DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 2

De dilectione proximi.

Interrogatus christus quod esset maximum mandatum, uni interrogationi duas responsiones dedit. Et prima fuit: diliges dominum deum tuum; de quo dictum est. Secunda vero fuit: et proximum tuum sicut teipsum. Ubi considerandum est, quod qui hoc servat, totam legem implet. Apostolus, Rom. XIII, 10: plenitudo ergo legis est dilectio.

Sed sciendum, quod ad dilectionem proximi quatuor nos inducunt.

Primo divinus amor: quia sicut dicitur I Ioan. IV, 20: si quis dixerit quoniam diligo deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim dicit se diligere aliquem, et filium eius vel eius membra odio habet, mentitur. Omnes autem fideles filii et membra christi sumus. Apostolus, I cor.

XII, 27: vos estis corpus christi, et membra de membro. Et ideo qui odit proximum, non diligit deum.

Secundum est divinum praeceptum.

Christus enim in recessu suo inter omnia alia praecepta, hoc praeceptum discipulis praecipue commendavit dicens, Ioan. XV, 12: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Nullus enim praecepta divina servat qui proximum odit. Unde istud est signum observantiae divinae legis, dilectio proximi. Unde dominus, Ioan. XIII, 35: in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Non dicit in suscitatione mortuorum, non in aliquo evidenti signo; sed hoc est signum, si dilectionem habueritis ad invicem. Et hoc beatus ioannes recte considerabat: unde dicebat: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam.

Et quare? quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte.

Tertium est naturae communicatio.

Sicut enim dicitur Eccli. XIII, 19, omne animal diligit simile sibi. Unde cum omnes homines sint similes in natura, invicem se diligere debent. Et ideo odire proximum non solum est contra divinam legem, sed etiam contra legem naturae.

Quartum utilitatis consecutio.

Omnia enim alterius alii sunt utilia per caritatem. Haec enim est quae unit ecclesiam, et omnia communia facit. Psal.

Cxviii, 63: particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.

Diliges proximum tuum sicut teipsum. Istud est secundum praeceptum legis, et est de dilectione proximi. Quantum autem proximum diligere debeamus, iam dictum est; et dicendum restat de modo dilectionis: qui quidem innuitur cum dicitur, sicut teipsum.

Circa quod verbum quinque considerare possumus, quae in dilectione proximi servare debemus.

Primum est quia debemus eum diligere vere sicut nos: quod facimus, si propter seipsum ipsum diligimus, non propter nos.

Ideo notandum, quod triplex est amor; quorum duo non sunt veri, tertius autem verus.

Primus est qui est propter utile. Eccli.

VI, 10: est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Sed certe iste non est verus amor. Deficit enim deficiente utilitate. Et tunc nolumus bonum proximo, sed potius bonum utilitatis volumus nobis.

Est et alius amor qui est propter delectabile.

Et hic etiam non est verus, quia deficiente delectabili deficit. Et ideo nolumus bonum propter hoc principaliter proximo, sed potius bonum suum nobis volumus.

Tertius est amor qui est propter virtutem.

Et iste solus est verus. Tunc enim non diligimus proximum propter bonum nostrum, sed propter suum.

Secundum est quod debemus diligere ordinate: ut scilicet non diligamus eum supra deum vel quantum deum, sed iuxta sicut teipsum debes diligere. Cant.

II, 4: ordinavit in me caritatem. Hunc ordinem docuit dominus Matth. X, 37, dicens: qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

Tertium est quod debemus eum diligere efficaciter. Non enim te solum diligis, sed etiam procuras studiose tibi bona, et vitas mala. Sic quoque debes facere proximo. I Ioan. III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.

Sed certe illi pessimi sunt qui ore diligunt et corde nocent; de quibus psal.

XXVII, 3: loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Apostolus, Rom. XII, 9: dilectio sine simulatione.

Quartum, quod debemus eum diligere perseveranter, sicut et te perseveranter diligis. Prov. XVII, 17: omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur: scilicet tam tempore adversitatis quam prosperitatis; immo tunc, scilicet tempore adversitatis, maxime probatur amicus, ut dicitur ibidem.

Sed sciendum, quod duo sunt quae iuvant ad amicitiam conservandam.

Primum est patientia: vir enim iracundus suscitat rixas, ut dicitur Prov. XXVI, 21.

Secundum est humilitas, quae causat primum, scilicet patientiam: Prov. XIII, 10: inter superbos semper iurgia sunt. Qui enim considerat magna de se, et despicit alium, non potest defectus illius pati.

Quintum est quod eum debemus diligere iuste et sancte, ut scilicet eum non diligamus ad peccandum, quia nec te sic debes diligere, cum deum ex hoc amittas. Unde Ioan. XV, 9: manete in dilectione mea: de qua dilectione dicitur Eccli. XXIV, 24: ego mater pulchrae dilectionis.

Diliges proximum tuum sicut teipsum. Hoc praeceptum Iudaei et Pharisaei male intelligebant, credentes quod deus praeciperet diligendos amicos, et odiendos inimicos; et ideo per proximos intelligebant tantum amicos. Hunc autem intellectum intendit christus reprobare, dicens Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.

Sciendum autem, quod quicumque odit fratrem suum, non est in statu salutis. I Ioan. II, 9: qui... Odit fratrem suum, in tenebris est. Est autem attendendum, quod etiam in hoc invenitur quaedam contrarietas. Nam sancti aliquos oderunt: Psal. Cxxxviii, 22: perfecto odio oderam illos; et in evangelio Luc. XIV, 26: si quis... Non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

Et ideo sciendum, quod in omnibus factis nostris factum christi debet esse nobis exemplum. Deus enim diligit et odit. Quia in quolibet homine duo sunt consideranda: scilicet natura et vitium. Natura quidem in hominibus diligi debet, vitium vero odiri. Unde si quis vellet hominem esse in inferno, odiret naturam; si quis vero vellet ipsum esse bonum, odiret peccatum, quod semper odiendum est.

Psal. V, 7: odisti omnes qui operantur iniquitatem.

Sap. XI, 25: diligis domine omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Ecce ergo quod deus diligit et odit: diligit naturam et odit vitium.

Sciendum etiam, quod homo aliquando sine peccato potest malum facere: quando scilicet sic facit malum ut velit bonum: quia et deus sic facit. Sicut cum homo infirmatur, convertitur ad bonum, qui in sanitate erat malus. Item in adversitate aliquis convertitur et est bonus, qui in prosperitate erat malus, iuxta illud Isai. XXVIII, 19: vexatio intellectum dabit auditui. Item si desideras malum tyranni destruentis ecclesiam, inquantum desideras bonum ecclesiae per destructionem tyranni: unde II Mac. I, 17: per omnia benedictus deus, qui tradidit impios.

Et hoc omnes debent velle non solum voluntate, sed etiam opere. Non enim est peccatum suspendere iuste malos: ministri enim dei sunt tales, secundum apostolum, Rom. XIII, et servant isti dilectionem, quia poena fit aliquando propter castigationem, aliquando propter bonum melius et divinius.

Est enim maius bonum unius civitatis quam vita unius hominis.

Sed sciendum, quod non sufficit non velle malum, sed oportet velle bonum; scilicet emendationem suam, et vitam aeternam.

Duobus enim modis quis vult bonum alterius.

Uno modo generaliter, inquantum est creatura dei, et participabilis vitae aeternae; alio modo specialiter, inquantum est amicus vel socius.

A generali autem dilectione nullus excluditur: debet enim quilibet pro quolibet orare, et cuilibet in necessitate ultima subvenire. Sed non teneris cum quolibet habere familiaritatem, nisi peteret veniam: quia tunc esset amicus; et si refutares, haberes odio amicum.

Unde Matth. VI, 14, dicitur: si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et pater vester caelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. Et in oratione dominica quae ponitur matth.

VI, 9, dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dictum est, quod tu peccas, si non parcis veniam postulanti; et quod perfectionis est, si tu eum ad te revocas, licet non tenearis. Sed ad hoc ut eum trahas ad te, multae rationes inducunt.

Prima est propriae dignitatis conservatio.

Diversae enim dignitates diversa signa habent. Nullus autem propriae dignitatis signa dimittere debet. Inter omnes autem dignitates maior est quod quis sit filius dei. Huius autem dignitatis signum est, si diligis inimicum: Matth. V, 44-45: diligite inimicos vestros, ut sitis filii patris vestri qui in caelis est. Si enim diligis amicum, non est hoc signum filiationis divinae: nam publicani et ethnici hoc faciunt, ut dicitur Matth. V.

Secunda est victoriae acquisitio: omnes enim hoc naturaliter desiderant.

Oportet ergo quod vel trahas eum qui te offendit ad dilectionem bonitate tua, et tunc vincis; vel quod alius trahat te ad odium, et tunc perdis. Rom. XII, 21: noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Tertia est multiplicis utilitatis consecutio. Acquiris enim ex hoc amicos.

Rom. XII, 20: si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Augustinus: nulla maior provocatio ad amorem, quam praevenire amando.

Nullus enim est ita durus, qui etsi dilectionem nolit impendere, nolit tamen rependere: quia, ut dicitur Eccli. VI, 15, amico fideli nulla comparatio. Prov. XVI, 7: cum placuerint domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.

Quarta est, quia ex hoc preces tuae facilius exaudiuntur. Unde super illud Ier. XV, si steterint Moyses et Samuel coram me, dicit Gregorius, quod fecit potius de istis mentionem, quia rogaverunt pro inimicis. Similiter christus ait, luc.

XXIII, 34: pater, dimitte illis. Item beatus stephanus orando pro inimicis magnam utilitatem fecit ecclesiae, quia Paulum convertit.

Quinta est peccati evasio, quam maxime desiderare debemus. Aliquando enim peccamus, nec deum quaerimus: et deus trahit nos ad se vel infirmitate, vel aliquo huiusmodi. Os. II, 6: sepiam viam tuam spinis. Sic fuit tractus beatus Paulus.

Psal. Cxviii, 176: erravi sicut ovis quae periit. Quaere servum tuum, domine. Cant.

I, 3: trahe me post te. Hoc autem consequimur, si inimicum ad nos trahimus, primo remittentes: quia, ut dicitur luc.

VI, 38, eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis; et ibidem 37, dimittite et dimittemini; et Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Nulla est enim maior misericordia quam offendenti dimittere.