DE NAT. MATERIAE ET DIM. INT.

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

Capitulus 9

Quomodo impossibile est duo esse substantialia simpliciter esse in eodem composito materiali.

Ex dictis ergo manifestum est triplicem esse potentiae differentiam, in qua aliquid dicitur esse: scilicet potentia materiae, in qua nihil est de illo quod de potentia educitur. Secunda est potentia mixti, vel materiae quae est in alteratione, in qua licet non sit essentia formae inducendae, est tamen virtus. Tertia est potentia totius, per quam partes sunt in toto, quae est maxime actui proprio propinqua secundum philosophum: unde in eis cum nihil sit agens ad proprium actum, sicut est quando harmonia est perfecta, necessario erunt essentiae formarum prope sua esse.

Hoc autem facilius scietur, si gradus et ordo rerum naturalium diligenter discutiatur.

Sciendum igitur quod communissimus unitatis modus reperitur in rebus materialibus, quae est unitas continuitatis: in omnibus enim rebus materialibus haec unitas reperitur. Primum namque accidens, quod sequitur materiam, est quantitas.

Super hanc unitatem reperitur in diversis rebus unitas suae propriae formae: in quibusdam quidem magis, in quibusdam vero minus perfecte, ut habetur quarto metaph.. Unitas continuitatis in re reperta maxime potentialis invenitur, quia omne continuum est unum actu et multiplex in potentia: sicut partes lineae non sunt aliqua duo actu, sed unum, ipsa vero linea est duo in potentia, et facta divisione fit duo actu, sola enim divisio continui facit esse actu: unde in divisione lineae non inducitur aliquid novi in ipsis divisis, sed eadem essentia lineae quae prius erat actu una, et multiplex in potentia, per divisionem facta est multa in actu.

Est tamen hic similitudo cuiusdam corruptionis, quia actus prior qui erat totius, ablatus est, et potentia ducta est ad actum posteriorem per divisionem solam.

Consimile penitus reperitur in lapide, et in igne, et in omnibus corruptibilibus et generabilibus inanimatis: forma enim totius in eis, per quam habent quamdam unitatem suae naturae super unitatem quantitatis, secundum totam rationem formae est in qualibet parte talium rerum. Unde facta divisione manet essentia eiusdem formae in partibus ab invicem divisis: quaelibet enim pars ignis est ignis, et quaelibet pars lapidis est lapis.

Est tamen in istis divisionibus quaedam similitudo corruptionis et generationis, non quod novae formae per divisionem talium inducantur, sed quia esse sive actus prior aufertur per divisionem ipsam et potentia ducitur ad actum proprium.

Super haec autem sunt animata imperfecta, ut plantae, et quaedam animalia imperfecta, ut sunt animalia anulosa; et in ipsis idem invenitur; quia cum avellitur ramus ab arbore, non advenit nova essentia vegetabilis, sed eadem essentia vegetabilis quae una erat in arbore tota, etiam actu uno, simul erat multiplex in potentia, et per divisionem novum esse perdit et actus alius et alius secutus est. Similiter est in animalibus anulosis una anima in actu et unum esse, sed multiplex in potentia accidentali: unde, facta divisione et remoto actu priori et unitate actus, sunt multa in actu.

Et sic facile est videre quando essentia alicuius formae est in potentia accidentali ad esse, quod tamen nondum habet; et hoc totum contingit propter imperfectionem talium formarum, quia, cum sint sub uno actu, simul sunt sub potentia multiplici respectu esse diversorum quae acquiruntur eis sine aliqua corruptione in suis essentiis, sed sola divisione.

In animalibus vero perfectis, praecipue in homine, forma quae est una in actu non est multiplex in potentia, ut per divisionem constituatur eadem essentia formae sub diversis esse, et sub diversis actibus, cum anima hominis non dividatur nec per se nec per accidens, ut dictum est. Unde, cum in homine sit unitas cuiusdam continuitatis, quae manifestior est in carne sua et ossibus quam in aliis membris quae sibi coniunguntur, per naturam ipsam continuitatis, necessario erit alia essentia formae in eo quae per solam divisionem a toto habeat esse actu. Hoc enim in omnibus continuis invenitur. Haec enim est forma respectu cuius quantitas sequitur materiam super ipsam formam rediens, ut supra dictum est: semper namque forma a qua quantitas secundum originem pendet est divisibilis per accidens.

Et hoc satis manifestum est, quia cum partes hominis sint in eadem propinquitate ad per se esse sicut partes aliarum rerum perfectarum, sicut dictum est; ideo nulla nova essentia formae introducitur per divisionem, sed esse novum acquiritur. Forma vero hominis dividi non potest, ut in ea acquirantur multa nova et diversa esse.

Ideo necessaria erit in eo alia essentia formae suae ab essentia formae quae per divisionem solam esse acquirit.

Sed in hoc est differentia inter animalia perfecta et imperfecta: quia in imperfectis non erat illa essentia sine esse simpliciter, licet esset sine esse acquisito per divisionem; in perfectis vero erat sine esse simpliciter sibi debito, quia duo esse substantialia impossibile est simul ponere in una re, ut dictum est.

Est etiam alia differentia a parte divisionis ipsius: quia cum dividi non possit nisi quod est actu quantum, quantitas autem in homine non est actu per formam respectu cuius sequatur materiam ut rediens super formam, sed per solam animam a qua est totus actus qui est in homine: in igne vero et lapide quantitas est actu per formam, quam ipsa quantitas sequitur in materia: inde est, quod divisio in homine est in quantitate actu per animam; sed quod efficitur per divisionem in esse acquisito, non est aliquid de essentia animae secundum aliquid esse, sed est aliquid de essentia formae originalis ipsius quantitatis, cui datur esse actu per divisionem.

In rebus vero imperfectis divisio est in quanto actu, et hoc per formam ad quam sequitur ipsa quantitas, cui per divisionem aufertur unum esse actus prius habitum et acquiruntur duo vel plura, sub quibus essentia ipsa dividitur quae prius erat una, secundum quam erat unum esse in re ante divisionem. Licet autem esset unum esse ante divisionem in rebus, nihilominus illa eadem essentia formae erat in potentia actuali ad multa esse simul cum uno esse actu quod habebat, et eius subiectum erat materia una et eadem numero.

Et tamen constat quod alium respectum habet materia ad esse actu primum et alios respectus ad esse actu per divisionem acquisita, quibus tamen respectibus materiae respondebat eadem essentia formae ante ipsa esse actu. Licet enim potentia materiae non differat ab eis secundum quod potentia dicit principium receptivum, differt tamen secundum quod dicit relationem materiae ad formam. Et isto modo possunt esse in materia multi respectus, essentia tamen eius manente una.

Sicut ergo materia per unum respectum tantum habet unum esse, cum aliis tamen respectibus multa habet, essentiae etiam formae sine esse per divisionem acquisito respondente; ita sub forma perfecta, cuiusmodi est anima humana, reperitur in materia hominis unum esse tantum, licet in eadem materia sint essentiae aliarum formarum sine esse, quod tamen eis sola divisione acquiritur.

Huius exemplum est reperire in linea et puncto. Protracta enim una linea, punctus qui eam terminat esse habet secundum quod illam lineam terminat; in ipso autem puncto sunt multi et diversi respectus, secundum quod potest esse terminus multarum linearum: sed per unum respectum impossibile est nisi unam lineam recipi in puncto. Unde per alias lineas quae in eo recipiuntur simul cum linea prima protracta non acquiritur puncto aliquod esse in earum terminatione, nec illis non protractis non minus haberet punctus esse in terminatione primae lineae.

Per quem modum de materia et eius respectibus imaginari possumus, cum ipsa in sui natura indivisibilis et sine partibus sit omnino, ut punctus, licet in multis sint dissimilia.

Secundum ergo unum respectum eius esse, quasi per unam lineam, impossibile est sibi inesse nisi unam formam quae det sibi esse. Unde, cum praedicata substantiae accipiantur quasi in uno respectu, veluti cum ex una parte linea accipitur in puncto, impossibile est ut praedicata contenta in linea praedicamentali substantiae per diversas formas praedicentur de socrate, sed per unam et eamdem. Secundum alios vero respectus quos habet de prope, ad esse per se, sine tamen esse, poterit essentias formarum recipere. Mirabilis enim est potentia materiae, nec sciri potest nisi cognoscendo ea quae in ea esse habent, scilicet conferendo de formis quae in ea esse habent, ut patet primo physic..