LIBELLUS DE UNITATE INTELLECTUS CONTRA AVERROEM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT III.

De difficultate quaestionis disputandae, et de modo veritatis indagandae.

Est autem haec disputatio difficilis valde, nec ad eam admittendi sunt, nisi qui nutriti sunt in philosophia : quia quicumque alii sunt, verba quidem audire possunt, sed ad intellectum eorum non sunt idonei. Totus enim caetus fere loquentium de anima, transtulit se ad loquendum de ea secundum imaginationem qua imaginantur animam ut compositam quamdam substantiam, quae est sicut quoddam particulare compositum in seipso ex materia et forma, et quod est subjectum accidentibus, sicut virtutibus et scientiis et etiam potentiis naturalibus quae sunt vires animae. Et nullo horum modorum loquuntur de ea Philosophi : quia licet anima vires habeat, istae tamen vires ejus sunt sicut formae. Sicut enim omnis forma ex additione se habens ad aliquam aliam formam quam praesupponit, sicut vita supponit esse, et albedo supponit lucis diffusionem, habet illius formae quam praesupponit virtutem, nec tamen propter hoc est particulare compositum secundum se : sicut etiam superficies omnis longitudinem habet, nec tamen est composita ex linea et alio quodam : et sic in multis potest aliquis facile invenire. Jam autem ostendimus in aliis locis, quia anima dum accipit scientiam et virtutem, suam essentialem accipit perfectionem, nec alteratur in talibus, sed perficitur. Et ideo non sequitur, quod virtutibus et scientiis sicut subjectum compositum subjiciatur.

Adhuc autem in ista disputatione, eo quod volumus loqui nisi ad sapientes, nihil volumus fingere, sed omnia ad veritatem rei cogere virtute demonstrationis : scitum autem est, sicut in duodecimo primae philosophiae dictum est, quod coactum est ad. disputationem.

His ergo sic praelibatis ad disputationem, attingamus primo rationes adducentes, quod quidquid ex omnibus remanet animabus humanis, est idem unum.