CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis diversi et contrarii et ejusdem,
quae sumuntur penes modos entis et unius. Est autem et alia horum multiplicitas
quae inducta sunt : quoniam enim ens et unum multipliciter dicuntur, sicut praedeterminatum est, necesse est sequi, quod et alia quaecumque dicuntur secundum ens et unum, ita quod sunt sequentia ens in quantum est ens, etiam multipliciter dici secundum entis multiplicitatem. Et ideo idem et diversum et contrarium multipliciter dicuntur, sicut et ens dicitur multipliciter. Dicuntur ergo illa secundum unamquamque categoriam, sicut et ens : diversa enim specie dicuntur in eodem genere quaecumque
sunt ejusdem generis existentia, non sicut subalterna, sed sicut coaequaeva de eodem genere per divisionem exeuntia. Et adhuc diversa dicuntur specie, quaecumque in eodem genere existentia habent ad invicem differentiam, sive sint subalterna, sive non : et haec minus proprie dicuntur diversa specie. Et adhuc tertio modo dicuntur diversa specie, quaecumque in substantiali quidditate sive diffinitione contrarietatem habent. Et adhuc non tantum species compositae, sed et ipsa contraria simplicia, sicut ultimae differentiae diversae sunt specie ad invicem :
haec enim aut omnia quaecumque aliquo modo contraria sunt, diversa sunt specie ad invicem, sicut sunt media sive extrema : aut ea quae primum dicuntur contraria, sicut ea quae maxime distant, hoc modo dicuntur diversa specie ab invicem. Et adhuc diversa specie dicuntur ab Invicem, quorumcumque rationes diffiniti vae sunt diversae, quae sunt sumptae in finali specie generis, quam vocamus specialissimam, sicut homo et equus dicuntur contraria et diversa specie, quae sunt individua genere, eo quod secundum divisionem generis non dividuntur ulterius. Non enim dividuntur ulterius divisione formae, sed divisione materiae : quia individua quae sunt sub ipsis, non differunt nisi per materiam, et species ipsa totum est esse eorum : et si dividerentur secundum formam, tunc species non esset lotum esse ipsorum, sed oporteret quod speciei differentia constitutiva adveniret : et sic species specialissima esset genus : et sic nunquam staret divisio generis descendendo : et ideo descendentem a generalissimo usque ad specialissimam jubet Plato quiescere. Hoc ergo individuorum genere sunt diffinitivae rationes diversae. Et adhuc diversa dicuntur, quaecumque adhuc praeter praedicta in eadem substantiali et diffinitiva ratione existentia habent differentiam : et haec non habent differentiam nisi materiae, sicut Socrates et Plato. Eadem vero specie et eadem simpliciter di- cuntur per oppositum modum istorum modorum.