DE INSTANTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 3

Cuius sit mensura instans temporis et aevum.

Hic autem est adversum quod dicit philosophus quarto physic., dicens ipsum instans sequi rem motam, sicut tempus sequitur motum per hoc quod nos devenimus in notitiam prioris et posterioris in motu per ipsum mobile: quia cum ipsum invenimus in aliqua parte magnitudinis per quam movetur, statim dicimus motum per quem illuc advenit praeteriisse, et motum per quem inde ad aliam partem magnitudinis transibit, futurum esse; et sic per mobile alteratum apprehendimus numerum motus. Similiter est in tempore: quia id quod distinguit partes temporis ab invicem, est nunc, quod est principium temporis unius, et finis alterius. Ergo a commutata proportione, sicut se habet tempus ad motum, ita se habet nunc temporis ad mobile: unde videtur philosophum velle nunc temporis sequi ipsum mobile, ita quod idem nunc sit mensura mobilis et continuans partes temporis adiuncti.

Idem etiam nunc dicit primo mensurare tempus ipsum, quia unumquodque mensuratur per id quod est notius in suo genere, unde nunc illud de genere temporis est. De eodem etiam nunc subiungitur, quod nihil temporis est, nisi ipsum nunc. Ex quibus patet quod instans quod sequitur mobile sit de substantia temporis, cuius oppositum dicebatur.

Ad huius ergo difficultatis solutionem notandum est quod instans aevi non est accidens primi mobilis, sed mensura tantum secundum illud eius quod est inalterabile, scilicet secundum essentiam; accidens vero est primi aeviterni, et sequitur illud sicut accidens subiectum suum, alia autem non. Unde manifestum est quod non est idem nunc aevi et nunc temporis, quod sequitur mobile.

Hoc enim nunc est mensura mobilis secundum quod est idem in toto motu et accidens eius; unde philosophus quaerens naturam instantis in quarto physic., docet quod nihil temporis est nisi instans: et ad hoc accepit rationem ex habitudine motus ad mobile: dicens quod sicut loci mutatio et ipsum mobile sunt simul, sic numerus mobilis simul est cum numero motus localis. Sed tempus est numerus loci mutationis. Ergo numerus ipsius mobilis semper erit cum tempore. Hoc autem nihil aliud est quam nunc. Ergo nunc et tempus sunt simul.

Addit autem quod ipsum nunc comparatur ad id quod fertur non sicut numerus sed sicut unitas, cum nunc sit indivisibile.

Ex quibus manifestum est aliam esse naturam instantis quod mensurat mobile secundum illud quod est et secundum id quod est idem in toto motu, aliud autem est quod continuat tempus.

Patet enim ex parte motus et mobilis mobile esse idem in toto motu realiter, sed alterum et alterum ratione. Sed haec eius alteritas consistit in quibusdam indivisibilibus motus, quae dicuntur mutata esse, sine tamen interpolatione, et huiusmodi continuant motum quando quies in aliquo illorum non accidit. Mobile autem nihil est horum, cum quodlibet horum accidat sibi; simul tamen sunt haec mutata esse cum mobili, quia eius sunt ut subiecti.

Sicut autem a parte mobilis, ita et a parte instantis, quod sequitur mobile, est accipere diversa et diversa esse. Et haec eius diversitas consistit in ipsis indivisibilibus temporis, quae et dicuntur mensurata esse; et ista mensurata esse sine interpolatione sunt instantia quae continuant tempus: et haec nihil aliud sunt nisi diversa et diversa ratio eiusdem instantis, quod idem est realiter in toto tempore sequens mobile inquantum est idem re in toto motu. Huic autem adiungitur instans aevi, quod mensurat mobile secundum se, sicut aliud nunc est mensura eius inquantum essentia eius coniuncta est motui. Unde sicut bene arguitur quod nihil motus est nisi mobile sit, et tamen mobile non est aliquid de substantia seu de essentia motus (nisi forte sicut subiectum dicitur pertinere ad accidens suum cum cadat in eius definitione.

Sed hoc est quia accidentia definiuntur per suppletiones subiectorum quae penitus sunt extra essentias eorum); ita bene arguitur, quod nihil temporis sit, nisi instans sit; nec tamen ideo sequitur, quod illud instans sit aliquid temporis.

Et ideo philosophus subtilissime, cum vellet ostendere nihil temporis esse nisi nunc, non hoc directe conclusit quod intendere videbatur, sed directe conclusit nunc et tempus esse simul, sicut mobile et motus sunt simul, et constat quod motum esse ipsius mobilis est continuatio ipsius motus, non autem ipsum mobile. Sed sicut mobile non separatur a moto esse, nec a motu, sed semper sunt simul; ita erit de ipso nunc quia diversa esse sunt essentiae eius coniuncta.

Non dico diversa esse essentiae eius, quia diversitas non attingit essentiam aevi, licet ei coniungatur, sed attingit nunc temporis; unde haec diversa esse ei adiuncta erunt aliquid temporis, et non ipsum nunc, praeter quod tamen nihil temporis est; ipsum vero instans quod in se alteratur diversa et diversa ratione quo ad sua esse, est aliquid temporis, sed non tempus.

Unde philosophus ibid., cum prius vocasset ipsum nunc numerum mobilis (super hoc enim stabat argumentum eius), subiungit nunc non comparari ad mobile sicut numerum, sed sicut unitatem numeri, quam constat non esse numerum: sed eius replicatio quae est sibi alterum et alterum esse, est numerus. Ipsa enim replicatio unitatis non est ipsa unitas, sed accidens eius, licet ipsa quoque sit accidens.

Instans ergo quod est quasi unitas ipsius primi mobilis, secundum philosophum, non est instans aevi, quia instans aevi est aliud per essentiam ab instantibus continuantibus tempus: ab illo tamen ista derivantur et oriuntur. Sed ipsum est idem in essentia sua, in qua nulla cadit alteratio, sicut in essentia primi mobilis.

Nec alterabitur etiam consequenter ad alterationem primi mobilis, quod alteratur secundum ubi et hoc est instans quod nos vocamus aevum; quod est principium temporis. Unde boetius in lib.

Tertio de consol.: qui tempus ab aevo ire iubes: quia ab isto instanti procedit tempus sicut motus a mobili, non tanquam ab aliquo sui generis, sed exemplariter, sicut dicimus inferiora procedere a superioribus.

Ideo subtiliter discernendum est inter ista duo nunc: quia primum nunc est mensura tantum, secundum vero etiam est accidens, et ad genus temporis pertinens: ideo dicitur mensurare tempus. Unde philosophus, quarto physic., per comparationem mobilis ad motum docet quomodo instans mensurat tempus, quia scilicet unumquodque mensuratur per id quod est notius sui generis. Inter ea autem quae ad tempus pertinent, notius est instans, sicut et ipsum mobile notius est in motu, et per ipsum cognoscitur ipse motus.

Ubi considerandum est quod duobus modis aliquid potest esse mensura alterius. Uno modo quando ipsa mensura semel vel pluries accepta aequiparatur mensurato, sicut trinarius alium trinarium mensurat, vel novenarium. Alio modo quando unum est ratio cognoscendi aliud; unde de isto cognitio non habetur nisi secundum quod aliud ducit intellectum in cognitionem ipsius; et ideo illud non erit absolute mensura alterius, sed mediante scientia. Et ideo philosophus dicit decimo metaph., quod scientia est mensura scibilis. Hoc autem erit per modum illius per quod intellectus ducitur in cognitionem talis rei.

Isto modo mobile potest dici mensura motus, quia per eius notitiam devenitur in notitiam motus, ut ibid. Dicitur, quia mobile est permanens, motus vero transiens; ideo mobile notius est ipso motu. Similiter instans tale notius est tempore simpliciter, quia permanens est et idem re, tempus vero transiens: licet quandoque tempus sit nobis notius, quia est aliquo modo subiectum sensui, quia est sensibile commune, cum sit numerus motus.

Cum autem dicitur quod nihil est praesens de tempore nisi nunc, non significatur aliquod instans quod est continuans partes temporis ad invicem; quod cum tempore labitur, nec permanet, ut iterum signari possit, sicut potest punctus in linea unus et idem existens bis sumi, inquantum scilicet est principium et finis respectu diversarum partium lineae; nihilominus idem nunc est principium unius partis et finis alterius in tempore, sicut in linea punctus. Sed hoc dicitur de nunc quod sequitur id quod fertur.

Id enim manet idem secundum essentiam in toto tempore, variatur tamen per rationem, et in ista diversitate eius inveniuntur multa instantia, semper tamen labentia cum tempore.

Constat autem nullum talium instantium labentium esse causam temporis, cum nullum ipsorum maneat in toto tempore, sed transeat cum qualibet parte temporis: ipsa enim sunt diversae rationes ipsius instantis, quod est idem in toto tempore, et ideo vocantur instantia. Quod autem instans permanens patitur aliquam alterationem sibi adiungi, quia dictum est ipsum nunc habere diversum esse, hoc accidit, quia unum et idem natum est habere diversas mensuras, sicut patet de corpore caelesti, quod secundum suum esse, quod est intransmutabile, mensuratur aevo, quod est instans permanens.

Sed quia idem corpus habet transmutationem adiunctam motui (movetur enim secundum locum), tempus autem est mensura motus, ut dictum est, ideo hoc instans, licet sit intransmutabile, est tamen mutationi adiunctum ratione sui subiecti, quod movetur secundum locum, ut dictum est: et sic accidentaliter habet mutationem adiunctam, sive alterationem.

Similiter in substantiis separatis reperitur quidam motus affectionum et intellectionum, non autem secundum suum esse: unde ubicumque reperitur natura istius nunc, semper est reperire motum aliquem adiunctum.

Ex quo manifestum est quod aevum non est ut in subiecto in primo mobili, sed est mensura eius tantum, ut in subiecto autem est in primo aeviterno.

Sicut enim tempus respectu primi mobilis est accidens et mensura, respectu autem motuum aliorum inferiorum mensura tantum, ita aevum respectu primi in genere eorum quae aevo mensurantur, est accidens et mensura, respectu autem aliorum est mensura tantum. Et quia primum in quolibet genere est unum tantum, in uno autem subiecto impossibile est plura esse accidentia unius naturae, ab illius unitate erit tantum unum aevum omnium quae aevo mensurantur, sicut tempus est unum omnium quia motus primi mobilis est unus.