1. In laudem Mariae
Tendo depromere
Laudesque decantare
Tam dulci virgini,
Quae Christum concepit
Vi sacri flaminis,
Semenque non recepit
Naturae fragilis.
2. Natura miratur
Ventris tui fructum,
Quod sine pare paris
De coelo adductum,
Donante Deo patre
Misericordiae
Pro solo reparatu
Nostrae miseriae.
3. Sole es praesignata
Vitrum penetrante,
Post partum virgo manes
Sicut eras ante,
Vellusque Gedeonis
Te praesignavit,
Quam super omne coelum
Deus exaltavit.
4. Evae nomen mutatum
Dictum fuit Ave,
Antidotum solamen
Donumque suave,
Nuntiavit digne
Dei archangelus
Et suscepit benigne
Haec Dei thalamus.
5. Dum serpens antiquus
Evam defraudavit,
Totum genus humanum
Morsu mali stravit,
Haec gestando Christum
Totum reparavit,
Portas aeternae vitae
Nobis reseravit.
6. Logici mirantur,
Stupent naturales,
Quod tu ens Indivisum
Sic comprehendes,
Quod erat Immensum
Et ante saecula,
Manebis In aeternum,
Sic reges aethera.
7. O Jesu, prece matris
Confer coelestia,
Da frui sinu patris
Post haec terrestria,
Qui cum Deo patre
Sanctoque flamine
Regnas nunc et In aevum
Sine juvamine.
8. Qui sanctis suis dedit
Mundum debellare,
Sui corporis flammas
Mire suffocare,
Acherontem superbum
Juvit conculcare,
Exhinc est salus Illi
Virtus et gloria.