Guido de Basochis, Cantor Catalaunensis, d. 1203.
344. (1. ) De Nativitate Domini.
345. (2. ) In Circumcisione Domini
346. (3. ) In Circumcisione Domini.
347. (4. ) In Epiphania Domini.
353. (10. ) De s. Iohanne Baptista.
354. (11. ) De sancto Lupentio.
355. (12. ) De sancto Lupentio.
356. (13. ) De sancto Remigio.
357. (14. ) De ss. Rufino et Valerio.
359. (16. ) De s. Thoma Cantuariensi.
360. (17. ) De s. Thoma Cantuariensi.
Suscipe, sancte pater Aegidi, quos tibi fructus
Obsequiis peperit mens mea nupta tuis. Suscipe, quos supplex tibi dedico laudis honores,
Flores ingenii deliciasque mei. 5 Ille crucis titulus, haec ubera semper amavit,
Pascua cordis amat hinnulus ille patris. Pectore sincero nihil est pretiosius illi,
Munus ei nullum gratius esse reor. Unde tibi placeant, o digne sacerque sacerdos, 10 Quae constant Domino dona placere tuo.
Auribus ergo piis, oculis dignare serenis,
Quas tibi devotus offero, mentis opes. Illa meis aditum pictas tua praebeat ad te,
Quae nunquam precibus novit abesse piis. 15 Haec illos oculos, illas mihi porrigat aures,
Quas super adflictos semper habere soles. Illa suae dono dulcedinis, haec mihi vota
Compleat hancque mihi compluat imbre sitim. Sicut corporeis merui tua limina per te, 20 Sic merear pedibus cordis adire Deum.
Sit requies labor iste, sit haec veniae via limes,
In quibus excessi, lima sit iste mihi.