Quod spiritus sanctus profluit a filio, et quod ab aeterno.
Utuntur autem et praedicti doctores ad processionem spiritus sancti a filio ostendendam, verbo profluxus. Dicit enim Athanasius in sermone nicaeni Concilii, ex persona christi loquens: mitto apostolos in mundum non in virtute hominis, sed in virtute spiritus sancti ex mea usia profluentis; et in eodem sermone: si non ita credendum est de spiritu sancto, et praedicandum, quod sit veritas patris et filii coessentialis utrique, de eorum essentia profluens; quomodo in divino symbolo salutiferi baptismatis salvator deus filius sibi et patri cooperantem salutem nostram connumeraret? et in epistola ad serapionem dicit: spiritus sanctus coessentialem patri filium, cuius ipse erat spiritus, et eidem coessentialis, ipse tanquam de essentia eius profluens deus, per patres nicaenos credi et praedicari fecit. Et Cyrillus dicit in libro thesaurorum: quando spiritus sanctus in nobis effunditur, configuratos demonstrat nos deo: profluit enim a patre et filio. Ex quo etiam habetur quod spiritus sanctus ab aeterno est a filio tanquam ab ipso essentiam habens.