DE INSTANTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 1

Quid sit tempus, et qualiter tempus in istis inferioribus participetur, et quae sit Angelorum et eorum operationum mensura.

Sciendum est ergo primo, quod tempus dicitur quarto physic., numerus motus. Licet enim nihil sentiamus per aliquem sensum exteriorem de aliquo motu facto circa corpus; tamen sola cogitationum successione potest anima prius et posterius percipere in ipsa successione, et ita necessario in successione apprehendit anima duo vel tria vel plura: et iste numerus apprehensus in successione est tempus.

Sed hoc dubitationem habet. Cum enim tempus sequatur motum primi mobilis ut eius propria mensura, actio autem animae primo mobili non subiaceat, cum non perficiatur organo corporali (sola enim corpora primo corpori et eius motui subiacent), videtur secundum actionem animae tempus non posse percipi, nisi aliqua transmutatio circa corpus contingat.

Ad huius ergo evidentiam considerandum est quod est unus primus motus, qui est causa omnis motus secundi. Et ideo quaecumque transmutationes sunt circa ista corpora inferiora, fiunt ab illa prima transmutatione.

In actionibus autem animae, licet non sit transmutatio ex parte ipsius animae, tamen est transmutatio ex parte phantasmatum, per quorum naturam in cogitationibus animae est continuum et tempus, sicut dicitur in tertio Lib. De anima.

Et ideo anima in suis cogitationibus percipit successionem continuam, et apprehendit prius et posterius in ea, et in hoc consistit ratio temporis: tempus enim est numerus prioris et posterioris in motu.

Et ab unitate primi motus habet tempus unitatem: comparatur enim tempus ad primum motum non solum ut mensura ad mensuratum, sed etiam ut accidens ad subiectum. Impossibile est autem in uno subiecto esse plura accidentia eiusdem speciei; sicut in una parte superficiei non possunt simul esse duae albedines. Motus autem primus est unus et uniformis. Unde tempus oportet esse unum.

Ad alias autem transmutationes comparatur tempus ut mensura: unum solum enim potest esse mensura plurium, ut una virga plurium pannorum. Et ideo tempus non multiplicatur ad multiplicationem inferiorum transmutationum, sed manet unum ipsis multiplicatis.

Ex quibus patet quod in substantiis separatis, quae non intelligunt cum continuo et phantasmate, non est tempus in cuius definitione cadit motus, qui est subiectum temporis, a quo tempus habet quod sit continuum. In definitione enim temporis ponitur numerus ut formale et ut genus, et motus ponitur oblique ut eius subiectum, et loco differentiae. Semper enim cum accidentia in abstracto definiuntur, ponitur subiectum loco differentiae, sicut simitas dicitur nasi curvitas. Secundo namque loco debet semper differentia in definitione poni. Et inde est quod tempus non est absolute numerus sicut duo vel tria, sed est numerus applicatus rebus, sicut duae ulnae panni et huiusmodi. In substantiis autem separatis non est subiectum temporis sic dicti: unde mensura actionis in eis non habet aliquam continuationem a materia, nec ab aliquo exteriori.

Sed quia non potest ab eis apprehendi simul nisi unum, oportet quod in apprehensione plurium cadat successio prioris et posterioris. Sed totum hoc est discretum, et non continuum: et tempus est in actionibus eorum secundum similitudinem eius quod est formale in eo, non autem secundum eius materiale, a quo habet esse continuum.

Ideo tempus quo mensuratur successio in actionibus Angelorum, est ex indivisibilibus, sicut numerus componitur ex unitatibus quae sunt indivisibilia quaedam.

Illa autem indivisibilia non pertinent ad genus quantitatis, sicut unitates pertinent: et hoc de facili cognoscitur, si natura nostri temporis consideretur.

Sciendum est ergo quod, cum ratio mensurae primo inveniatur in quantitate discreta, et per eius naturam in continua; nihil poterit habere rationem mensurae in quantitate continua nisi ex adiunctione quantitatis discretae. Et ideo tempus, quod est mensura motus, a quo habet continuitatem sicut a subiecto, formaliter est numerus, et per hoc est mensura, quamvis esse habeat per motum, sicut accidens a suo subiecto. Si ergo tempus nostrum consideretur formaliter, est numerus, sive etiam quantitas discreta, sed ratione sui subiecti est quantitas continua; unde tempus non est numerus absolutus, sed applicatus rebus.

Quantitas autem discreta habet originem a quantitate continua, ut dicitur tertio physic.: propter divisionem enim continui est additio in numero; nec forent duae unitates facientes numerum aliquarum rerum, nisi illae res essent divisae ab invicem, in se tamen retinentes unitatem.

Divisio autem rerum singularium eiusdem speciei est per materiam, non per formam, cum species sequatur formam; species autem una est.

In Angelis autem materia non est, et ideo substantiae separatae a philosophis vocantur. Ex quo patet quod mensura actionum in Angelis cum insit eis ut in subiecto, non pertinet ad quantitatem discretam: divisio enim et numerositas quae est in eis, est solum formalis, et nullo modo materialis, cum tot sint in eis species quot individua; et ideo multitudo quae est in eis, est de transcendentibus.

Certum est enim quod unum et multa dividunt ens; et patet quod illud unum et multa non sunt in aliquo genere determinato, puta in quantitate, cum unitas talis et multitudo possit reperiri ubi nulla est quantitas, ut in Angelis. Tempus autem quod mensurat eorum actiones non est continuum, nec numerus qui est quantitas discreta, cum ista oriatur a continua; sed est numerus qui est multitudo quae est de transcendentibus, et ex talibus indivisibilibus componi habet.

Et ideo non oportet inter duas eius actiones quae perficiuntur in diversis indivisibilibus illius temporis, aliquod medium cadere: possunt enim duae actiones immediate sibi succedere, sicut et duae unitates: solum enim inter duo indivisibilia temporis nostri quod ex talibus componi non potest, cum sit continuum, cadit medium. Sed si ex eis componeretur tempus nostrum, nihil caderet medium, quia partes rei immediate coirent. Et ideo instantia in tempore nostro non sunt partes, cum sibi invicem immediate succedere non possint.

Ex dictis ergo manifestum est non esse transitum cum Angelus aliquid morose intelligit, sicut quando intelligit duo successive. Apud nos autem successio quaedam est quando intelligimus unum continue, sicut quando intelligimus plura successive; et huius ratio dicta est, quia tempus quod mensurat actiones nostras non est in eis sicut in subiecto, sed est mensura earum tantum. In motu vero primo est sicut in subiecto, et ab illo habet transitum per naturam, quia subiectum eius est cum essentia motus sicut in quodam transitu.

Et ideo quando intelligimus aliquod indivisibile, puta a, oportet quod ipsum solum simul intelligamus, cum non habeat quid prius et quid posterius intelligatur; est enim indivisibile. Si morose intelligatur et quiescat intellectus illud intelligendo et ad aliud non transeundo, mensura actionis nostrae nullum transitum habebit, cum ipsa sit tota simul; natura enim mensurae extrinsecae est nihil accipere a mensurato.

Tempus autem est mensura extrinseca omnium, praeterquam ipsius tantum, in quo est sicut in subiecto, et idem est motus primus. Erit ergo transitus, quando intelligimus aliquod indivisibile, non a parte actionis nostrae causatus in ipso tempore, cum in eo nihil causetur nisi a subiecto proprio, sed a parte ipsius temporis applicati actionibus nostris tanquam mensura mensurato, et non tanquam accidens subiecto.

Cum autem Angelus aliquod unum intelligit morose, nullus transitus est, sed est una particula ipsius temporis indivisibilis quo mensuratur actio eius, quaecumque mora fuerit in illud intelligendo: non enim aliquid continuum unum uniforme est transitum habens, cuius tempus illud sit mensura et accidens, ut apud nos. Et ideo particulae illius temporis non habent transitum nec a parte intelligibilium sibi succedentium, cum unum aliquid indivisibile intelligatur, nec a parte alicuius subiecti, cuius existentia est in continuo motu et transitu. Hoc autem imaginationem nostram transcendit, quia imaginatio nostra non transcendit continuum et tempus.

Una ergo particula indivisibilis illius temporis manere potest cum multo tempore nostro, cuius tamen partes illi particulae commanere non possunt. Nec tamen propter hoc est in illa particula successio vel continuatio aliqua, cum tempus illud non sit accidens alicuius in successione et continuitate existentis, ut dictum est.

Manifestum est ergo quod universaliter omne tempus consistit essentialiter in quadam morosa successione. Accidit autem ei quod illa successio sit continua vel discreta ratione eorum quibus applicatur.

Discretio enim illa, quae est temporis in Angelis, non est eius ut numerus quo numeratur, hoc enim est absolutum a tempore; sed habet eam ab actionibus quae sibi succedunt sine medio.