Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LI.—Vers. 1 seqq.) Audite me qui persequimini quod justum est, et quaeritis Dominum. Attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplivavi eum. Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus, et ponet desertum ejus quasi 0482B delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. LXX: Audite qui persequimini quod justum, et quaeritis Dominum. Attendite in robustam petram quam excidistis, et in foveam laci quam fodistis. Respicite in Abraham patrem vestrum, et in Saram quae peperit vos, quia unus erat et vocavi eum, et benedixi ei, et dilexi illum, et multiplicavi eum: et te nunc consolabor, Sion. Et consolatus sum omnia deserta ejus quasi paradisum, et ea quae ad occidentem sunt, quasi paradisum Domini: exsultationem et laetitiam invenient in ea, confessionem et vocem laudis. Dormientibus in moerore ac dolore perpetuo, qui succenderunt sibi ignem, et flammas robustissimas esse fecerunt, vos qui persequimini justitiam, et 0482C quaeritis Dominum (significat autem Apostolorum et per Apostolos credentium chorum), respicite petram, id est, Abraham patrem vestrum, de quo excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis, id est, Saram quae peperit vos. Et hoc considerate, quia cum unius et centum 585 esset annorum, et sterilem haberet uxorem, multiplicaverim filios ejus quasi stellas coeli, ita ut numerum vinceret multitudo. Si ergo de uno homine tanta populorum nata sunt millia; quid mihi grande est, ut instaurem ruinas Sion, et deserta ejus mutem in paradisum voluptatis, et in hortum Domini quem plantavit Deus in Eden contra Orientem: et inveniatur in ea pro diversis arboribus gaudium atque laetitia, confessio et vox laudis? Hoc Judaei ad Zorobabel tempora 0482D referunt, quia post Babyloniae vastitatem instaurata sit Sion, aedificatumque Templum, et antiqua religio reddita. Sed quomodo supra (ad cap. XLIX, 22, 23) dicitur ad Sion: Afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae. Et: Ecce isti de longe venient, et illi ab Aquilone et mari, et isti de terra australi; quando dicet Sion: Angustus mihi est locus: fac mihi spatium ut habitem, quae mediocritatem excludunt illorum temporum, nec super terrena Jerusalem impleta noscuntur: sic et hic loquitur Dominus ad eos, qui persequuntur quod 0483A justum est, juxta illud quod alibi dicitur: Quaere pacem, et persequere eam (Psal. XXXIII, 5) ; et iterum: Hospitalitatem persequentes ((Al. sequentes)) (Rom. XI, 13) . Et quaerunt Dominum, ut ex prioribus conjiciat praesentia: cum multo difficiliora jam facta sint, haec quae promittuntur, futura non dubitent. Porro juxta LXX persecutoribus justitiae dicitur, ut aspiciant in robustissimam petram, quam exciderunt, et foveam laci quam foderunt, id est, Dominum Salvatorem, de quo Apostolus loquitur: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) . Et alibi scriptum est: Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3) . Et iterum: In petra exaltavit me. Hujus enim latus lancea perfoderunt, de quo exivit sanguis et aqua, et hujus foderunt manus et pedes, dicente ipso Domino 0483B Salvatore: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Ps. XXI, 18) . Possumus excisam petram, sepulcrum dicere Salvatoris, in quo conditus est, et resurgens a mortuis, innumerabiles filios genuit. Et appellatus est Abraham, id est, pater multarum gentium. Sicut Sara prius sterilis, interpretatur Ecclesia, quae alio nomine appellatur Sion, quam Dominus consolatus est, et posuit deserta ejus quasi paradisum. Plures enim 586 filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Quodque dicitur: Et ea quae ad Occidentem sunt, ponam in paradisum Domini, sive in hortum Dei, significat illud, quod sedentibus in tenebris et umbra mortis lux repentina surrexit. Pro paradiso, in cujus loco nos delicias vertimus, in Hebraico ponitur 0483C Eden (), de quo in principio Geneseos scriptum est. Et hoc notandum, quod in Sion, quae comparatur paradiso Dei, aliud esse non debeat, nisi gaudium et laetitia, confessio et vox laudis, ut quod in coelis facturi sunt sancti cum Angelis Dei, hoc etiam in terra jugi in Domini laude meditentur.