First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
452 EX SECRETARIA BREVIUM
luptatum illecebris, nec perniciosis fluxarum rerum blandimentis sunt restinoti: ipsa amorem virtutis, vitiorum odium atque ae- terni supplicii metum incussit: ipsa ad coelestia praemia ani- mum excitavit.
Quum per aetatem licuit, celebrare scholas coepit, in quibus documenta dedit sane optima et animi et ingenii. Non minus enim comparandis virtutibus, quam addiscendis litteris sese ap- pulit tanta diligentia et sollertia, ut aequalibus exemplo esset, et doctoribus admirationi. In patria elementa Latinae gramma- tices et Graecae didicit, nec non humanioribus litteris et rudi- mentis philosophicis sedulam navavit operam, et adhuc puer conspicua dedit et aeris ingenii et impigrae sedulitatis argumenta. Quare vix primum attigit adolescentiae limen a Patre qui mul- tum sibi a Alio pollicebatur Mutinam missus est, ut inceptum tanta cum laude studiorum curriculum absolveret, doctore et auspice celeberrimo Castel vetro; ibique per biennii spatium in graecas latinasque disciplinas toto pectore incubuit. Doctam tandem Bononiam petiit, ubi ad philosophiam primum, dein ad civile et canonicum ius animum appulit, et summo cum plausu Iurisconsultus evasit. Doctus interea sermonem graecae linguae et latinae nonnulla opera scripsit collaudata ab omnibus quibus nota erant. Neque enim adduci potuit ut lucubrationes suas in lucem ederet, praeter unam, quam potius observantiae causa erga Cardinalem Madrucci, quam nominis protulit, et quae di- gna habita est commendatione eruditae posteritatis. Verum eo- rum operum et studiorum non parum sibi postea poenitendum putavit, tanquam si perperam ingenio usus esset. Recte enim iudicavit in nulla re hominibus desudandum atque elaborandum esse, nisi in eo quod ad aeternam salutem videtur esse oppor- tunum. Carpum reversus cum de re familiari controversia es- set, cuiusdam prudentis arbitrio, auditis prius testibus et patro- nis, lis diiudicanda credita est. Sed arbiter inauditis omnibus sententiam dixit, et cum ab eo Bernardinus sciscitaretur cur id egisset, arroganter atque iniuriose respondit. Bernardinus irasci celer, educto gladio quo erat instructus, adversarii fronti leve vulnus inflixit. Huius facinoris in magna animi perturba- tione patrati sic hominem puduit et poenituit, ut contrito deie- ctoque animo a Deo et ab adversario veniam impetret, meritam poenam non deprecetur, iracundam naturam sic compescat et cohibeat, ut mansuetissimus et patiens cuiuslibet iniuriae fiat