem natura est perfectissima. Similiter etiam humana natura habet perfectionem suae speciei. Unde impossibile est quod una alteri adveniat unione naturali. Et si esset possibile, iam id quod ex utroque constitueretur neque esset natura divina neque humana: et sic christus esset neque homo neque deus, quod est inconveniens. Relinquitur ergo quod humana natura non est unita verbo neque accidentaliter neque essentialiter, sed substantialiter, secundum quod substantia significat hypostasim, et hypostatice vel personaliter.

Huius autem unionis exemplum in rebus creatis nullum est propinquius quam unio animae rationalis ad corpus, quod ponit Athanasius.

Non quidem secundum quod anima est forma corporis, quia verbum non potest esse forma in materia; sed secundum quod corpus est animae instrumentum, non quidem extrinsecum et adventitium, sed proprium et coniunctum. Unde Damascenus dicit humanam naturam esse organum verbi. Esset autem adhuc similius, sicut Augustinus dicit contra felicianum, si fingamus, sicut plerique volunt, esse in mundo animam generalem, quae passibilem materiam ad diversas formas, unam faceret secum esse personam.

Sed tamen omnia huiusmodi exempla sunt deficientia: quia unio instrumenti est accidentalis; sed haec est quaedam unio singularis supra omnes modos unionis nobis notos.

Sicut enim deus est ipsa bonitas et suum esse, ita etiam est ipsa unitas per essentiam.

Et ideo, sicut virtus eius non est limitata ad istos modos bonitatis et esse qui sunt in creaturis, sed potest facere novos modos bonitatis et esse nobis incognitos; ita etiam per infinitatem suae virtutis potuit facere novum modum unionis, ut humana natura uniretur verbo personaliter, non tamen accidentaliter.

Quamvis ad hoc in creaturis nullum sufficiens exemplum inveniatur. Unde Augustinus dicit in epistola ad volusianum, de hoc mysterio loquens: si ratio quaeritur, non est admirabile: si exemplum poscitur, non est singulare. Demus deo aliquid posse, quod fateamur nos investigare non posse; in talibus enim tota ratio facti est potentia facientis.

Et dionysius dicit in cap. II de divin.

Nom.: iesus secundum nos divina compositio, id est unio, et ineffabilis est verbo omni, et ignota menti; tamen et ipsi primo dignissimorum Angelorum.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod similitudo non attenditur quantum ad hoc quod ex anima et carne sit una hominis natura; sed quantum ad hoc quod utrobique constituitur una persona.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod quamvis in divinis natura et suppositum, sive persona, non differant realiter, differunt tamen ratione ut dictum est. Et quia idem est subsistens in natura humana et divina, non autem eadem essentia ex utroque componitur, inde est quod unio facta est in persona, ad cuius rationem pertinet subsistere; non autem ad naturam, quae importat essentiam rei.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod naturae quidem unitae sunt in christo; non tamen in natura, sed in persona. Quod apparet ex hoc ipso quod dicuntur inconvertibiliter et inalterabiliter naturae esse unitae.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod haeretici, dicentes quod non est facta unio in persona, sed quod sit facta in natura, non reputabant aliud esse personam et aliud naturam nec re nec ratione; et ideo decipiebantur.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod proprie secundum unionem dicitur aliquid unitum, sicut secundum unitatem dicitur aliquid unum. Et ideo unio non intelligitur terminari ad personam divinam secundum quod est una in se ab aeterno, sed secundum quod est unita humanae naturae in tempore. Et ita unio secundum modum intelligendi praecedit personam, non prout est una, sed prout est unita.

Ad 6

Ad sextum dicendum quod unio non dicitur fieri in persona divina, quasi ipsa persona divina constituatur ex duobus sibi invicem unitis. Hoc enim eius summae simplicitati repugnaret. Sed dicitur unio esse facta in persona, in quantum divina persona simplex subsistit in duabus naturis, scilicet divina et humana.

Ad 7

Ad septimum dicendum quod duo quae sunt diversa secundum genus, non uniuntur in una essentia vel natura; nihil tamen prohibet quin uniantur in uno supposito. Sicut ex linea et albedine non fit aliqua essentia; inveniuntur tamen in uno supposito.

Ad 8

Ad octavum dicendum quod persona filii dei dupliciter potest considerari. Uno modo secundum communem rationem personae, prout significat quoddam subsistens; et secundum hoc unio facta est in persona secundum rationem personae, sicut supra dictum est. Alio modo potest in persona filii considerari id quod est proprium personae filii, scilicet relatio qua refertur ad patrem. Et secundum huius relationis rationem non consideratur unio duarum naturarum.

Ad 9

Ad nonum dicendum quod sicut incarnatio nihil bonitatis adiicit ad personam divinam, ita etiam nihil adiicit ei diligibilitatis. Unde persona verbi incarnati non est plus diligenda quam persona verbi simpliciter, licet sit secundum aliam rationem diligenda; quae tamen ratio sub universali bonitate verbi comprehenditur.

Et propter hoc etiam non sequitur, si incarnationis unio facta est in una persona et non in alia, quod propter hoc una persona sit magis diligenda quam alia.

Ad 10

Ad decimum dicendum quod esse est et personae subsistentis, et naturae in qua persona subsistit; quasi secundum illam naturam esse habens. Esse igitur personae verbi incarnati est unum ex parte personae subsistentis, non autem ex parte naturae.

Ad 11

Ad undecimum dicendum quod non eodem modo se habet natura ad suppositum, sicut se habet forma ad materiam. Materia enim non constituitur in esse nisi per formam; et ideo forma requirit determinatam materiam, quam faciat esse in actu. Sed suppositum non solum constituitur per naturam speciei, sed etiam alia quaedam potest habere. Et ideo nihil prohibet naturam aliquam attribui supposito alterius naturae.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum quod natura divina praedicatur de persona divina propter identitatem rei, non autem secundum proprietatem modi significandi. Et ideo non oportet quod supposito uno supponatur alterum; quia etiam in divinis haec est vera: persona generat; non tamen haec est vera: essentia generat.

Ad 13

Ad decimumtertium dicendum quod humana natura unita est verbo, non quidem accidentaliter, neque etiam essentialiter, quasi pertinens ad divinam naturam verbi; sed substantialiter, id est hypostatice, quasi pertinens ad verbi hypostasim vel personam.

Ad 14

Ad decimumquartum dicendum quod persona verbi comprehenditur sub natura verbi, nec potest se ad aliquid ultra extendere.

Sed natura verbi, ratione suae infinitatis, comprehendit omnem naturam finitam. Et ideo, cum persona verbi assumit naturam humanam, non se extendit ultra naturam divinam, sed magis accipit quod est infra. Unde dicitur ad philipp. II, quod cum in forma dei esset dei filius, semetipsum exinanivit; non quidem deponens magnitudinem formae dei, sed assumens parvitatem humanae naturae.

Ad 15

Ad decimumquintum dicendum quod sicut natura verbi est infinita, ita et persona verbi infinita est. Et ideo natura divina verbi correspondet ex aequo ipsi personae verbi secundum se. Natura autem humana correspondet verbo secundum quod factum est homo. Unde non oportet quod natura sit simplicior et formalior illo homine qui est verbum caro factum, et constituens ipsum in quantum est homo.

Ad 16

Ad decimumsextum dicendum quod actio est suppositi secundum aliquam naturam vel formam; et ideo non solum diversificantur actiones secundum diversitatem suppositorum, sed etiam secundum diversitatem naturae vel formae. Sicut etiam in uno et eodem homine alia actio est videre, et alia audire, propter diversas potentias. Unde in christo propter duas naturas sunt duae actiones, licet sit una persona vel hypostasis.

Ad 17

Ad decimumseptimum dicendum quod persona est quidem substantia distincta proprietate ad dignitatem pertinente, non autem secundum quod substantia significat essentiam vel naturam, sed secundum quod significat hypostasim.