CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quid causae formales non vadunt in infinitum.
Eodem autem modo ostendemus, quod infinitum non est in causa formali. : forma enim resolvitur in diffinitentia, si est forma quae est species. Si autem est forma generationis, stat in aliquo primo, sicut jam ostendemus. Loquamur ergo primo de forma quae est totum esse et est species. De illa enim secundum duas comparationes oportet ostendere quod non est infinita : quia enim illa constituitur ex genere et differentia, oportet: ostendere quod stans inferius ad differentiam ultimam constituentem non est infinita ad superius per genera : et haec est prima ostensio. Et secundo revertemur ostendentes, quod stans superius in genere, non est infinita versus inferius differentias divisisas propter quarum infinitatem non est accipere ultimam constituentem differentiam.
Dicamus igitur, quod forma quae quid erat esse rei, eo quod quidquid est praeter ipsam, non est de esse, sed de indi- viduantibus, non contingit dividendo per sua di ffinienti a reduci ad aliam rationem quae suorum diffinientium sit diffinitio, quae multiplicetur super rationem
(Iiffinicntium superiorum in infinitum. In talibus enim constat id quod est superius ei prius sive ante, semper esse magis causam rationis et esse : et id quod est posterius, minus esse causam praedictorum : quoniam id quod est prius, consequentibus est causa, et non e converso, sicut diximus saepe : in omnibus autem talibus necesse est primum aliquod quod est causa omnium : quoniam sicut in moventibus prius diximus, in tabluu cujus primum non est, nec conscquens est, cum primum sit causa consepuenti , et quod est : igitur genera in quae ad superius forma resolvitur speciei, stant in aliquo uno primo, et sic ad superius forma non procedit in infinitum.
Amplius dicentes formam ab inferiori. per differentias divisivas procedere in infinitum, destruunt scire quod est de re secundum propriam naturam et substantiam. Non est enim possibile scire aliquid secundum perfectum et verum sciendi modum, nisi prius per diffinientia dividendo perveniatur ad ea quae secundum formam individua sunt, ita quod formalib us ad esse conducentibus ulterius non dividuntur : quia illa forma sic accepta est ultima et propria rei perfectio, et convertibilis causa essentialis : sed non est aliquam rem cognoscere, si ponatur infinitus esse per divisas formas progressus : impossibile est enim quae sic sunt infinita , intelligendo pertransire. Si enim detur, sicut dixit Plato, quod sic intelligere oportet. quaeramus, quomodo intelligere oportet quodlibet compositum ex multis ? non enim simile intelligere ei quod est, scilicet in linita accipiendo in talibus, sicut quidam dicunt, quod in linea intelligitur totalitas lineae per divisiones medietatum, secundum
quod suarum medietatum divisiones non stat divisio : et sic superficiem componi ex lineis et intelligi, et corpus componi ex superficiebus et intelligi, et omne diffinitum ex infinitis : et sicut isti dicunt, non contingit intelligere aliquid : nisi einm statuatur ultimum in quo stet divisio, nec perficietur esse, nec perficietur scire, propter causam quam diximus : quia scilicet nos non arbitramur nos scire et cognoscere aliquid, nisi cum causam cognoscimus, et quoniam illius est causa, et quod ultimum habemus usque ad elementales causas, sicut declaravimus in primo Physicorum : ideo qui intelligendo lineam procedit in infinitum, nunquam enumerabit sectiones in quas dividitur : et ideo non intelliget ipsam : sed si intelligi debeat, oportet quod intellectus ejus stet ad genus primum et ad differentiam ultimam, qui est alius intelligendi modus quam per sectionem divisionis .
Sed adhuc etiam si formam consideremus prout est actus materiae et perfectio compositi ex materia et forma, adhuc impossibile est, quod ipsa sit infinita : quia hoc modo intelligendi necesse est, quod materia intelligatur in eo quod jam motum est et generatum : compositum enim hoc modo per motum esse et generatum esse perfectum est, et hoc quod in actu est et perfectum esse habet in natura : ei autem quod infinitum est magnitudine vel multitudine, nullum est esse actu et perfectum in natura : igitur infinitum non est hoc modo actu perfectum. : ergo forma sic actu perficiens non est ejus quod est infinitum. Si autem detur, quod infiniti est taliter forma actu perficiens et complens, sequetur quod ei quod non est infinitum, eo quod est per formam terminatum et perfectum, convenit esse infinitum : et sic terminatum et finitum erit non terminatum et non finitum : et sic contradicto- ria verificabuntur de eodem, quod est impossibile. Quod igitur nullum genus causarum sit infinitum secundum rectam theoriam, probatum est a nobis.