LIBELLUS DE UNITATE INTELLECTUS CONTRA AVERROEM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT VII.

De responsione et numeratione argumentationum suarum postpositarum.

His ergo praelibatis, respondemus ad objecta per ordinem.

Nec est modo difficile respondere, dummodo bene in mente habeantur ea quae dicta sunt, ad id. quod objiciunt via prima, quod una sit causa efficiens quae sit intelligentia largiens formas,et quod cessante eo quod diversificat modum essendi ex parte suscipientis, non remanet nisi effectus unus simplex qui est lux intelligentiae causantis, sicut exemplificatur in effectibus ignis.

Dicendum, quod hoc non probat tantum animam esse idem cessantibus corporibus, sed probat omnia esse idem cessante materia suscipiente : et supponit illa objectio, quod formae sint a datore, et non educantur a materia : et ideo hoc est Platonicum, et non est de sententia Peripateticorum : et est objectio Avicennae et cujusdam Theodori qui imitatur ipsum : et fundatur super propositiones istas, quod cum forma educatur de materia, modus essentialis quem habet essendi, est a differentia specifica et non ab efficiente : quae cum causa efficiens sit extrinseca res ab ipsa, effectus naturae est unus, non multus : sed est tantum ab ipsa sicut a movente : modum autem es- sendi substantialem habet ab ea quae est causa formalis in genere vel in actu, sicut differentia est forma.

Si autem dicatur, quod anima rationalis non educitur a materia, sed potius venit ab extrinseco, Dicendum quod hoc modo non educitur a materia, sicut aliae formae, ita quod exeat de principiis materiae corporalibus : sed. educitur in esse ex materia per principium primum operans in materia, quod, sicut diximus, anima est stans per causam primam juxta naturam. Et ideo in essendi modo operatur quidem causa prima, sed in naturae et materiae principiis: quia aliter inutile esset semen hominis in generatione, et homo non esset res naturae, quod falsum est : et ideo etiam anima humana quaedam habet quae sunt virtutes in corpore, et quaedam, quae non sunt virtutes in corpore.

Et licet hoc sufficiat ad solutionem objectionis, tamen si de hac quis multa velit, legat in libro nostro quem de Natura animae et generatione fecimus, et multa expresse probata inveniet.

Ad id autem quod secundo objiciunt, dicendum quod intellectus unius animae distinguitur ab intellectu alterius animae per numerum : et est ista divisio similis divisioni quantitatis. Haec autem qualiter fit, potest intelligi: quia procul dubio si quis dicat intellectum esse ex materia, non. poterit evadere inconvenientia illa omnia quae concludit inducta objectio, et multa alia quae de facili possunt concludi : quia nihil est dare intellectui materiam, et negare ab eo omnes materiae proprietates. E contra autem si quis neget omnino ab intellectu potentiam materiae, et ponit intellectum agentem, cum non sit in quo fundetur intellectus agens, ponit intellectum agentem nihil esse secundum esse ratum in natura.

Et ideo Aristoteles in tertio de Anima probat duo de intellectu possibili, quorum unum est, quod sit nec corpus, nec virtus in corpore. Secundum autem est,

quod sit in natura quae est in potentia omnia fieri. Et per primum quidem habetur, quod nec materia sit, nec virtus materiae. Per secundum autem habetur, quod sit subjectum quoddam in genere substantiae. Et hoc modo accipiendo intellectum fundat et intellectum agentem et intellectum speculativum. Et secundum hoc quod fundat ut tabula rasa, sic particulat et individuat ea quae sunt in ipso substantialiter : et nisi hoc modo determinetur ad esse, non potest determinari quid sit cum sit potentia omnia et nihil actu.

Et hoc jam ante me coactus est concedere. Averroes quando solvit quaestionem, qua quaeritur, quale ens sit intellectus agens, cum sit potentia omnia ? Quod enim omnia est potentia, nihil videtur esse secundum actum : unde ad esse quidem habet determinationem similem materiae per aliquem modum, sed in potentia receptionis omnino est dissimilis materiae. Et hoc decepit Theophrastum quando putavit, quod intellectus possibilis idem esset cum materia. Et per hoc patet solutio omnium eorum quae in secunda objectione.

Ad ea autem quae tertio objiciuntur, dicendum, quod si nos daremus quod intellectus possibilis esset materia, tunc sequeretur quod objicitur. Sed quia nos dicimus quod est virtus, quod nec est corpus, nec in corpore operans, et tamen est substantia fundans intellectum agentem, ideo non sequitur quod inducitur : quia ex hoc quod est immaterialis, non potest esse quod habeat actum imperfectum : ex hoc autem quod habet potentiam loci ad intelligibilia, non potest esse quin sit in potentia, et cum eo ad quod est in potentia, sit secundum actum suum unum : et fundat ipsum non omnino sicut materia, sed sicut locus et species aliquid habens de natura subjecti, sicut patet per ante dicta.

An quartum autem dicendum per jam dicta, quod intellectus per hoc quod est in potentia, non diffinitur nec determinat aliquid intelligibilium ad quae est in potentia : tamen aliquid determinat in natura : et ideo est ens determinatum in natura. Et ideo ad id quod est actu in natura, non est in potentia nisi per accidens : quia intellectus non intelligit, nisi per accidens fiat intelligibile, sicut et materia cognoscitur per aliquid cujus ipsa est fundamentum, et locus intelligitur per locatum, et sic est in multis. Scio autem, quod quidam dicunt intellectum intelligi per hoc quod per essentiam est ens praesens sibi ipsi : et hoc dictum non impugno, sed dico quod non est dictum secundum philosophiam. Secundum philosophiam enim non potest dici quod a nobis nunc dictum est. Hic autem non suscipimus dicere nisi quae per philosophiam dici possunt in probari.

Ad id autem quod quinto objicitur, dicimus quod illa objectio bona est de intellectu agente, cujus lumen est forma intelligibilium , in actu quae movent intellectum possibilem. Et ille est in parte sicut perspicuum immateriale, quod est locus intelligibilium, sicut perspicuum oculi locus est colorum sensibilium, et secundum esse quod habent in sensu acceptorum : sed sicut oculus licet habeat naturam et ambitum potentiae ad. omnia quae movent ipsum secundum actum lucidi, tamen est aliquid determinatum in natura sensus, et sic est in se fundans ea sensibilia quae recipit : ita intellectus licet habeat ambitum potentiae ad intelligibilia, tamen est aliquid determinatum in natura animae et substantiae, et per id fundat in se intelligibilia et cognoscit et judicat: et hoc modo est natura determinata in uno, et non in alio, sicut dictum est.

Ad id quod sexto objicitur, dicimus quod hoc quod est causa simplicitatis alicujus per se et non per accidens, non oportet esse simplex omni simplicitate,

sed ea solum qua ipsum est causa simplicitatis in alio : et sic est lux simplex ad colores quos facit simplices : et hoc modo etiam intellectus est simplex ad intelligibilia quae simplicia facit. Tamen haec objectio fundatur super actu intellectus agentis : et licet hoc modo sit simplex, tamen ex hoc non sequitur quin sit ens determinatum in natura : et hoc modo est substantia fundans et intellectum agentem et intelligibilia : et hoc modo aliquid est in uno, et aliquid in alio.

Ad id quod septimo objiciunt, dicendum quod una species non dividitur nisi per accidens : sed hoc est verum de illa quae est vere species et totum esse individuorum. Hoc autem modo non est intellectus species specierum quod det ei, sicut patet cuilibet etiam parum scienti: sed est species, quia sub actu suo species efficiuntur species intelligibiles : et ideo nihil prohibet quin sicut lux quae est species colorum indistincte, sit aliquid individuum in natura coelesti : ita sic etiam intellectus quamvis sit species specierum intelligibilium, sit aliquid individuatum in natura animae : et sic non oportet quod unus sit in omnibus.

Ad id autem quod objicitur octavo, dicendum quod revera quidquid est in aliquo, est in ipso secundum, potestatem ejus in quo est. Et bene concedendum est, quod, universale ut universale non est nisi in intellectu, licet hoc quidam non concedant.

Sed universale dicitur duobus modis vel pluribus, sicut alibi determinatum est. Est enim universale in natura, et est universale ambitu potentias, sicut dicimus universale esse solem in ambitu luminis, et forte universale in natura quod per idem suae naturas sit in omnibus, ni-

hil est omnino, quamvis quidam hoc dicunt : et si universale in ambitu potentiae et luminis est aliquid in corporalibus quae habent materiam determinatam ad locum, multo magis est de incorporalibus. Unde sicut sol est aliquid determinatum in genere corporum, cujus tamen potentia secundum quod per lumen est regio visibilium, non est determinata vel individuata : ita dicendum quod in genere substantiae intellectus est aliquid individuatum, cujus tamen potestas luminis intellectualis, secundum quod est regio specierum intellectualium, nec est determinata, nec individuata : et hoc modo unus intellectus penetrat alium secundum lumen, sicut unum luminare aliud penetrat lumine suo : et hoc modo nihil prohibet unum universale esse in multis intellectibus, sicut in una intelligibilium regione, et sicut in uno intelligibilium loco : sicut si diceremus, quod videremus extra mittentes, nihil prohiberet unum sensibile esse in multis sensibus, et susceptum a quolibet sensuum : et sicut diximus in libro de Anima ''et in aliis locis, possibilis intellectus non est regio intelligibilium nisi perfectus lumine agentis, et sic radiat sicut luminare.

Tamen quidam solvunt hoc aliter : quia dicunt quod intentio recepta In intellectu potest considerari dupliciter, videlicet ut recepta, et ut comparata ad ea quorum est esse et forma : et primo modo est particularis, et secundo modo est universalis, et hoc modo judicatur ab intellectu : et hoc est quod dicitur, quod universale est dum intelligitur.

Ad id quod nono objicitur, dicendum quod ex illa objectione non habetur nisi quod unus est actus intelligibilium : et hoc est certissime verum, quod unus est actus intelligibilium secundum quem ipsa sunt intelligibilia : et ille actus est perfe- ctlo possibilis, et adepto actu adipiscitur quis intellectum ejus cujus ille est actus : quia omnia quae sunt, non intelliguntur per se nisi actibus suis : sed si inferatur ulterius, quod sicut actus est universalis, ita et subjectum, non sequitur : quia omnis actus de se universalis est, et determinatur et individuatur per subjectum.

Ad id quod decimo objicitur, dicendum quod revera intellectus non est forma quae multiplicetur per materiam : quia omnino est immaterialis : sed. tamen substantia intellectualis habet duo, sicut diximus, quorum unum est, quia necessitatem sui esse habet secundum quod est ex causa prima. Aliud autem est, quia potentiam habet ad esse secundum quod est in se ipsa : et haec potentia est fundamentum fundans esse et recipiens quod est a causa prima : quia quod omnino nihil est, non habet potentiam ad aliquid : et hoc modo intellectualis anima natura est ex hoc, et est esse ejus determinatum in genere substantiae : et per hoc etiam patet, quod relicto corpore manet substantia determinata.

Ad id quod undecimo objicitur, dicendum quod quia hoc modo quo diximus, secundum ambitum suae potentiae intellectus nihil nulli habet commune, et ideo receptivus est omnium, et activus secundum speciem intellectus agentis : et quia sic nec materia est, nec forma proprie loquendo, et ideo probat Aristoteles duo de ipso , ''scilicet quod non est corpus, neque virtus in corpore : et quod est potentia omnia, et sic habet aliquid formae, et aliquid potentiae, et quod nec est materia neque forma, nec compositum proprie, sed potius habet esse quod diximus, quod constat ex esse necessario secundum quod se habet ad causam primam,

et esse possibile secundum quod est in seipso, sicut praedictum est. Et haec est natura omnis intelligentiae secundae quae est post primam causam.

Ad duodecimum: dicendum, quod in rei veritate nihil est distinctum per hoc quod est universaliter separatum a genere entis et substantiae, sicut patet cuilibet : et ideo oportet dicere, quod intellectus secundum aliquem modum sit separatus, et secundum aliquem modum sit determinatus ad esse in genere entis et substantiae : et hunc jam paulo ante determinavimus, et non necessarium est repetere.

Ad id quod decimo tertio objicitur, dicendum quod revera una est virtus cordis et universalis ad membra secundum quod est virtus : sed ipsa eadem est singularis secundum quod est cordis, et subtractis omnibus membris adhuc remanet singularis. Et si demus, quod tamen non est probatum, quod una est intelligentia separata, cujus instrumentum est omnis anima, tamen propter hoc non sequitur quin quaelibet anima suum habeat intellectum, et quod non uno modo imaginantur, hoc est propter unitatem intellecti, et non propter unitatem intellectus.

Ad id quod decimo quarto objicitur, dicendum quod quidquid participatur a multis, divisum est in illis, sive secundum esse, sive secundum essentiam participetur. Et divisio ipsa nulla est omnino : quia quod secundum essentiam participatur, est ipsum esse participatum : unde etiam lumen solis quod participatur a multis, non idem numero participatur a multis : quia quod de lumine participatur ab uno, non participatur ab alio : quoniam etiam et quod de prima causa participatur ab uno, non participatur ab alio, sicut in undecimo primae philosophiae ''a nobis est ostensum : et ideo nihil est quod objicitur. Et quia non est unum quod participatur secundum esse et secundum numerum, ideo etiam resolutum ex multis, non est unum, sed multa.

Ad decimum quintum dicendum, quod id quod dicunt de luce, est verum, tamen lumen est forma quantitatem habens : et si dicatur quod intellectus est causatum luminis causae primae, est verum : sed recipiens ipsum est substantia potentialis quae res est in seipsa, sicut diximus jam ante : et hoc nec vere materia, nec vere forma est, sed est fundamentum lucis intellectivae, sicut patet ex praedictis. Et haec substantia distincta est : quia intellectualis natura una est in uno, et in alio alia.

Ad decimum sextum: dicendum, quod in hoc male dixit Avicebron, quando dicit id fundans esse materiam : cum expresse probatum sit, quod ipsum non est materia, sicut jam ostendimus, sed tamen est aliquid in genere substantiae : et cum non sit agens in natura intellectus, oportet quod sit fundans et tenens : et nisi hoc esset, non esset substantia natura intellectualis in separatis, sicut diximus : et cum hoc fundamentum non sit materia, non impedit quin ex tali composito et corpore fiat unum in natura : quia etiam omnis species quae est actus materiae, est ex potentia et actu, et tamen est alteram componentium in substantia designata et individuata : et hoc ideo est, quia substantia quae est species,est totum esse, et materia non est de esse aliquid nisi fundamentum ipsius : et hoc scitur expresse ex scientia septimi et octavi primae philosophiae .''

Ad decimum septimum dicendum, quod jam est responsum : quia nihil prohibet aliquid esse universale per ambitum potentiae activae, quod tamen determinatum est in esse.

Et quod quaeritur, quid continet ipsum ad distans ? Dicendum, quod distantia. in non localibus nihil operatur, nec impedit : omnia enim materialia corporalia subjiciuntur talibus, et sunt passiva respectu ipsorum : et virtus intelligentiae penetrat ea, nec reguntur ab ipsa : et quod hoc non est in intellectu nostro, hoc est ideo quia non efficitur in actu nisi ex acceptis a sensu : et ideo quod impedit sensum, per accidens impedit intellectum : nostra enim intellectualis natura fit perfecta per hoc quod adipiscitur se : sed intelligentia separata omnino semper est adepta seipsam. Qualiter autem sint intelligentiae separatae, determinatum est a nobis in Xl primae philosophiae .

Ad decimum octavum dicendum, quod in veritate anima intellectualis est forma data ad similitudinem primi motoris, et non distensa per motum et quantitatem moti et materiae, sicut sunt formae corporeae, et illa quae dicuntur virtutes in corpore : et ideo etiam motibus astrorum et judiciis non subjacet nisi per accidens : sed tamen ex hoc non sequitur, quod non determinetur ad esse substantiae intellectualis per esse alicujus fundantis ad quod largitur causa prima : quamvis hoc non sit materia corporea, tamen est principium fundans, quod oportet intelligi in omni substantia, quando intelligitur in hoc quod ipsa est in seipsa praeter id quod habet ex causa prima : et hoc jam explanatum est prius.

Ad decimum nonum dicendum, quod jam determinavimus, quod intellectualis natura per aliud est ens determinatum in genere substantiae, et per aliud est locus : sicut et sol per aliud est substantia, et per aliud pater et regio sensibilium : et ideo illa objectio non probat, quod intellectus in uno per esse substantiae non sit divisus ab intellectu qui est in alio per esse substantiae, sed tantum quod ille intellectus sit locus unus et una species intelligibilium, secundum quod intelligibilia sunt in ipsis, sicut jam ante diximus. Et hujus simile est, sicut si ponamus quod visus egrediens ab oculo illuminet colores : tunc duo vel possibiles visus erunt unus locus et actus sensibilium visibilium.

Ad vigesimum dicendum, quod absque dubio bene probatur, quod anima est imago omnium et per intellectum agentem et per intellectum possibilem. : sed non probatur per hoc, quod non sit quoddam ens determinatum in genere substantiae : sed secundum ambitum possibilis intellectus et agentis potentiae est ens indeterminatum et omnia ambiens, ut dictum est : et hujus simile est in sensu communi, qui est ens determinatum in potentiis animae, et tamen est ens indeterminatum per ambitum sensibilium, sicut patuit jam per ea quae dicta sunt.

Ad vigesimum primum dicendum, quod intellectualis natura, sicut diximus, est multorum ordinum : et hoc quod probat objectio, non potest esse verum de aliqua earum : quia, sicut diximus, quaelibet est ens determinatum : quia non potest intelligi, quod sit aliquid habens esse ratum in natura, quod non sit ens determinatum ex potentia et actu, dummodo sit secundum et non primum : quia, sicut diximus in prima philosophia, ens per se necesse non est nisi unum, et est id quod est : secundum est ens in potentia in se, et necessitas ejus in esse est ex hoc secundum quod pendet ad ens necesse, quod est causa prima. Et hoc etiam compulit Averroes dicere, quod si intellectus agens esset sine possibili, non esset ali-

quid quod non esset ens fundatum : et ideo nihil est universale nisi secundum quod est in intellectu intentio abstracta ab hoc. Et ideo nihil est hoc, quod universales bonitates primi participet id ipsum universale : sed illa dicuntur participare universaliter quae plures ex eis participant: tamen verum est quod anima rationalis est forma quae inter formas generabilium magis accedit ad primi agentis similitudinem : et ideo nobilius participat nobilitates primi, sed. non participat nobilius quam intelligentiae coelorum.

Ad vigesimum: secundum dicendum, quod per hoc non probatur, quod intellectualis natura non habeat aliquid fundans se in esse : sed probatur quod id fundamentum est materia : et ideo non. est simile de universali : quia id abstrahitur ab omni se in esse fundante. Hujus autem ratio satis patet ex praeinductis.

Ad vigesimum tertium solvitur eodem modo. Non enim consentimus cum Avicebron, quod anima rationalis composita sit ex materia et forma, sed. potius dicimus eam componi ex potentia et actu. Prima autem potentia et actus primus non sunt materia et forma: sed potius si accipiamus omnia entia secundum quod fluunt a prima causa, prima potentia est ens possibile in seipso, et primus actus est ens necesse : et id quod est ens. secundum primum modum consideratum, pendet in entitate ad ens necesse : et bene concedimus hoc quod suscipere, et hujusmodi non sunt propria materiae, quia etiam locus suscipit, etc : sed suscipere per modum potentiae exeuntis ad actum per motum est materiae proprium. Et per hoc patet solutio ad id.

Vigesimum quartum solvitur per hoc quod unum particulare non solvitur in aliud : in illi qui ponebant formas separatas, non ponebant eas sic movere, quod aliae resolverentur in ipsas : sed potius ideo quia secundum se dixerunt eas esse perpetuas. Et ideo licet intellectus sit separatus, sicut id quod non est corpus, nec virtus in corpore : non tamen est separatum ab esse hujus intellectualis substantiae : et ideo numeratur secundum ea quae movet, et secundum ea quorum ipse perfectio est, et in quibus adipiscitur seipsum contemplando : et illis destructis non remanet unus, sed multa.

Vigesimum quintum solvitur per hoc quod jam in parte habitum est, quod numerus substantiarum intellectualium causatur a numero ejus quo contrahitur et determinatur natura intellectualis, secundum quam quaelibet earum dependet ad. causam primam : hoc enim quo una substantia intellectualis possibilis est in se, non est illud idem quo alia possibilis est in seipsa. Et ideo quamvis ex parte lucis causae primae non causetur numerus, tamen ex parte ejus quo quaelibet est in seipsa, causatur numerus : quia hoc non est idem. Causa enim multitudinis in illis est ordo ad primum secundum propinque se habere vel remote : sicut enim in coelis et elementis diversitatis potentiae in materia est causa propinque vel remote distare a nobilitate primi, ita etiam in potentia illa qua esse quod est possibile in seipso, causa diversitatis potentiae est proprie vel longe distare a totius esse principio : et nisi ita dicatur, nulla invenitur in rebus diversitas.

Et si quaeratur, quae sit causa ordinis in possibilibus hujusmodi, non potest assignari causa, nisi quia tellectus primae causae distinctivus est et ordiiiativus entium universi, et causat complementum et ordinem in universo : quia sapientis est ordinare : et hoc quidem jam etiam ante me alii Philosophi tradiderunt.

Si quis autem objiciat, quod res numerantur per suas formas, et non per hoc quod sunt in potentia, dicendum quod unitas rei quae dicit indivisionem in se, et divisionem ab aliis, est forma :

sed causa divisionis formae secundum esse est potentiae : et id quod est res ipsa, est subjectum : et hoc modo loquimur nos hic : et bene concedendum est, quod ab ipsa substantia animae fluit potentia illa quae vocatur intellectus possibilis : et sicut genus est designatio materiae cum potentia ad esse, ita possibilis intellectus est designatio talis substantiae in anima cum potentia, et intellectus agens est designatio illius naturae sive substantiae secundum quam aliquod ens necesse dependet ad primam causam per quam tenetur in esse necessario.

Et ideo, sicut est quaelibet res in potentia in seipsa et in actu per hoc quod habet a causa potentia, ita etiam est in potentia ad ea quae movet sub actu ejus quod est a causa prima : et sic intellectus possibilis designans substantiam animae in seipsa, est in duplici potentia, quarum una est ad intellectum agentem secundum quem dependet ad causam primam : et secunda est ad intelligibile quod movet sub actu intellectus agentis : et tunc quamvis numeretur intellectus possibilis sic acceptus, tamen est separatus et materiae non mixtus, et nulli nihil habet commune, ut dixit Anaxagoras. Sed haec separatio, sicut diximus, non tollit ab eo quin sit aliquid designatum in genere substantiae. Hoc autem necessarium est apud omnem hominem bene intelligentem : quia impossibile est quod idem sit principium actus et potentiae secundum essentiam unam simplicem. Cum igitur in natura intellectuali, sicut et in omni alia perfecta substantia inveniamus actum et potentiam, oportet quod haec ad diversa principia reducantur : et hoc etiam innuit Aristoteles qui haec principia in animae natura posuit. Sic ergo ut dictum est, tenendum est absque dubio.

Ad vigesimum septimum non est difficile respondere secundum praedicta. Si enim concedere velimus, quod receptio universalis in intellectu possibili est re-

ceptio universalis secundum esse universalis et rationem, dicemus quod illa receptio est loci et speciei potius quam materiae : et quod nihil prohibet intellectum esse universalem in ambitu potentiae localis et speciei, et determinatum esse secundum esse subjecti : et si reciperetur universale in ipso receptione subjecti, tunc procederet objectio : et iste fuit aliquando error Theophrasti et Themistii. Et si hoc esset verum, bene concedo quod multa sequerentur inconvenientia quae partim in objectione dicta sunt, et quae adhuc possunt induci : et maximum unum inconvenientium est, quod secundum hoc pro certo intellectus secundum esse distingueretur : et una forma recepta impediret receptionem oppositae, sive alterius.

Unde nulla potentia animae recipit omnino receptione subjecti : minime tamen inter omnes hujusmodi receptiones recipit intellectus secundum hujusmodi receptionem, sed recipit receptione loci, qui ipse est in quo esse habent species rationales et salvari, et a quo habent generationem in esse intellectuali per actum suum qui est lumen intellectus agentis. Et hujusmodi simile est longinquum non per omnia in esse visibilium in perspicuo : si enim consideremus esse visibilium in perspicuo, non est esse coloris aliquid aliud nisi esse lucis cum intentione coloris. Unde lumen intentionatum intentione coloris, est esse visibile secundum quod in perspicuo est. Et ideo in perspicuo non est sicut in subjecto, quia non colorat ipsum, sed est in ipso perspicuo sicut in loco in quo salvatur secundum esse spirituale, et actus perspicui generans ipsum secundum tale esse spirituale, movet ipsum ad perspicuum multo simplicius : et hoc modo movet lux agentis species intelligibiles ad possibilem, et sunt in ipso non sicut in subjecto, sed potius sunt in ipso sicut lumen agentis intentionatum intentione rei cujus est species intelligibilis, et sunt in ipso sicut lux agentis, sicut lumen est in perspicuo sicut actus perspicui, et sicut visibile secundum quod est in perspicuo, est unum in actu cum perspicuo, eo quod actus ejus dans ei esse, est lumen quod est actus perspicui : ita intelligibile in intellectu possibili est unum in actu cum possibili, quia lux agentis quae est actus possibilis, est actus intelligibilis : et sicut lux agentis non particulatur per possibilem, quo minus sit universaliter agens: ita nec intelligibile particulatur per possibile quo minus sit universale : haec enim receptio per actum qui est actus possibilis, est receptio speciei hoc modo, quod species specierum recipit species : et est receptio loci hoc modo, quod id quod recipitur, non particulatur per ipsum recicipiens.

Hoc ignoraverunt multi, et ideo de intellectu et intelligibili magnos dixerunt errores. Intellectus enim est generans species intelligibiles per hoc quod intelligibiles sunt : et quia dat eis formam, ideo dat eis motum ad intellectum et locum qui est intellectus possibilis, qui habet se ad agentem, sicut se habet perspicuum ad lucem. Haec igitur mente retineantur de intellectu, et non incident in errorem.

Nunc respondeamus ad vigesimum sextum : quia hoc modo est facile solvere. Dicendum enim, quod anima secundum quod est motor separatus, non habet unitatem vel possibilitatem ab eo a quo separatur, sicut probat objectio, sed potius secundum rationem est unum vel multa a virtute motiva quam habet : tamen proportio ejus ad id quod movet, signum est quod est una in esse determinato : quia non est unus motor diversorum mobilium ad se invicem in virtute movendi non ordinatorum. Et ideo quando sunt plura mobilia, quorum unum non movetur per alterum, nec quorum unum non movetur a motore ipso et alterum per vicarium, oportet etiam esse tot motores, quot sunt mota: et sic est in corporibus humanis : et ideo oportet

osse tot animas quot sunt corpora : et hoc magis patet in objectione quadam quae facta est in contrarium de proportione motoris et moti.

Vigesimum: octavum solvitur per hoc quod jam saepius dictum est. Quia licet intellectus possibilis secundum quod est potentia, sit omnia, et non differat ab aliquo nisi quando actu est : tamen secundum quod determinatur ad ens in genere substantiae, est ens determinatum. Et nisi ita dicatur, oporteret concedere quod intellectus possibilis esset sicut materia prima : et hoc jam dixerunt quidam, quorum viam secutus est Alexander non quidem in commento super librum de Anima, sed in quodam speciali libello quem de hoc composuit : et est antiquus error.

Et cum hoc modo quo dictum est, intellectus potentia et actu determinetur ad ens in genere substantiae : quod patet, quia est ens distinctum a quolibet alio ente et numeratum. Hoc etiam modo non est in potentia ad se intelligendum nisi per accidens : quia licet sibi praesens sit secundum quod est natura, non tamen est sibi semper praesens secundum quod est intelligibilis : et hoc modo oportet dici secundum philosophiam, licet quidam theologi aliter dicant. His duobus diversis modis nihil prohibet intellectum respectu suiipsius esse in actu et in potentia : actus enim agentis est separare universale ab omni particulari.

Vigesimum nonum solvitur per distinctionem separati et aeterni. Si enim dicatur separatum, quod ab omni materia corporaliter existenti est separatum et abstractum, hoc modo intellectus non est omnino separatus. Si autem dicatur separatum, quod ab omni materia et conditione materiae est remotum, sicut id quod non est corpus, nec virtus in corpore, hoc modo intellectus possibilis est penitus separatus. Et similiter si dicatur aeternum, quod nec initium habet neque finem per generationem quae est super substantiam quae est materia, et est ens simplex et immobile, hoc modo est intellectus aeternus tam agens quam possibilis. Si autem dicatur aeternum, quod nullo modo per potentiam et actum exivit in esse, nec cum tempore, nec post tempus, hoc modo sola prima causa est aeterna et intellectualis natura, et substantia quaelibet secunda non est aeterna : quia illa potentia est in seipsa, et in actu et necessitate est per hoc quod habet a causa prima : et hoc modo incipit esse quidquid est, et incepit post tempus, et sua actio et sua potentia non est secundum molum mensuratum tempore, qui est actus imperfectus et imperfecti : sed sua actio et sua potentia est supra tempus et secundum motum qui est actus perfectus et perfectionis qui est actus contemplationis et felicitatis, sicut patet cuilibet scienti philosophiam primam. Et hoc dico de tempore nisi valde large sumatur tempus, quod est mensura vel potius numerus vicissitudinem intelligendi, quod tempus non est continuum, neque loquuntur de eo Philosophi. Nos autem hic non loquimur nisi secundum philosophiam Peripateticorum.

Trigesimum solvitur per hoc quod in veritate conceditur, quod nihil est per quod dependeat homo ad primam causam, nisi per eumdem intellectum quem habet a causa prima. Sed hic intellectus non habet aliquam diversitatem secundum numerum, nisi aliquid esset quod particularet ipsum : et nisi ita esset, omnes intelligentiae essent una intelligentia : et omnia quae sunt, essent idem nisi ita esset. Sed cum unaquaeque res sit aliquid possibile in seipsa, tunc particulatur hoc esse quod est a causa prima, et fit diversitas. Unde licet hoc quod est a causa prima, de se separatum sit ab omni eo quod est hoc aliquid : tamen secundum esse non est separatum, sed determinatum aliquid in natura : et hoc modo primum quod est necesse, expan-

dit se in omne quod est possibile, et format et facit ipsum : et haec est bonitas ipsius : et ista possibilia habent ordinem quem superius induximus.

Anima igitur est substantia talis ex qua fluunt potentiae separatae a materia, et non separatae : et secundum se est incor ruptibilis et permanens, licet secundum esse quarumdam potentiarum sit corruptibilis. Et haec dicimus de anima humana, et non de alia. Hic ergo sit finis quaestionis ubi est finis dubitationis.