Bernhardus Morlanensis, Monachus Cluniacensis, um 1140.

 323. (1. ) Mariale Prologus.

 Ad sanctissimam Dei genetricem.

323. (1. ) Mariale Prologus.

0 lumen verum, quo lux est facta dierum, Lumen praeclarum, sapientia, fons animarum, Quae requiem fessis tribuis, solacia fessis, Et quae Justificas animas clementer iniquas,

5 Ad te suspiro, tibi supplico teque requiro, Pane salutari cupiens te dante cibari; Verus enim panis tua verba cibusque perennis. Fons vitae, rora refovens mea caelitus ora, Funde tuum rorem, ne deficiendo laborem

10 Et, ne languescam, mihi da, quae non perit, escam. Langueo ieiunus; quo sublever, annue munus; Nempe super dulces epulas pia pectora mulces, Insuper excellis dulcore cibaria mellis. Tu super argentum renites oculis sapientum,

15 Nec lapides cari tibi possunt aequiparari;

Aurum vile putat mens, quam tua gratia mutat, Solis fulgorem superas lunaeque decorem Cunctaque transscendis, quibus instat mundus habendis. Te quicumque caret, quasi foenum transit et aret,

20 Prudentes animae dono pietatis opimae

Fructibus et specie cumulantur ad instar olivae. Stultus ut herba cadit, modicum viget et cito vadit, Iustus florebit quasi palma diuque manebit. Ut cedrus Libani vivet radice perenni,

25 Sic benedicetur, te quisquis habere meretur. Da mihi, lux lucis, nullis haerere caducis, Sic me purifica, ne mens mea tractet iniqua, Da fidei scutum, me reddens undique tutum, Praesta virtutem, qua crimina cuncta refutem,

30 Sensum sincerum, valeam quo cernere verum. Virtutum genetrix et criminis unica victrix, Sic, precor, ut renes reprimas carnemque refrenes, Ut sancte vivam curam cohibendo nocivam, Ut sic restringam cauto moderamine linguam,

35 Ne, dum laxatur, quae sint reticenda, loquatur. Christe, fave votis, quem sensibus invoco totis, Ut sapiens fiam veram sitiendo sophiam. Verba sapore salis mea condi spiritualis, Fac me sollertem, ne sentiat hostis inertem.

40 Qui facis infantes charismate laudis ovantes Oraque muta doces formosas promere voces, Oris claustra mei resera sermone fideli, Quo tibi laus detur, quo proximus aedificetur. Sic me caelesti virtute, piissime, vesti,

45 Ut sim pacificus prudensque, piusque pudicus. Me tibi commendo, ne peccem despiciendo, Mecum, quaeso mane, ne quidquam fallat inane, Et sic interna, quos diligo, luce guberna, Ut mecum vitam mereantur habere beatam.

Rhythmus I.

1. Ut iucundas cervus undas Aestuans desiderat, Sic ad Deum, fontem vivum Mens fidelis properat.

2. Sicut rivi fontis vivi

Praebent refrigerium, Ita menti sitienti Deus est remedium.

3. Quantis bonis superponis Servos tuos, Domine ! Sese laedit, qui recedit Ab aeterno lumine.

4. Vitam laetam et quietam, Qui te quaerit, repperit; Nam laborem et dolorem Metit, qui te deserit,

5. Pacem donas et coronas His, qui tibi militant, Cuncta laeta sine meta His, qui tecum habitant.

6. Heu, quam vana, mens humana, Visione falleris Dum te curis nocituris Imprudenter inseris !

7. Cur non caves lapsus graves, Quos suadet proditor, Nec affectas vias rectas, Quas ostendit conditor ?

8. Resipisce atque disce, Cuius sis originis, Ubi degis, cuius legis, Cuius sis et ordinis.

9. Ne te spernas, sed discernas Homo, gemma regia, Te perpende et attende, Qua sis factus gratia.

10. Recordare, quis et quare Sis a Deo conditus, Cuius heres nunc maneres, Si fuisses subditus.

11. 0 mortalis, quantis malis Meruisti affici, Dum rectori et auctori Noluisti subici !

12. Sed maiores sunt dolores Infernalis carceris, Quo mittendus et torquendus Es, si male vixeris.

13. Cui mundus est iucundus, Suam perdit animam, Pro re levi atque brevi Vitam perdit optimam.

14. Ergo cave, ne suave

Iugum spernas Domini Nec abiecta lege recta Servias libidini.

15. Si sunt plagae, curam age, Ut curentur citius, Ne, si crescant et putrescant, Pergas in deterius.

16. Ne desperes, nam coheres Christi esse poteris, Si carnales, quantum vales, Affectus excluseris.

17. Si formidas, ne diffidas, Sed medelam postula, Noxam plange, corpus ange, Dilue piacula.

18. Si vivorum et functorum Christum times iudicem, Debes scire, quod perire Suum non vult supplicem.

19. Preces funde, pectus tunde, Flendo cor humilia; Paenitenti et gementi Non negatur venia.

20. Exorando et laudando Mariam commemora, Nam delere potest vere Quaecumque facinora.

21. Si antiquus inimicus Suggerit illicita, Stellam maris, ne vincaris, Mente posce subdita.

22. Si te sentis temptamentis Urgeri daemonicis, Mox respiras, si requiras Matrem summi iudicis.

23. Nam si quando te temptando Dirus serpens laeserit, Suspiranti et oranti Pia mater aderit.

24. Quodsi forte mortis portae Te vicinum sentias, Crede tamen, quod iuvamen Per eam accipias.

25. Si te doles ferre moles Culparum prementium, Hanc precare, ut placare Possis eius filium.

26. Nam placatum eius natum Tunc habere poteris, Si fideli mente caeli Reginam rogaveris.

27. Virgam lesse, quam praeesse Cunctis scis viventibus, Supplex ora et implora Totis hanc visceribus.

28. Hanc require, quae lenire Solet corda tristium; Certus esto, quod sit praesto Votis se precantium.

29. Haec regina de ruina Faciet te surgere, Haec profecto te directo Deducet itinere.

30. Ipsa multos iam sepultos Fecit reviviscere, Haec adversos et subversos Potest. Deo iungere.

31. Ipsam ama, ad hanc clama Cordis desiderio, Ut sustentet et praesentet Te beato filio.

32. Hanc si colis, veri solis Perfrueris lumine, Hac adiutus eris tutus Ab omni formidine.

33. Hoc credendum et fatendum Ad honorem Domini, Quod subiecit, quidquid fecit, Christus matri virgini.

Rhythmus II.

1. Omni die dic Mariae, Mea, laudes, anima, Eius festa eius gesta Cole splendidissima.

2. Contemplare et mirare Eius celsitudinem, Dic felicem genetricem, Dic beatam virginem.

3. Ipsam cole, ut de mole Criminum te liberet, Hanc appella, ne procella Vitiorum superet.

4. Haec persona nobis bona Contulit caelestia, Haec regina nos divina Illustravit gratia.

5. Lingua mea, dic tropaea Virginis puerperae, Quae inflictum maledictum Miro transfert genere.

6. Sine fine dic reginae

Mundi laudum cantica, Eius bona semper sona, Semper illam praedica.

7. Omnes mei sensus, ei Personate gloriam, Frequentate tam beatae Virginis memoriam.

8. Nullus certe tam disertae Exstat eloquentiae, Qui condignos promat hymnos Eius excellentiae.

9. Omnes laudent, unde gaudent, Matrem Dei virginem, Nullus fingat, quod attingat Eius celsitudinem.

10. Nemo dicet, quantum licet Laudans, eius merita, Cuius cuncta sunt creata Ditioni subdita.

11. Sed necesse, quod prodesse Constat piis mentibus, Ut intendam et impendam Me ipsius laudibus.

12. Quamvis sciam, quod Mariam Nemo digne praedicet, Tamen vanus et insanus Est, qui illam reticet.

13. Cuius vita erudita Disciplina caelica Argumenta et figmenta Destruxit haeretica.

14. Cuius mores tamquam flores Exornant ecclesiam, Actiones et sermones

Miram praestant gratiam.

15. Evae crimen nobis limen Paradisi clauserat, Haec, dum credit et obedit, Caeli claustra reserat.

16. Propter Evam homo saevam Accepit sententiam, Per Mariam habet viam, Quae ducit ad patriam.

17. Haec amanda et laudanda Cunctis specialiter, Venerari et precari Decet illam iugiter.

18. Ipsam posco, quam cognosco Posse prorsus omnia, Ut evellat et repellat, Quaecumque sunt noxia.

19. Ipsa donet, ut, quod monet Eius natus, faciam, Ut finita carnis vita Laetus hunc aspiciam.

Rhythmus III.

1. 0 cunctarum feminarum Decus atque gloria, Quam electam et provectam Scimus super omnia.

2. Clemens audi, tuae laudi Quos instantes conspicis, Munda reos et fac eos Bonis dignos caelicis.

3. Virga lesse, spes oppressae Mentis et refugium, Decus mundi, lux profundi, Domini sacrarium.

4. Vitae forma, morum norma, Plenitudo gratiae, Dei templum et exemplum Totius iustitiae.

5. Virgo, salve, per quam valvae Caeli patent miseris, Quam non flexit, nec illexit Fraus serpentis veteris.

6. Gloriosa et formosa David regis filia, Quam elegit rex, qui regit Et creavit omnia.

7. Gemma decens, rosa recens, Castitatis lilium, Castum chorum ad polorum Quae perducis gaudium,

8. Rationis et sermonis Facultatem tribue, Ut tuorum mentorum Laudes promam strenue.

9. Opto nimis, ut imprimis Tui des memoriam, Ut frequenter et decenter Tuam cantem gloriam.

10. Quamvis muta et polluta Mea sciam labia, Praesumendum, non silendum Est de tua gloria.

11. Virgo, gaude, omni laude Digna et praeconio Quae damnatis libertatis Facta es occasio.

12. Semper munda et fecunda Virgo et puerpera, Mater alma, velut palma Florens et fructifera.

13. Cuius flore vel odore Recreari cupimus, Cuius fructu nos a luctu Liberari credimus.

14. Pulchra tota, sine nota Cuiuscumque maculae, Fac nos mundos et incundos Te laudare sedule.

15. 0 beata, per quam data Nova mundo gaudia, Et aperta fide certa Regna sunt caelestia.

16. Per quam mundus laetabundus Vero fulget lumine, Antiquarum tenebrarum Exutus caligine.

17. Nunc potentes sunt egentes Sicut olim dixeras, Et egeni fiunt pleni, Quod tu prophetaveras.

18. Per te morum nunc pravorum Relinquuntur devia, Doctrinarum perversarum Pulsa sunt vestigia.

19. Mundi luxus atque fluxus Docuisti spernere Deum quaeri, carnem teri, Vitiis resistere,

20. Mentis cursum tendi sursum Pietatis studio, Corpus angi, motus frangi Pro caelesti praemio.

21. Tu portasti intra casti

Claustra ventris Dominum Redemptorem, ad honorem Nos reformans pristinum.

22. Mater facta, sed intacta, Genuisti filium, Regem verum atque rerum Creatorem omnium.

23. Benedicta, per quam victa Hostis est versutia, Restitutis spe salutis Datur indulgentia.

24. Benedictus rex invictus, Cuius mater crederis, Qui reatus ex te natus Nostri solvit generis.

25. Reparatrix et solatrix Desperantis animae, A pressura, quae ventura Malis est, me redime.

26. Pro me pete, ut quiete Sempiterna perfruar, Ne tormentis comburentis Stagni miser obruar.

27. Quod requiro, quod suspiro,

Mea sana vulnera,

Et da menti te poscenti

Gratiarum munera.

28. Ut sim castus et modestus, Dulcis, blandus, sobrius, Pius, rectus, circumspectus Simultatis nescius.

29. Eruditus et munitus Divinis eloquiis, Timoratus et ornatus Sacris exercitiis,

30. Constans, gravis et suavis, Benignus, amabilis, Simplex, purus et maturus, Patiens et humilis.

31. Corde prudens, ore studens Veritatem dicere, Malum nolens, Deum colens Pio semper opere.

32. Esto nutrix et adiutrix Christiani populi, Pacem praesta, ne molesta Nos perturbent saeculi.

33. Da levamen et iuvamen Tuum illis iugiter, Tua festa sive gesta Qui colunt alacriter.

34. Pater Deus, fili Deus, Deus alme spiritus, Per aeterna nos guberna, Deus unus, saecula.

Rhythmus IV.

1. Salutaris stella maris,

Summis digna laudibus, Quae praecellis cunctis stellis Atque luminaribus.

2. Tua dulci prece fulci Supplices et refove, Quidquid gravat vel depravat Mentes nostras, remove.

3. Virgo, gaude, quae de fraude Daemonis nos liberas, Dum in vera et sincera Deum carne generas,

4. Illibata et ditata Caelesti progenie, Gravidata nec privata Flore pudicitiae.

5. Nam, quod eras, perseveras, Dum intacta generas, Illum tractans atque lactans, Per quem facta fueras.

6. Mihi maesto nunc adesto Dans perenne gaudium, Dona, quaeso, nimis laeso Optatum remedium.

7. Commendare me dignare Christo, tuo filio, Ut non cadam, sed evadam De mundi naufragio.

8. Fac me mitem, pelle litem, Compesce lasciviam, Contra crimen da munimen Et mentis constantiam.

9. Non me liget nec fatiget Saeculi cupiditas, Quae obscurat et indurat Mentes sibi subditas.

10. Nunquam ira, nunquam dira Me vincat elatio, Quae multorum fit malorum Frequenter occasio.

11. Ora Deum, ut cor meum Sua servet gratia, Ne antiquus inimicus Seminet zizania.

12. Da virtutum mihi scutum Ne in bello concidam Fidem rectam, spem robustam, Caritatem fervidam.

13. Da furoris et timoris Superare vitia, Et ut linguam sic restringam, Ne loquatur noxia.

14. Maris stella, interpella, Quem portasti utero, Ut hoc mare transmeare Cursu donet prospero.

15. Det timorem et amorem Sui semper nominis, Donet pacem et fornacem Extinguat libidinis.

16. Castitatis, pietatis

Munimenta conferat, Assit rector et protector Nec unquam me deserat.

lT. 0 praeclara, viam para Ad supernam patriam, Sic me sana, ut mundana Gaudia despiciam.

18. Quod imploro, non ignoro Dare te fidelibus, Cuius iussa inconcussa Manent modis omnibus.

19. Mater bona, meis dona Requiem parentibus Necnon cunctis iam defunctis Notis et affinibus.

20. Hunc egenum fac ad plenum Pervenire gaudium, Quo manere et videre Tuum possim filium

21. Meos notos fac devotos Piis semper actibus, Ut mandatis veritatis Totis instent viribus.

22. Mala pelle et refelle Hostium versutias, Spiritales et carnales Compesce nequitias.

23. Virgo lenis, a catenis Criminum nos eripe, Ut soluti simus tuti Victo mortis principe.

24. Adiutricem et tutricem Te ubique sentiant, Qui felicem genetricem Dei te pronuntiant.

25. Maris stella, de procella Saeculi nos libera Protegendo et praebendo Cuncta nobis prospera.

26. Splendor patris, factor matris, Iesu, nostra gloria, Da, ut fiam per Mariam Tui dignus gratia.

27. Dominator et salvator Mundi benignissime, Da virtutem et salutem Corporis et animae,

28. Ut saluti restituti

Te laudemus, Domine, Qui salvasti, quos creasti, Natus alma virgine.

29. Pater Deus, fili Deus, Deus alme spiritus, Per aeterna nos guberna, Deus unus, saecula.

Rhythmus V.

1. Mater Christi, quae tulisti Sacris hunc visceribus Absque viro partu miro, Quo pax datur gentibus.

2. Huc aspectum, huc affectum Dirige propitium, Condescendens et impendens Miseris auxilium.

3. Virgo mitis, quae contritis Spem largiris veniae, Posce Deum, ut tropaeum Suae det ecclesiae.

4. Dona pacem et fallacem Inimicum contere, Ne ignitis is sagittis Possit nos elidere.

5. Iucundare, quae portare Meruisti Dominum, Mundi lucem, vitae ducem, Salvatorem hominum.

6. Incorrupta et intacta Genuisti puerum, Nullum tamen hinc gravamen Tuum laesit uterum.

7. Alter partus gravat artus, Incutit suspiria; Tuus fructus pellit luctus Dans aeterna gaudia.

8. Aliarum feminarum

Proles fletu funditur, Partus iste nil scit triste, Quando Deus nascitur.

9. Benedicta, quae delicta Primae matris operis Et divinam medicinam Impetrasti miseris.

10. Benedictus, qui amictus In te carnis trabea Nos erexit et evexit Ad regna siderea.

11. 0 quam letis a prophetis Es laudata vocibus, Hoc secretum, quod impletura Est in te, mirantibus !

12. Te beatam et praelatam Cunctis esse docuit, Cum suave illud Ave Gabriel aperuit.

13. Tu portasti et lactasti, Benedicta domina, Quem adorat, quem honorat Mundi trina machina.

14. Adorabas et Jactabas

Deum factum hominem, Qui nos lavit et salvavit Suum ponens sanguinem.

15. Vagientem et lactentem Confovebas gremio, Servi ille, tu ancillae Functa es officio.

16. Tu docentis et vescentis Usa es praesentia, Te sciente et vidente Fecit mirabilia.

17. Te praesente et monente Consecravit nuptias, Quando vino repentino Sex implevit hydrias.

18. Tu divinae disciplinae Pascebaris gratia, Dum signorum et verborum Eius esses conscia.

19. Quot angores, quot dolores Tua sensit anima, Cum in crucem summum ducem Gens levavit pessima !

20. Quot lamenta, quot tormenta, Quanti tui gemitus, Cum rex caeli tam crudeli Morti esset traditus !

21. Corde tristi pertulisti Passionis gladium, Cum irrisum et occisum Tuum cernis filium.

22. Nam rex magnus velut agnus Immolari voluit Et par crucem nobis lucem Et salutem tribuit.

23. Eius poena nos ad regna Provehit caelestia, Crux virtutis et salutis Certa est fiducia.

24. Mundum regens velut egens Visus est incredulis, Ut per formam servi normam Vitae daret servulis.

25. Rex immensus est suspensus Crucis in patibulo, A poenarum aeternarum Salvans nos periculo.

26. Pius Iesus flagris caesus Et corona spinea Coronatus et per latus Est transfixus lancea.

27. Qui effringens chaos ingens Spoliavit inferos, Fractis portis dirae mortis Vinctos facit liberos.

28. 0 quam laeta es effecta Die facta tertia, Cum rex fortis victae mortis Protulit indicia !

29. Nam antiquum inimicum Diris stringens vinculis Se videndum et tangendum Praebuit discipulis.

30. Quis narrare, quis pensare Tuum possit gaudium, Quando maestis rex caelestis Pacis dedit nuntium?

31. Unde tibi laus ascribi Debet atque gloria, Quae tantorum gaudiorum Facta es materia.

32. Post tot signa, quae tu digna Meruisti cernere, Ad paternum vides thronum Filium ascendere.

33. Cui iuncta super cuncta Potestatem obtines, Omnis soli, omnis poli Supergressa ordines.

34. 0 regina, huc inclina Piae mentis lumina Et excusa prece fusa Servulorum crimina.

35. Iam sublimis facta nimis Manes iuxta filium, Celsa sede intercede Pro salute omnium.

36. Nos conforta et reporta Munus indulgentiae, Ut reformes nos enormes Ad statum iustitiae.

37. Meis caris largiaris

Iam defunctis veniam Et cunctorum commodorum His, qui vivunt, copiam.

38. Illis mecum dona precum Tuarum suffragia, Ut moderna et aeterna Fruamur laetitia.

39. 0 Maria, mater pia, Tuum da subsidium, Quo vincamus et vivamus In terra viventium.

40. Da medelam et tutelam Cunctis te colentibus, Pacem bonam et coronam Cum supernis civibus.

41. Pater Deus, fili Deus, Deus alme spiritus, Per aeterna nos guberna Deus unus saecula.

Rhythmus VI.

1. Ave, virgo, quae origo Nobis es laetitiae Redemptorem et auctorem Pariendo gloriae.

2. Virgo mater, per quam ater Spiritus occubuit, Quo primaeva mater Eva Suggerente corruit;

3. Alma parens, omni carens Corruptelae macula, Quam elegit, qui confregit Dirae mortis vincula;

4. Clemens praesta, ut qui festa Tua gaudent colere, Gratulentur et ditentur Verae lucis munere.

5. Mater Christi, quae das tristi Animae laetitiam, Da, quod quaero, ut sincero Corde Christo serviam.

6. Mansuetum et quietum Redde meum animum, Ut in Deum aut in meum Non delinquam proximum.

7. Margarita summi sita Regis diademate, Quae cunctarum gratiarum Es ornata schemate;

8. Maris stella, Dei cella Virtutisque speculum, Quam miratur et precatur Universum saeculum;

9. Da, ut queam mentem meam Emundare vitiis Exercendo et colendo Sacris eam studiis.

10. Dona, inquam, ut evincam Temptamenta daemonum, Ne permittas per sagittas Me perire criminum.

11. 0 decora, Deum ora,

Ut det mihi veniam,

Et sis custos, ne robustos

Meos hostes sentiam.

12. Obtineto, ut, quod peto, Merear accipere, Ut in finem non declinem A recto itinere.

13. 0 puella, quae ut stella Matutina radias, Cum nocturnas pellens umbras Veram lucem nuntias,

14. Curam habe, ut a labe Criminum purifices, Et, qua nites, tuos dites Castitate supplices.

15. Princeps mortis nos intortis Inquietat iaculis; Tu resiste, ne nos iste Suis trahat vinculis.

16. Dona pacem, per quam vacem Divinis obsequiis, Ne per curas transituras Veris priver gaudiis.

17. Da, ut gratum famulatum Reddam regi gloriae, Et ipsius amor pius Meae sint deliciae.

18. Reos munda et circumda Tuo nos praesidio, Fac securos nos et puros Ab omni contagio.

19. Liberari et salvari

Per te nos confidimus,

Quam clementem et potentem

Super omnes novimus.

20. Nam praedives inter cives Es caelestis patriae, Ex qua manat, qui nos sanat, Fons caelestis gratiae.

21. 0 sophia, quam Maria Incarnatam edidit, Nec sic florem vel decorem Castitatis perdidit,

22. Tibi canto nunc pro tanto Laudes beneficio, Quo laetati et ditati Sumus vitae praemio.

23. Rex virtutum, cuius nutum Nihil potest fallere, Nos tuere atque verae Lucis dita munere.

24. En, ieiunus a te munus Posco, ne deficiam, Ut sacrarum scripturarum Mihi des scientiam.

25. Micas panis velut canis Dari mihi postulo, Et, quod quaero, tuo spero Te daturum servulo.

26. Rex benigne, fac me digne Tuam matrem colere, Quae portavit et lactavit Te sacrato ubere.

27. Da virtutem, ut refutem Omnem immunditiam, Fac me mitem, ut devitem Zelum et superbiam.

28. Honestorum mihi morum Para elegantiam, Pelle dolum, ut te solum Pura mente cupiam.

29. Iesu bone, sic dispone Horam mei transitus, Ut ad chorum electorum Meus pergat spiritus.

30. Pater Deus, fili Deus, Deus alme spiritus, Per aeterna nos guberna, Deus unus, saecula.

Rhythmus VII.

1. Lux sanctorum, spes lapsorum, Virgo mater Domini, Per quam vita restituta Est perennis homini,

2. Gemebundo corde fundo Ad te preces, domina, Namque gravi, quam paravi, Premor valde sarcina.

3. Solve moles, sicut soles, Quibus pressus iaceo, Et excusa, quod confusa Mente factum doleo.

4. Dolor ingens me constringens Vehementer cruciat, Culpae telum cor anhelum Siquidem dilaniat.

5. 0 quam pravi et ignavi

Sunt, qui mundum diligunt, Non attendunt, cui vendunt Se, qui Deum negligunt.

6. Vere caecus et ut pecus, Expers est scientiae, Quem deflectat hoc, quod spectat In valle miseriae.

7. Nam quem fructum nisi luctum Praestant mundi gaudia, Cuius cura gignit dura Miseris supplicia?

8. Parce flenti et dolenti, Summe rerum arbiter, Nam mandata per te data Sum transgressus nequiter.

9. Erubesco et tabesco

Tuam timens faciem,

Dum meorum delictorum

Perpendo congeriem.

10. Ingens metus atque fletus Meam turbat animam, Pavet sensus, dum suspensus Horam pensat ultimam.

11. Quis futurus est securus In illo examine, Quando patent, quae nunc latent, Arguente lumine?

12. Quo dolore, quo maerore Deprimentur miseri, Qui abyssis pro commissis Submergentur inferi !

13. Ululatus et ploratus

Frustra dabunt perditi, Cum maligni saevo igni Semel erunt traditi.

14. Heu, quid egi, quo impegi, Quo infelix cecidi ! Quo deducunt, quem seducunt, Fraudes hostis perfidi !

15. Ad quem tendam, ut tremendam Evadam sententiam? Quem requiram, per quem iram ludicis effugiam?

16. 0 Maria, qua sophia Prodiit altissimi, Ut credendo et sequendo Posset homo redimi,

17. Formidandum redde blandum Iudicem supplicibus, Ne iratus ob reatus Saevis tradat ignibus.

18. Caeli scala, fac me mala, Quae impugnant, vincere Et in bono, quod propono, Constanter persistere.

19. Nunquam sinas in me spinas Vitiorum crescere, Quae ad fructum nos virtutum Doces semper tendere.

20. Clemens dona, ut patrona Velis esse misero, Ut sis mecum, cum ad aequum Tribunal processero.

21. Supplicando me commendo Tuo patrocinio, Ne rex fortis dirae mortis Tradat me supplicio.

22. Preces funde et responde Pro me ante iudicem, Nam offensae sunt immensae, Quae accusant supplicem.

23. Desperarem, si pensarem Mea tantum merita Nec audissem aut sensissem Te salvare perdita.

24. Mater alma, tuis salva

Precibus hunc miserum, Quem subegit et confregit Magna moles scelerum.

25. A peccatis et a mortis Libera praepositis Te poscentem et habentem Spem in tuis meritis.

26. Virgo lenis, a terrenis Munda nos affectibus Et cunctorum delictorum Nos absolve nexibus.

27. Paradisi, quo divisi Exsulamus, aditum Nobis pande, quod ob grande Nimis potes meritum.

28. Illic patrem atque matrem Meam fac constitui Et bonorum aeternorum Ubertate perfrui.

29. Regem caeli pro fideli Semper ora populo, Ut ab isto duce Christo Eruamur saeculo.

30. Deo cara, nobis para Viam ad caelestia, Ubi frui Christi tui Mereamur gloria.

31. Auctor mundi, qui effundi Tuo ventre voluit, Se amare et servare Nobis det, quod docuit.

32. Pater Deus, fili Deus, Deus alme spiritus, Per aeterna nos guberna, Deus unus, saeculo.

Rhythmus VIII.

1. Caeli porta, per quam orta Salus est fidelium, Porta lucis, quae perducis Ad perenne gaudium;

2. Virgo clara, quae ignara

Virilis consortii

Meruisti esse Christi

Mater, Dei filii;

3. Virgo prudens, quae excludens Primae culpam feminae Gestas fructum non productum Ex virili semine;

4. Sume vota nec remota Tuis sis supplicibus, Sed intende et defende Nos a malis omnibus.

5. Multa de te sunt prophetae Locuti praesagia, Non ignari singulari Te ditandam gratia.

6. Nam qui nasci atque pasci Tua carne voluit, Nec scripturis nec figuris Tuas laudes tacuit.

7. Prima parens sensu carens Meruit interitum, Dum serpenti se fallenti Credit gustans vetitum.

8. Causa plane tu humanae Salutis praecipua, Tua causa quondam clausa Patet caeli ianua.

9. Nam spernendo et cavendo Blandimenta saeculi, Quod est mirum, caput dirum Contrivisti zabuli.

10. Serpens dirus suum virus Evae dando nocuit, Sed prudentem tuam mentem Fallere non potuit.

11. Tu primatum et ducatum Gerens continentium Casti gregis chorum regis Per callem egregium.

12. Mundi florem contra morem Tui spernens generis Carnis curam et naturam Cohibendam suggeris,

13. Viam rectam et perfectam Pandens te sequentibus, Ut modestis et honestis Se perornent moribus.

14. Nam mundana prorsus vana Docuisti gaudia, Fugitiva et nociva, Falsa, deceptoria.

15. Mater Eva morte saeva Prolem suam perdidit; Tua fides, qua renides, Nobis vitam reddidit.

16. Tu praeclarus es thesaurus Omnium charismatum, Sane plenus et amoenus Hortus es aromatum.

17. Fons redundans, reos mundans Aquarum viventium, Hinc qui bibunt, non peribunt Sed habent remedium.

18. Fons signatus, non turbatus Bestiarum pedibus, Non confusus, red conclusus Divinis virtutibus.

19. Exquisitis margaritis Ornantur monilia, Sed tuorum plane morum Exstat maior gratia.

20. Solent mire delinire Vernantes areolae; Quam plus grata vernant sata Caelestis agricolae !

21. Flores verni solent cerni Voluptate nimia; Tu delectas mentes rectas Praecellenti gratia.

22. Nam si flores dant odores Et decorem proferunt, Mox marcescunt et arescunt Nec durare poterunt.

23. Tuus viror, quem plus miror, Non est corruptibilis, Nec marcescit nec decrescit, Sed est immutabilis.

24. Tua fama thymiama

Balsamumque superat, Dum fraglascit, mentes pascit Et a morte liberat.

25. Nunc elati sunt prostrati, Sicut dicis cantico, Et abiecti sunt provecti Honore mirifico.

26. Universus est aspersus

Mundus Christi gratia, Qui te matre sine patre Natus regit omnia.

27. Concubinae et reginae

Tuas laudes praedicant, Linguae, gentes iam credentes Tibi rite supplicant.

28. Te laudantes et mirantes Pulchrae Sion filiae Illustrari et ornari Tua gaudent specie.

29. Te decoram ut auroram Universis praeferunt, Te electam et perfectam, Te reginam asserunt.

80. Quae est ista tam venusta, Elegans et inclita, Quae tot donis, tot coronis Est virtutum praedita?

31. Turturinas habes genas, Columbinos occulos, Speciosa ut columba Ad aquarum rivulos,

32. Cuius vita insignita

Cunctis est virtutibus, Cuius gesta sunt honesta Prae cunctis viventibus;

33. Quae pigmentis et unguentis Cunctis es suavior, Speciosis prorsus rosis Liliisque gratior.

34. 0 felicem genetricem, Cuius sacra viscera Meruere continere Continentem aethera!

35. Felix pectus, in quo tectus Rex caelorum latuit, Felix venter, quo clementer Carnem Deus induit.

36. Felix sinus, quo divinus Requievit spiritus, Felix alvus, quo fit salvus Homo fraude perditus.

37. Felix thorus et decorus Istius puerperae, Quem maritus, ut est ritus, Non praesumpsit tangere.

38. 0 mamilla, cuius stilla Fuit eius pabulum, Qui dans terrae fructus ferre Pascit omne saeculum.

39. Hac in domo Deus homo Fieri disposuit, Hic absconsus pulcher sponsus Vestem suam induit.

40. Sic natura vinci iura Novo stupet ordine, Rerum usus est exclusus Pariente virgine.

41. Mater Dei, nostrae spei Causa et exordium, Posce natum, ut optatum Nobis det remedium.

42. Istum caecum sana precum

Tuarum suffragio,

Ut per viam ire sciam

Tuo gratam filio.

43. In hac vita sic me dita Donis salutaribus Dando pignus, quo sim dignus Gaudiis caelestibus.

44. De mortalis vitae malis Me dignanter erue Et post mortem fac consortem Quietis perpetuae.

45. Pro meorum propinquorum Te salute postulo, Ut laetentur et salventur Ex omni periculo.

46. 0 beata, miserata

Preces meas suscipe, Et de malis universis Nos clementer eripe.

47. Pater Deus, fili Deus, Deus alme caritas, Per aeterna nos guberna Saecla, Deus trinitas.

Rhythmus IX.

1. Animarum spes lapsarum, Virgo mater, unica, Gignens regem, cuius legem Mundi servat fabrica,

2. Porta ducis, qui per crucis Salvans nos mysterium Ad sanctorum angelorum Restaurat consortium,

3. Sume laudes atque grates, Quas devotus concino, Namque scio sic me pio Placiturum Domino.

4. 0 beata, benedicta, Gloriosa domina, Quae divina medicina Mundi purgas crimina.

5. Felix mater, cuius venter Omni carens macula Regem texit atque vexit, Qui gubernat saecula.

6. Quam sacrata, quam beata Manus atque brachia, Quae paverunt, quae gesserunt, Per quem vigent omnia.

7. Culpa Evae corruptelae Fecit nos obnoxios, Tu captivos adoptivos Facis Dei filios.

8. Virgo mitis, imperitis Lumen da scientiae Et adflictis pro delictis Posce munus veniae.

9. Quae es sola plena schola Virtutum caelestium, Intuere et medere Morbis te poscentium.

10. Quis narrare, quis pensare Tua possit merita, Per quam gratis captivatis Est libertas reddita.

11. Non est sensus sic extensus Ut tot laudes disserat, Nec humanum os tam sanum, Ut tot voces proferat.

12. Nullum naevum, nihil saevum, Nil, quod laedat, contines, Tam decore quam honore Universis praemines.

13. Omnes orent et honorent Tuam excellentiam, Quamvis bene nullus plene Tuam narret gloriam.

14. Licet digne tam insigne Nullus laudet meritum, Magnum tamen est iuvamen Hoc fateri debitum.

15. Stella maris, quae praeclaris Emicas virtutibus, Praedicata et laudata A supernis civibus,

16. Ab errore tuo more Pereuntes libera, Fac redire et largire Gratiarum munera.

17. Primum quidem nobis fidem Tuis auge precibus Et da nobis, ut te probis Imitemur actibus.

18. Spe labentes firma mentes, Caritate robora, Fac concordes, pelle sordes, Excusa facinora.

19. lesse proles, solve moles, Quae me premunt, scelerum Atque pacem da feracem Perfectorum operum.

20. Truculentus et cruentus Hostis instat nimium, Nempe certat, ut subvertat Me per carnis vitium.

21. Nunc latenter, nunc patenter Non cessat irruere, Quaerens artem atque partem, Qua possit subripere.

22. Conservare me dignare, Gloriosa domina, Et relide homicidae Furentis conamina.

23. Sermo vanus aut insanus Mihi non subripiat, Non auditus aut pruritus Gulae me decipiat.

24. Non me tactus aut olfactus Ad peccatum concitet, Non me visus sive risus Aut furor praecipitet.

25. Sic nociva incentiva Sopiantur corporis, Ut frigescant et quiescant Pravi motus pectoris.

26. Sit serena mens et plena Spiritali gaudio, Illustrata et purgata Verae lucis radio.

27. Meum pectus sic affectus Caritatis repleat, Ut abeo, quidquid Deo Displicet, removeat.

28. 0 Maria, vitae via, Plena Dei gratia, Inter Deum et hunc reum Precor, ut sis media.

29. Funde precem, ne in necem Decidam perpetuam, Ut sim castus atque fastus Huius mundi respuam.

30. Ille ductor et instructor Assit mihi spiritus, Qui te mundam et fecundam Fecit esse caelitus.

31. Illa, inquam, ne delinquam, Me conservet gratia, Qua replevit te, qui flevit Inter tua brachia.

32. Orbis rector et protector Noster clementissime, Nos invise, ut elisae Convalescant animae.

33. Lumen sparge tuae largae Super nos clementiae, Atque maestis da caelestis Solamen laetitiae.

34. Dei fili, ex hostili Serva me fallacia, Da, ut fiam per Mariam Tua dignus gratia.

35. Ob amorem et bonorem Matris tuae tribue, Ut cum bonis fruar donis Quietis perpetuae.

36. Te laudamus et rogamus Per ipsius meritum, Ut aeterni nobis regni Clemens pandas aditum.

37. Pater Deus, fili Deus, Deus alme caritas, Per aeterna nos guberna Saecla, Deus trinitas.

Rhythmus X.

1. 0 regina, quam divina Praeelegit gratia, Cuius partus sacrosanctus Instauravit omnia.

2. Quae odorem gratiorem Ture das et balsamo, Qua excelsus est egressus Ut sponsus de thalamo.

3. Mater regis, per quem legis

Panduntur mysteria,

Cuius natum olim vatum

Canebant praeconia.

4. Fons virtutum, da, ut lutum Vitiorum deseram, Mentis visum atque nisum Ad superna transferam.

5. Sic infundas, qua redundas, Cordi meo gratiam, Ut terrena fide plena Praeditus despiciam.

6. Mater Dei, cordis mei Munda penetralia Ac meorum labiorum Dilue contagia,

7. Ut peccatis expurgatis Deum honorificem Et a corde pulsa sorde Laudes tuas praedicem.

8. 0 benigna, quis te digna Laude possit colere, Quae ditari singulari Meruisti munere?

9. Cum aurora sit decora, Quando rubens oritur, Comparata minus grata, Minus pulchra cernitur,

10. Luna claret, quando paret Nullis tecta nubibus, Sed maiorem tu fulgorem Piis infers mentibus.

11. Cunctis horis lux fulgoris Tui nos laetificat, Nam vix una nocte luna Super terram emicat.

12. Luna plena fit amoena, Sed defectum patitur, Modo patens, modo latens Nunquam stare noscitur.

13. Tu corusca, nunquam fusca,

Nostri dux itineris,

Non obtecta, sed electa

Sicut sol aspiceris.

14. Est revera solis sphaera Mira luce praedita, Saepe tamen ob velamen Nobis est abscondita.

15. Tu praeclara, nunquam rara, Cuncta supergrederis, Quae nec tectura nec defectum Aut occasum pateris.

16. Tota munda et iucunda, Tota es mirabilis, Tibi vita nec audita Nec est visa similis.

17. Cives poli tuae proli

Semper cantant gloriam Venerantes et mirantes Tuam excellentiam.

18. Angelorum nempe chorum Dignitate superas, Principatus, potentatus Et virtutes ceteras.

19. 0 quam grata et beata Tua est memoria ! Actiones et sermones Tui sunt remedia.

20. Cuncta recta et perfecta, Cuncta sunt salubria, Ex his venit, quae nos lenit, Vitalis fragrantia.

21. Gratulamur et conamur Laudes tuas canere, Quamvis totum cor devotum Nequeat exprimere.

22. Sic est densa, sic immensa Laudis tuae copia, Ut profunda et facunda Succumbant ingenia.

23. Nemo praebet, quantas debet, Laudes tuae gloriae, Qua processit, qui repressit Auctorem malitiae.

24. Benedicta, quae relicta Vana carnis gloria Aeternorum gaudiorum Exstitisti nuntia.

25. Benedictus, qui adflictus Crucis in patibulo Nos salvavit et donavit Pacem suo populo.

26. Virgo mitis, infinitis

Praedicanda laudibus,

Tuum natum fac placatum

Cunctis te colentibus.

27. Da perfectum intellectum, Quo devitem noxia Fac me nosse et da posse Quaeque sunt utilia.

28. Curam gere, ut sincere Conversari studeam Et devotus carnis motus Spiritu coerceam.

29. Mater agni, qui tyranni Victor cepit spolia, Quo elisi paradisi Caremus laetitia.

30. Noxas dele parentelae Meae tuis precibus Et da cunctis mihi iunctis Frui bonis omnibus.

31. Virgo sancta, mater casta, David proles inclita, Pia prece nos de faece Peccatorum suscita.

32. Proles Iesse, per quam fessae Reparantur animae, Fac nos fortes et cohortes Tenebrarum comprime.

33. Ab his telis tuos velis Supplices defendere Quibus perit, quisquis quaerit, Carni satisfacere.

34. Virgo lenis, nos a poenis Salva gehennalibus Nec substerni nos inferni Sinas cruciatibus.

35. Vitam laetam et quietam Fac nos semper agere, Ut virtutis et salutis Gaudeamus munere.

36. Supplex oro, ut in choro Te sanctorum videam Et divinae sine fine Dono lucis gaudeam.

37. Iesu Christe, per quem iste Mundus primo factus est, Homo-Deus, per quem reus Homo liberatus est;

38. Metuende rex, defende Nos a malis omnibus Redde vicem hanc felicem Mariam colentibus.

39. Ut restaures nos, haec aures Tuas pulset precibus, Haec sustentet et praesentet Tuis nos aspectibus.

40. Rex aeterne, pio cerne Supplices intuitu Et illustra corda nostra Tuo sancto spiritu.

41. Propter illam, quae mamillam Tibi dedit parvulo, Munimentum et augmentum Tuo praesta populo.

42. Pastor bone, a leone Tuas oves libera Et cum illis, qui in caelis Gaudent, nos adnumera.

43. Regi magno laus et agno, Patri atque filio Flaminique, qui utrique Compar est imperio.

Rhythmus XI.

1. Beatarum feminarum Virgo beatissima, Illum gerens, qui nos quaerens Visitavit infima,

2. Regis mater, cuius pater Non cognovit feminam, Mater eius, mundi huius Qui gubernat machinam.

3. Quae caelesti adimplesti Totum orbem dogmate, Nos emunda, quae fecunda Facta es charismate.

4. De terreno fac me caeno Nisu mentis surgere Atque totum meum votum Ad summa dirigere.

5. Ut non segnis summis regnis Admisceri studeam, Ne ab istis exsul tristis Sine tine maneam.

6. 0 beata fiant grata Nostra tibi cantica, Nec sit. vilis haec exilis Tibi laus et modica.

7. Grates solvo, dum revolvo, Quanta nobis feceris, Dum perpendo, quam horrendo Malo nos subtraxeris.

8. Crimen Evae fecit breve Nostrae vitae spatium, Infinitae per te vitae Nobis datur gaudium.

9. Non est iustum tam venustum Opus et piissimum Oblivisci, quod addisci Convenit potissimum.

10. Immo vere hoc silere

Magnum est periculum, Quo purgari et salvari Constat omne saeculum.

11. Praedicandus et laudandus Tui fructus uteri, Tua gesta manifesta Debent cunctis fieri.

12. Gabrielis est de caelis

Ad te factum nuntium,

Quod completum hosti metum,

Nobis dat praesidium.

13. A praeclara missus aula Sublimique solio Fert secreta, quae repleta Sunt perenni gaudio.

14. Sic legatus destinatus Ob regales nuptias Petit terras, ut supernas Pandat amicitias.

15. Ad terrenas officinas Est elapsus aethere, Dei nutum et statutum Tibi curat pandere.

16. Ad te tendens, quae resplendens Eras stirpe regia, Deo cari et praeclari David regis filia;

17. Mente mitis, margaritis Gratiarum praedita, Nulli nocens, omnes docens Vita Deo placita;

18. Iam adulta et inculta,

Non mente, sed corpore, Sancta cultu, sancta vultu, Prorsus sancta pectore;

19. Primis annis plena magnis Thesauris scientiae, Deo cara et ignara Totius malitiae;

20. Vincens sexum et complexum Carnalem despiciens, Deo placens sive tacens Sive os aperiens;

21. Corde prudens, semper studens Legis observantiae, Ex hoc sane non humanae Laudem quaerens gloriae;

22. Actione et sermone Irreprehensibilis Et cunctarum gratiarum Fulgore mirabilis.

23. Divinorum secretorum

Lator ad te properat, Fert arcanum, quod humanum Genus fide liberat.

24. Nec silendum, quod stupendum Honorem exhibuit Te mirante, nam hoc ante Nulla nec post meruit.

25. Hic legatus est testatus Cunctis te praecellere, Plane quando te mirando Salutavit genere.

26. Pandit ore cum honore, Quod futurum noverat, Et declarat, quod rex parat, Qui te consecraverat.

27. Salutavit, nuntiavit Dei beneficium Ore blando declarando, Quod haberes filium.

28. Primum Ave, post suave Depromit mysterium, Quod est ingens et pertingens Ad salutem omnium.

29. 0 Maria. Deo digna,

Plena, inquit, gratia. Benedicta et beata Saecula per omnia.

30. Amans Deam apud eum Invenisti gratiam. Qua repleta eris laeta Prolem gignens regiam.

31. Ne formides, sola fides Tibi dabit filium. Contra morem salvatorem Generabis omnium.

32. Mater eris et diceris Omnis orbis domina. Eris parens, sed non carens Castitate pristina.

33. Ne turberis, ne miseris Audiens, quod paries; Gignes quidem, sed ut pridem Virginem te senties.

34. Appetitus et pruritus Carnis ignorabitur. Partum tamen in te flamen Sanctum operabitur.

35. Summa virtus atque sanctus Te replebit spiritus. Ut cunctorum saeculorum Rex sit tuus genitus.

36. Eris praegnans, namque regnans In aeternum Dominus Sumet corpus, per quod opus Mundi tollet facinus.

37. Is salvabit, quem purgabit A peccatis, populum. Regnaturus et daturus Regnum his in saeculum.

38. Exsultabunt et laudabunt Te fideles feminae. Erunt omnes nationes Tuo salvae germine.

39. Credidisti quod audisti Mente devotissima. Ante partum et post partam Manens integerrima.

40. Ut scripturae praedixere. Facta es puerpera. Iam cum nato coronato Regnas super aethera.

41. Universae iam conversae Gentes te magnificant, Te precantur, te mirantur Ac devote praedicant.

42. Sunt caelestes chori testes, Quibus es praeposita. Te cunctorum electorum Transscendisse merita.

43. Totus orbis te pro morbis Et necessitatibus Deprecatur, ut fruatur Optatis successibus.

44. Te laudamus et rogamus. Feminarum gloria. Tuam prolem, verum solem. Nobis reconcilia.

45. Nos conserva, ne caterva Laedat adversantium. Atque caecis tuae precis Porrige subsidium.

46. Preces funde, ne immundae Succumbam libidini. Ut mens mea non sit rea In conspectu Domini

47. Stella maris, quae ignaris Subvenis et perditis. In hoc salo nos a malo Tuis salva meritis.

48. Ne amaris patiaris

Absorberi fluctibus. Qui extollunt atque colunt Te devotis mentibus.

49. Virgo mitis, ab ignitis Iaculis me libera, Quibus cadunt, qui non vadunt Tua per itinera.

50. Gemebundus fero pondus Culparum ingentium, His solutum ad virtutum Trahe me fastigium.

51. Alma virgo, supplex rogo Tuam excellentiam, Ut aeternam per te cernam Tui nati gloriam.

52. 0 Messia, de Maria

Nate semper virgine, Qui purgasti et salvasti Mundum tuo sanguine.

53. Auctor vitae, nobis mitte Veritatis spiritum, Ut sciamus et agamus, Quod est tibi placitum.

54. Da virtutem, ut immutem Usum pravi operis, Dona, inquam, ut relinquam Cursum vitae veteris.

55. Rex immense, me recense In terra viventium, Ne sis memor, quibus premor, Peccatorum omnium.

56. Culpas lava, quibus prava Sordet conscientia, Ut sincera mente pura Comprehendam gaudia.

57. Nec in lacum me opacum Permittas descendere, Quo mittuntur, qui premuntur Peccatorum pondere.

58. Lux aeterna, sic guberna, Quos vocasti, filios, Ut incestus atque quaestus Devitemus noxios.

59. Iudex iuste, rogamus te, Ut des cunctis veniam, Qui Mariae, matris tuae, Diligunt memoriam.

60. Sit divinae sine fine Decus atque gloria Maiestati, qua creati Sumus nos et omnia.

Rhythmus XII.

1. Virgo splendens, quae transscendens Electorum ordines Magistratum et primatum Sanctitatis obtines;

2. Quae enixa non amissa Castitate Dominum Via pacis ire facis

Nos ad patrem luminum;

3. Stella maris, quae testaris Erroris itinera Relinquenda et agenda Novae lucis opera;

4. Fons virtutum, sic pollutum Meum os purifices, Ut favore digna fore Mea verba iudices.

5. Importunus et indignus Tuis sum praeconiis, Cum obsessus et oppressus Multis sim flagitiis.

6. Tamen spero, quod non ero Expers voti penitus, Si te colam, per quam solam Est ad vitam reditus.

7. Benedicta, cuius vita Summo regi placita Hostem stravit, culpam lavit, Restauravit perdita.

8. Mater Dei, preces ei

Funde, quae nos muniant, Preces funde, ut secundae Quaeque res eveniant.

9. Tuas preces efficaces

Esse nunquam ambigit, Quisquis illum, quem pusillum Lactavisti, diligit.

10. Virgo lenis a venenis Me draconis libera, Cuius doli celsa poli Labefactant sidera.

11. Pensa, pensa, quam immensa Carnis sit fragilitas, Quam iniquum inimicum Nostra fert humanitas !

12. Dei aula, circumvalla Tuo nos munimine, Reos solve, iustos fove, Imbecilles sustine.

13. Mediatrix et salvatrix Infirmarum mentium, Fave votis, dans aegrotis Optatum remedium. *

14. Caecis lumen et acumen Caligosis repara, Leva pressos, iuva fessos, Maerentes exhilara.

15. Egenorum et vinctorum Consolare gemitum, Peregrinis et captivis Gratum posce reditum.

16. Ut laetantes navigantes Veniant ad littora, Violentos claude ventos Mota sedans aequora.

17. Inimicos fac amicos

Et benignos invicem, Ut non gravem, sed suavem Sentiamus iudicem.

18. Pro ludaeis, licet reis, Tuum roga filium, Ut agnoscant hunc et poscant Eius adiutorium.

19. 0 magistra et ministra Verae sapientiae, Fac me rectum et perfectum In via iustitiae.

20. Posce natum, ut reatum Meum ipse deleat, Et implora, ut in hora Mortis nil me terreat.

21. Ora regem, ut sic legem Ipsius custodiam, Ut ex mundo transeundo Laetus hunc aspiciam.

22. 0 beata, sic peccata Tuis dele precibus, Quae commisi, paradisi Ut quiescam sedibus.

23. Te colentes fac gaudentes, Cuncta pellens noxia Et procura, ut mansura Perfruamur gloria.

24. Maris stella, sic compella Aures summi iudicis, Ut nos festis rex caelestis Societ angelicis.

25. Ut in sorte et cohorte Supernorum civium Numeremur et laetemur In terra viventium.

26. Vitae dator et plasmator Ac redemptor hominis, Clavis David, quem portavit Venter almae virginis.

27. Benedicte rex, dimitte Cuncta mihi debita, Quae contraxi, nam haec auxi Semper agens vetita.

28. Heu, quam male spiritale Baptismi mysterium Violavi ! nam foedavi Me per omne vitium.

29. Male feci, quod subieci Pravis me spiritibus Serviendo et favendo Sceleratis actibus.

30. Fili Dei, cordis mei Dissipa caliginem, Ne descendam in horrendam Inferni voraginem.

31. Interventu et obtentu Matris tuae virginis Me timore et amore Reple tui nominis.

32. Pius esto et memento,

Quid pro nobis feceris, Pro indignis et malignis Quanta sustinueris.

33. Preces audi et custodi

Nos a cunctis hostibus, Exoratus et placatus Matris tuae precibus

34. Intercedat haec et reddat Nobis te placabilem, Quem portavit atque pavit Lacte factum humilem.

35. Propter eam, quaeso, meam Munda conscientiam, Ne offendam reverendam Vultus tui gloriam.

36. 0 beate, pietate

Tua me iustifica, Quid gerendum, quid dicendum, Mihi semper indica.

37. Deus homo, fac de domo Nos exire carceris, Ut iam dones mansiones, Quibus ipse cerneris.

38. Tuum vultum nunc occultum Tuis iam fidelibus Manifesta atque praesta Pacem te colentibus.

39. Fac intrare nos praeclarae Tuae domus atria Atque bonis mansionis Nos supernae satia.

40. Tibi nato cum beato Patre laus et gloria Flaminique, qui utrique Compar est per omnia.

Rhythmus XIII.

1. Laus fidelis Israelis, Virgo plena gratia, Quae, dum paris, non privaris Virginali gloria,

2. Quam praescitam et electam Deus ante saecula Benedixit et promisit Per vatum oracula,

3. lesse virga, sic nos purga Vitiorum sordibus, Ut remotis his devotis Te laudemus mentibus.

4. Insensatos et ingratos Esse Dei gratiae Se ostendunt, qui non reddunt Laudem tuae gloriae.

5. Sese fraudat, qui non laudat Genetricem Domini, Qui non orat hanc, ignorat, Quid sit datum homini.

6. Precor ergo, sacra virgo, Ut meum obsequium Sit acceptum nec ineptum Sit laudantis studium.

7. Benedictus sit beatus Tui fructus uteri, Cuius dono pax humano Restauratur generi.

8. Quam iucundum lux in mundum Venit indeficiens, Carne sumpta ex innupta Matre nobis oriens.

9. Res novella, quod puella Regem nostrum genuit, Regem magnum nec sic damnum Pudoris sustinuit.

10. Quam sacrata et beata Genetricis ubera, Ex qua natus et lactatus Est, qui regit sidera.

11. 0 mamillae, quibus ille Parvulus nutritus est, Iussu cuius mundi huius Ornatus perfectus est.

12. Protoplasti culpa cuncti Gloriam amisimus, Per consortem eius mortem Geminam incurrimus.

13. Per Mariam, dum Messiam, Eius natum, sequimur, Immortales et aequales Angelis efficimur.

14. Dei mater, fac gratanter Tua nos sollemnia Celebrare et vitare Carnis desideria.

15. Virgo mitis, impeditis Libertatem postula, Pelle falsa et relaxa Delictorum vincula.

16. Maris stella, seda bella, Seda malos homines, Ne nos mergant aut dispergant Mundi huius turbines.

17. In hoc mari dominari

Non permittas spiritus, Quibus mentes imprudentes Subruuntur funditus.

18. Ex hoc freto tuo peto Erui praesidio Et postremo in supremo Collocari gaudio.

19. Iter tutum per virtutum Gradus mihi praepara, Gressum leva, ne in saeva Miser ruam tartara.

20. Magnum onus gesto pronus Culparum congerie, Onus grave, quod est pravae Poena conscientiae.

21. Audiendo et videndo, Verbis et operibus Me destruxi et seduxi Variis erroribus.

22. Virgo clemens, tuam gemens Precor excellentiam, Ut cunctorum delictorum Mihi poscas veniam.

23. Mater bona, mente prona Deprecor ac supplico, Da virtutem, ut non nutem Impetu daemonico.

24. Te requiro, ut a diro Hoste me custodias Et coronam sempiternam Mihi dari facias.

25. Sit voluntas, nam facultas Tuum velle sequitur, Quidquid voles, tua proles Dare non morabitur.

26. Virgo pulchra fulgens ultra Cuncta caeli sidera, Postulamus, ut sumamus Per te vitae munera.

27. Curam gere, ut videre Mereamur filium, Quaere pacem, ne minacem Vibret in nos gladium.

28. Meam vitam fac munitam Fide et operibus, Ut ad cenam intrem plenam Bonis immortalibus.

29. Dei verbum, qui superbum Cruce vincens zabulum Expiasti protoplasti Noxa tuum populum,

30. A malignis pro indignis Patiens crudelia, Ut terrenos et egenos Sublimares gloria.

31. Rex caelestis, sic modestis Me perorna moribus, Ut bonorum aeternorum Dignus sim muneribus.

32. Munimentum sit credentum Eius intercessio, Quae te pavit et gestavit Sacrosancto gremio.

33. Reis parce, qui ab arce Missus es aetherea Carne sumpta, ut corrupta Restaurares terrea.

34. Tua mundet et fecundet Corda nostra gratia, Ut virtutum ferant fructum Expellendo vitia.

35. Innocenter et prudenter Fac nos cuncta gerere, Ne phantasma tuum plasma Possit ullum fallere.

36. Fac me cautum atque promptum In hoc vitae stadio, Ut per fletus fruar laetus Summae pacis bravio.

Rhythmus XIV.

1. Stella maris, singularis Mater excellentiae, Quae post natum principatum Tenes sanctimoniae

2. Mediatrix, summi patris Ex qua nasci genitus Est di gnatus, per quem datus Est ad vitam reditus.

3. Roga Christum, ut auditum Praebens te colentibus Nos gubernet et exornet Gratiae muneribus.

4. Salve virgo, quae nos iugo Absolvisti criminis, Quo ligavit nos et stravit Primi lapsus hominis.

5. lesse virga, omnis lingua Debet te percolere, Tibi gentes debent grates Atque laudes reddere.

6. Nam dum verbum sempiternum Summi patris generas, Tuo partu a reatu Nos antiquo liberas.

7. Reges multi atque iusti, Per divinam gratiam Inspirati, tui nati

Poscebant praesentiam.

8. 0 beata, revelata

Per te nunc prophetica Sunt secreta et completa Legis priscae mystica.

9. Virgo florem contra morem Atque fructum arida Germinavit, quae signavit, Quod tu fores gravida.

10. Tu nimirum nunquam virum Passa prolem regiam Edidisti nec sensisti Pariens tristitiam.

11. Stella maris, quae, dum paris, Non perdis signaculum Castitatis, a peccatis Tuum solve servulum.

12. Virgo splendens, quae ascendens Sicut fumi virgula Procedentis ex pigmentis Omni cares macula,

13. Sit salutis causa cunctis,

Quod te Deum credimus Genuisse et mansisse Virginem asserimus.

14. 0 Maria, prece pia Nobis fer auxilium, Cuius nomen dat solamen Miseris ad gaudium.

15. Nomen sanctum, per quod planctum Aeternum evasimus, Nomen bonum, per quod donum Salutis accepimus.

16. lesse virga, tuum roga Benedictum filium, Ut nos servet et enervet Fraudes adversantium.

17. 0 beata, postulata

Nobis clemens obtine, Redde tutos et exutos Nos ab omni crimine.

18. Dei mater, incessanter Nobis posce veniam Et cunctorum commodorum Confer affluentiam.

19. Aufer bella et flagella

Famem, pestem, gladium, Tribulatis pietatis Impende solacium.

20. Pax et quies nostros dies Faciant laetissimos, Ne languores aut maerores Nostros gravent animos.

21. Mater bona, nobis dona Tuum patrocinium, Ut regnemus et laudemus Tuum semper filium.

22. Factor orbis, qui pro nobis Natus es ex femina, Crucis poena aliena Qui purgasti crimina,

23. Ad te clamo, ut ex hamo Me peccati liberes Et coronae sempiternae Donativo muneres.

24. Matris prece me de nece, Quam formido, libera Pelle metum, fac me laetum Cuncta sanans vulnera.

25. Rex virtutem fac devotum Me in tuae laudibus Genetricis, quae pudicis Gessit te visceribus.

26. Eius laudes contra fraudes Inimici faciant Nos invictos et adflictos A malis eripiant.

27. Rex perennis, fac me regnis Gaudere caelestibus Cum amicis genetricis Tuae sanctae precibus.

28. Inter oves, quas tu foves Pietatis gratia, Me recense atque mensae Tuae bonis satia.

29. Illibatae matris nate,

Christe, spes fidelium,

Da cum sanctis ignorantis

Finem regni gaudium.

30. Tibi nato cum beato Patre laus et gloria Flaminique, qui utrique Compar est per omnia.

Rhythmus XV.

1. Mater Dei, per quam rei Consequuntur veniam, Quae vicisti maledicti Serpentis astutiam,

2. Benedicta, fac nos ita Tua festa colere, Ut venturam per te iram Possimus evadere.

3. 0 insignis, ut te dignis Valeamus laudibus Venerari, fac mundari Nos a culpis omnibus.

4. Te laudare, praedicare Atque benedicere Delectantur, qui conantur Ad summa pertingere.

5. Nam et ipsi quondam missi Caeli cives incliti Congaudebant nec tacebant, Quanti esses meriti.

6. Virgo felix, per quam caelis Atque terris gaudium Est tributum, quae virtutum Gemmis fulges omnium,

7. Deprecare, ut vitare Nos peccata faciat Rex aeternus, ne infernus Post mortem deglutiat.

8. Virgo sancta, cerne, quanta, Perferanus iugiter Temptamenta, et sustenta Nos, ut stemus fortiter.

9. Heu, quid feci, cum me neci Tradidi perpetuae, Vanitate captus vitae Brevis et exiguae.

10. Quantis visus sum elisus Et auditus lapsibus, Gustus, tactus et olfactus Vulneratus sensibus !

11. Virgo mitis, ad te tristis Et maerens confugio, Meliorem ad languorem Curam non invenio.

12. Te rogare singulare

Lapsis est remedium, Sanitatis vulneratis

Per quam datur gaudium.

13. Te requirat, qui suspirat Pressus mole criminum, Habens ratum, quod placatum Reddes ei Dominum.

14. Deo iuncta potes cuncta Dare te rogantibus, Cum benignis et malignis Imperes spiritibus.

15. Quae seductis spes salutis Esset aut solacium, Si non nobis factor orbis Daret hoc remedium i

16. Si divina medicina Defuisset vulneri, Quid facturi, quo ituri

Nos eramus miseri ?

17. Mater prima nos ad ima Suo traxit crimine, Nunc reatus est ablatus Tuae prolis sanguine.

18. Nunc regressus est concessus Ad superna gaudia His, qui vincunt et relinquunt Mundi desideria.

19. Cunctis sanctis es pro tantis Grata beneficiis, Cunctis cara et praeclara Magnis privilegiis.

20. Virgo mitis, a delictis Nos emunda precibus, Ut purgati simus apti Iungi caeli civibus.

21. Lumen verum, factor rerum, Mundi rector fabricae, Tot procellis, tot flagellis Nos adflictos respice.

22. In diebus nostris rebus Nos secundis sustine Et custodi nos ab omni Incorruptos crimine.

23. Fide muni nos et uni Caritatis munere, Nullus terror, nullus error Possit nos subvertere.

24. Rex aeterne, a gehennae Salva nos supplicio, Quos peccato solvis dato Mortis tuae pretio.

25. Prece matris nos ab atris Libera spiritibus, Ne cum ipsis pro commissis Damnemur reatibus.

26. Iesu bone, visione Tua nos laetifica, Sic guberna nos, ut regna Consequamur caelica.

27. Tibi noto cum beato Patre laus et gloria Flaminique, qui utrique Compar est per omnia.

Epilogus.

1. 0 salutaris, virgo, stella maris, Generans prolem, aequitatis solem, Lucis auctorem, retinens pudorem, Suscipe laudem.

2. Caeli regina, per quam medicina Datur aegrotis, gratia devotis, Gaudium maestis, mundo lux caelestis Spesque salutis.

3. Aula regalis, virgo specialis, Posce medelam nobis et tutelam, Suscipe vota precibusque cuncta Pelle molesta.

1. Virtutum chori, summo qui rectori Semper astatis atque iubilatis, Ovis remotae memores estote Nosque iuvate.

5. Felicis estis patriae caelestis Cives, cunctorum nescii malorum, Quae nos infestant miseramque praestant Undique vitam.

6. Unde rogamus atque supplicamus, Ut foveatis atque muniatis Vestros conservos, quorum rex super vos Cum patre regnat.

7. Patriarcharum atque prophetarum Pollens senatus diluat reatus, Sedens in thronis, renitens coronis, Vestibus albis.

8. Ordo sanctorum nos apostolorum Regat docendo, foveat regendo, Votis intendant, supplices defendant, Vincula solvant.

9. Pacis augmentum poscat innocentum Grex candidatus, quos rex perturbatus Iussit necari, metuens privari Culmine regni.

10. Triumphatores, mundi qui rectores Fide vicerunt, gloriam spreverunt, Nobis suorum praestent triumphorum Gaudia secum.

11. Impetret votum chorus sacerdotum Necnon cunctorum coetus confessorum. Omnes qui gratum Deo famulatum Exhibuerunt.

12. Grex virginalis oret, ut de malis Saecli praesentis sicut et sequentis Eripiamur et, quod postulamus, Accipiamus.

13. Universorum cunei sanctorum Caelo regnantes audiant rogantes, Quibus adiuti mereantur uti Luce perenni.

14. Omnes electi, compotes effecti Vitae beatae, Dominum rogate, Nobis ut laetam donet et quietam Ducere vitam.

15. Praestet levamen nobis et iuvamen, Quo mundi fluctus gehennaeque luctus Sic evadamus, ut, quod peroptamus, Obtineamus.

16. Lux sempiterna, pie nos guberna, Pater ac nate parque deitate Spiritus sancte, Deus unus ante Saecula trinus.

1. Speciosa plus quam rosa Magis candeas lilio, Carens pari, singulari Sola digna filio;

2. Plus decora quam aurora, Luna praecellentior Et solaris luminaris Radio intensior;

3. Flos regalis, virginalis Chori lux egregia, Quam de lesse ortam esse Stirpe constat regia;

4. Dans odorem meliorem Murra et aromate, Odoratum magis gratum Omni thymiamate;

5. Purga mentem iam foetentem Et corruptam graviter, Resipiscat et iam discat Fragrare suaviter

6. Foetor gravis, qui de pravis Procedit radicibus, In odorem meliorem Versis cedat vicibus.

7. Inquinavi sorde gravi

Mentem, linguam, opera, Ad delendas omnes mendas, Quae me laedunt, propera.

8. Casta parens labe carens, Salutis puerpera, Stella maris, ab amaris Casibus me libera.

9. Sacra vitis, uva mitis, Da potum, quem sitio, Ut affectum geram rectum Purgatus a vitio.

10. Fluat stilla de mamilla Gloriosae virginis, Fundat rorem, qui ardorem Extinguat libidinis.

11. O puella, interpella

Tuum pro me filium Et dignare meo dare Dolori consilium.

12. Roga Deum, ne me reum Damnet propter crimina, Sed afflicto pro delicto Vitae pandat limina.

13. Delictorum funestorum In profundum corrui, Virens male criminale Vix quidquam abhorrui.

14. Sum periurus nec sum purus A reatu sanguinis, Involutus et pollutus Foetore libidinis.

15. Sum profanus, mendax, vanus, Sum tenax et stupidus, Sum dolosus et gulosus, Detractor et invidus.

16. Sum superbus et acerbus, Carens patientia, Quasi demens ira fremens, Pacatus ad vitia.

17. Plenus vanis ac profanis Cogitationibus, Dolo plenis et obscaenis Effluo sermonibus.

18. Sic malorum qui tantorum Mole pressus iaceo, Huius rei causa Dei Nomen sanctum taceo.

19. Pro peccatis perpetratis Vehementer doleo Et ad Deum vultum meum Levare non audeo.

20. Mater Dei, cordis mei Dolorem considera, Preces meas, quaeso, vehas Ad regentem sidera.

21. O benigna, laude digna Gloriosa domina, Quae divina medicina Mundi purgas crimina.

Hierauf folgen Rhythmus IX, 16 - 27; dann

22. Illa, inquam, ne delinquam Me conservet gratia, Qua replevit te, qui flevit Inter tua brachia.

23. Mater casta, semper asta, David proles inclita, Pia prece me de faece Vitiorum suscita.

24. Te honoro, te adoro,

Mater, flexis genibus,

Tu cunctorum delictorum

Absolve me nexibus.

25. Mei patris atque matris Memorare, domina, Hos conserva et enerva Eorum peccamina.

Dann Rhythmus VIII Str. 45, worauf weiter:

26. Serva cunctos mihi iunctos Amoris solacio, Orbem totum fac devotum In tuo servitio.

27. Nostrum regem, iustam legem Fac, quaeso, componere Et post mortem fac consortem Requiei superae.

28. Rege clerum, auge verum, Rectores ecclesiae Fac ferventes, non tepentes In zelo iustitiae.

29. Tam absentes quam praesentes

Fratres nostres refove

Et ab illis, quidquid illis

Est nocivum, remove.

30. Auge fructus, pelle luctus, Fluctus tolle noxios Et imbelles et rebelles Tibi fac obnoxios.

Dann folgen der Reihe nach XII Str. 17, 18, 14, 15, 16; XV, 1; XIV, 19, 20; XII, 23. Vor letzterer Strophe aber noch:

31. Pro defunctis Deum cunctis Exora fidelibus, Ut gaudentes resurgentes Perfruamur gloria.

Str. 26 bis 33 verstellt B; statt dessen hier:

Da virtutem et salutem Corporis et animae, Ut saluti restituti Te laudemus, Domine, Qui salvasti, quos creasti Natus alma virgine.

Nach Str. 21 in M:

Fons amoris, cunctis horis Nobis posce veniam

Et cunctorum commodorum Confer affluentiam.

Statt Str. 29 in N:

Iesu bone, sic dispone Horam mei transitus,

Ut ad chorum electorum Meus pergat spiritus.

Str.

39 lautet in C:

Sustentare me dignare, Benedicta domina,

Ne dimissum in abyssum Gravis trahat sarcina.

Nach Str. 8 eingeschoben in M:

Pro peccatis perpetratis Paenitere renui.

Paenitere vel dolere Pro peccatis nolui.

Nach Str. 26 schiebt M eia:

Nos divinae medicinae, Virgo sine macula,

Munda reos et fac eos, Regnare per saecula.

statt Str. 32 in M.

Quod optamus et rogamus, Donet almus spiritus,

Qui te lavit, qui vallavit, Qui sacravit caelitus.

Str. 30 und 31 lauten

in N:

30. Quae est ista sancti cista Et utri sacrarium ? Miror matrem Deum patrem Habentem et filium.

31. Mater Dei, habe mei In morte memoriam, Iube nato, ne renato Mihi neget veniam.

Nach Str. 37 schiebt C ein:

O sacratae et beatae Manus atque brachia,

Quae paverunt et vexerunt, Per quam vigent omnia.

Nach Str. 40 schiebt M ein:

Felix sinus, quo divinus Requievit spiritus,

Felix ulna sub mamilla Christus iacet illicitus.

Nach Str. 47 schiebt B ein:

1. O Maria, stella maris, Naviganti salutaris, 0 Maria, caeli porta, Per quam mundo lux est orta;

2. O Maria, virga lesse, Digna Dei mater esse, Quae tulisti germen iustum Rubum servans incombustum;

3. Ut ab isto tam benignus Invocetur, non est dignus, Semper egit malam vitam, Vitam malam malis tritam.

4. Sed qui matrem deprecatur, Christus eum miseratur, Splendor patris coaequalis Homo factus est mortalis.

5. Sumpta carne verae matris Ex amore Dei patris, Ut deleret nostram sordem Tradens se misericordem.

6. Ora, mater, pro me natum, Poenam tollat et reatum, Quia dixit: Mortem nolo, Peccatoris vitam volo.

In virtute sanctae crucis Sequitur stella tantae lucis.