DE NAT. MATERIAE ET DIM. INT.

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

Capitulus 2

Qualiter per mutationem formarum devenitur in cognitionem materiae; et secundum quam rationem materia est principium individuationis.

Considerandum est ergo quod terminus actionis physicae est duplex: scilicet primus et secundus. Primus est generatio, quae est terminus alterationis physicae.

Secundus vero est forma, quae est finis generationis, licet non semper VI generationis inducatur forma quae est finis generationis, sicut patet de anima humana quae non introducitur per agens physicum; unde primus terminus actionis physicae in generatione humana est dispositio sufficiens ad introductionem animae, quae a philosopho dicitur generatio in secundo physic., quia homo generat hominem et sol.

Proprie vero generatio est quando forma ex natura generantis generato adiungitur; quod fit quando principium actionis non excedit modum agendi in nulla sua virtute, sicut patet de omnibus formis materiae immersis. Tales enim formae non secundum aliquid sui sunt principium agendi, quasi aliquid sui sit non immersum materiae, aliquid vero immersum; sed omnino sunt principium actionis rerum quarum sunt formae: ideo ex VI actionis fit aliquid simile in specie in genere talium rerum.

Sed anima hominis excedit modum actionis suae et generationis, quia anima hominis non est forma materiae penitus immersa; generativa enim potentia hominis non est tota virtus animae humanae, sed una pars eius quae conditiones materiae non excedit.

Et ideo in generatione hominis non attingitur ad idem specie ex VI generationis sicut in aliis: quantumcumque enim materia secundum naturam disponatur ad animam humanam, deus tamen potest eam non creare.

Ex generatione ergo, quae est primus terminus actionis physicae, accipi potest quae sit natura materiae. Cum enim non requiratur aliquod subiectum actu in actione physica nisi propter motum, sicut de alteratione dictum est, et subiectum necesse sit manere in toto motu, sequitur necessario, quamdiu est aliquid de natura alterationis et motus, subiectum esse in actu. Cum vero motus alterationis deficit, deficit subiecti actualitas. Haec autem est in eius termino qui est generatio. Unde in generatione necessario tota actualitas subiecti alterati peribit. Solum ergo ens in potentia manet in generatione. Ens autem in potentia est materia solum. Et ideo materia nuda est subiectum generationis. Cum ergo materia impediat cognitionem, et unumquodque non cognoscatur nisi secundum quod est actu, ut dicitur nono metaph.; ideo materia non est scibilis nisi in ordine ad formam, ut dicit philosophus primo physic.. Ideo formam per prius oportet cognoscere et per eam requirere naturam materiae: forma enim est terminus actionis physicae, ut dictum est.

Sciendum est ergo quod in termino cuiuslibet motus nihil est in isto quod per motum derelinquitur, sicut in termino motus localis nihil est de loco a quo incipit motus localis, et in termino dealbationis nihil est de nigro, a quo incipit dealbatio. Cum ergo alteratio ab actu formae substantialis incipiat, et ipsum compositum alteretur alteratione materiae ad denudandam ipsam ab omni actu quem prius habebat, ut dictum est; in termino eius necessario denudabitur ab actu primo quem habebat: primum enim in constitutione est ultimum in resolutione. Hoc autem est actus formae substantialis. Quod ergo manet derelictum a forma substantiali, hoc est materia, quia per actionem creaturae non devenimus in nihil, ut dictum est. Sic ergo per formam cognoscibilis est materia.