DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 3

De primo praecepto legis.

Non habebis deos alienos coram me. Exod. XX, 3.

Sicut iam dictum est, tota lex christi dependet a caritate. Caritas autem pendet ex duobus praeceptis; quorum unum est de dilectione dei, reliquum de dilectione proximi. Et de istis duobus iam dictum est. Nunc autem sciendum, quod deus dando legem Moysi, dedit decem praecepta in duabus tabulis lapideis scripta: quorum tria in prima tabula scripta pertinent ad amorem dei; septem vero scripta in secunda tabula pertinent ad amorem proximi. Et ideo tota lex fundatur in duobus praeceptis.

Primum autem quod pertinet ad amorem dei est, non habebis deos alienos.

Et ad huius intellectum sciendum est, quod antiqui multipliciter hoc praeceptum transgrediebantur.

Quidam enim colebant Daemonia. Psal.

Xcv, 5: omnes dii gentium Daemonia.

Hoc autem est maximum omnium peccatorum, et horribile.

Nunc quoque multi transgrediuntur hoc praeceptum, omnes scilicet qui divinationibus et sortilegiis intendunt. Haec enim, secundum Augustinum, fieri non possunt quin aliquod pactum cum diabolo contrahatur.

I Cor. X, 20: nolo vos fieri socios Daemoniorum; et iterum ibidem 21, non potestis mensae domini participes esse, et mensae Daemoniorum.

Alii colebant caelestia corpora, credentes astra esse deos. Sap. XIII, 2: solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt. Et ideo Moyses prohibuit Iudaeis, quod non levarent oculos, nec adorarent solem et lunam et stellas. Deut.

IV, 19: custodite solicite animas vestras, ne forte elevatis oculis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit dominus deus tuus in ministerium cunctis gentibus. Idem dicitur Deut. V.

Contra hoc praeceptum peccant astrologi, qui dicunt haec esse animarum rectores; cum tamen propter hominem facta sint, cuius solus deus rector est.

Alii vero colebant inferiora elementa.

Sap. XIII, 2: aut ignem aut spiritum...

Deos putaverunt. In quorum errorem inciderunt homines qui inferioribus male utuntur, nimis ea diligentes. Apostolus, Ephes. V, 5: aut avarus, quod est idolorum servitus.

Alii errantes colebant homines, vel aves, vel alios, vel seipsos. Quod quidem contingit ex tribus.

Primo ex carnalitate. Sap. XIV, 15: acerbo luctu dolens pater rapti cito sibi filii, fecit imaginem et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tanquam deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.

Secundo ex adulatione. Etenim quidam aliquos quos non potuerunt honorare in praesentia, curaverunt in absentia honorare, faciendo scilicet eorum imagines, et colendo loco eorum. Sap. XIV, 17: quem honorare volebant, fecerunt ut illum qui aberat, tanquam praesentem colerent. Tales sunt quicumque diligunt et venerantur homines plusquam deum. Matth. X, 37: qui diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Psal. Cxlv, 2-3: nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus.

Tertio ex praesumptione. Quidam enim ex praesumptione fecerunt se vocari deos, sicut patet Iudith III, de Nabuchodonosor.

Ez. XXVIII, 2: elevatum est cor tuum, et dixisti, deus ego sum. Et hoc faciunt qui plus suo sensui quam dei praeceptis credunt.

Isti enim se pro diis colunt, sequentes enim delectationes carnis, corpus suum pro deo colunt. Apostolus, Philip. III, 19: quorum deus venter est.

Ab his ergo omnibus cavere oportet.

Non habebis deos alienos coram me. Sicut dictum est, primum praeceptum legis est hoc, quo prohibemur non colere nisi unum deum. Et ad hoc etiam inducimur quinque rationibus.

Prima sumitur ex dei dignitate, quae si auferatur, fit deo iniuria, sicut potest videri ex consuetudine hominum.

Cuilibet enim dignitati debetur reverentia: unde proditor regis est qui aufert quod exhibere teneretur. Et hoc quidam deo faciunt. Rom. I, 23: mutaverunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Et hoc summe deo displicet. Isai. XLII, 8: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.

Et considerandum, quod haec dei dignitas est, scilicet quod omnia sciat.

Unde deus dicitur a videndo; hoc enim est unum signum deitatis. Isai. XLI, 23: annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos. Hebr. IV, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis eius.

Hanc autem dignitatem auferunt divinatores: contra quos dicit Isai. VIII, 19: nunquid non populus a deo suo requirit visionem pro vivis ac mortuis? secunda ratio sumitur ex eius largitate. Omne enim bonum habemus a deo. Et hoc etiam ad dignitatem dei pertinet quod factor et dator est omnium bonorum. Psal. Ciii, 28: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Et hoc importatur in hoc nomine deus, quod dicitur a distributione, idest dator rerum, quia omnia replet sua bonitate.

Nimis ergo ingratus es, si ab illo tibi collatum non recognoscis; immo facis tibi alium deum, sicut filii Israel deducti de Aegypto fecerunt idolum. Os. II, 5: vadam post amatores meos. Hoc etiam fit quando quis in alio quam in deo spem ponit, hoc est quando adiutorium ab alio petit. Psal. XXXIX, 5: beatus vir cuius est nomen domini spes eius. Apostolus, ad Gal. IV, 9-10: cum cognoveritis deum...

Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa?... Dies observatis et menses, et tempora et annos.

Tertia ratio sumitur ex promissi firmitate. Abrenuntiavimus enim diabolo, et fidem promisimus soli deo: unde non debemus ipsam infringere. Hebr.

X, 28-29: irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Rom. VII, 3: vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro: et talis debet comburi. Vae ergo peccatori ingredienti terram duabus viis, et claudicantibus in duas partes.

Quarta ratio est ex dominii diabolici gravitate. Ier. XVI, 13: servietis diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Non enim quiescit in uno peccato, sed potius nititur ad aliud ducere.

Qui facit peccatum, servus est peccati, Ioan. VIII, 34; ideo non de facili quis egreditur de peccato, Gregorius: peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere in aliud trahit.

Contrarium est de dominio divino: quia praecepta eius gravia non sunt. Matth.

XI, 30: iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Satis enim reputatur quis facere, si tantum facit pro deo quantum fecit pro peccato. Rom. VI, 19: sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem.

Sed de servis diaboli dicitur sap.

V, 7: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; et Ier. IX, 5: ut inique agerent, laboraverunt.

Quinta est ex praemii sive muneris immensitate. In nulla enim lege talia promittuntur praemia sicut in lege christi. Saracenis enim promittuntur fluvii lactis et mellis, Iudaeis terra promissionis; sed christianis Angelorum gloria. Matth.

XXII, 30: erunt sicut Angeli dei in caelo.

Hoc considerans Petrus ait, Ioan. VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes.