Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 14.) Propterea dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo concipiet et pariet, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Nequaquam multifarie juxta apostolum Paulum, et multis modis loquetur Deus (Hebr. I) ; nec juxta alium prophetam (Osee XII) , in manibus 0107C prophetarum assimilabitur; sed qui ante loquebatur per alios, dicet ipse, adsum (Infra, 58) . De quo et Sponsa rogabat in Cantico Canticorum: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 2) . Dominus enim virtutum ipse est rex gloriae (Ps. XXIII, 10) : ipse descendet in uterum virginalem, et ingredietur et egredietur Orientalem portam quae semper est clausa (Ezech. XLIV) ; de qua Gabriel dicit ad Virginem: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur in te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) . Et in Proverbiis: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1) . Quando autem dicitur: Dabit Dominus ipse vobis signum, novum debet esse atque mirabile. Sin autem juvencula vel puella, ut Judaei volunt, et non virgo pariat, quale 0108A signum poterit appellari, cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? Et revera, ut cum Judaeis conferamus pedem, et nequaquam contentioso fune praebeamus eis risum nostrae imperitiae, virgo Hebraice Bethula () appellatur, quae in praesenti loco non scribitur: sed pro hoc verbo positum est Alma (), quod praeter LXX omnes adolescentulam transtulerunt. Porro Alma apud eos verbum ambiguum est: dicitur enim et adolescentula; et abscondita, id est, ἀπόκρυφος . . . . . Unde et in titulo psalmi noni, 109 ubi in Hebraeo positum est Alamoth (), caeteri Interpretes transtulerunt, pro adolescentia, quod LXX interpretati sunt, pro absconditis. Et in Genesi legimus: ubi Rebecca dicitur alma (Genes. XXIV) , Aquilam non adolescentulam, nec puellam 0108B sed absconditam transtulisse. Sunamitis quoque mulier, amisso filio, cum Elisaei fuisset pedibus provoluta, et prohiberet eam Jezi, audit a Propheta: Dimitte eam, quia in dolore est, et Dominus abscondit a me (IV Reg. IV, 27) . Pro eo quod in Latino dicitur, abscondit a me, in Hebraeo scriptum est, Eelim Memmenni (). Ergo alma, non solum puella vel virgo, sed cum ἐπιτάσει virgo abscondita dicitur et secreta, quae numquam virorum patuerit aspectibus; sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica, quae de Hebraeorum fontibus manare dicitur ( Al. ducitur), proprie virgo alma appellatur. Et ut risum praebeamus Judaeis, nostro quoque sermone alma, sancta dicitur. Omniumque pene linguarum verbis utuntur Hebraei: ut est illud 0108C in Cantico Canticorum (Cant. III, 9) de Graeco φορεῖον id est, ferculum sibi fecit Salomon, quod et in Hebraeo ita legimus. Verbum quoque nugas et mensuram Hebraei eodem modo et eisdem appellant sensibus. Et quantum cum mea pugno memoria, numquam me arbitror alma in muliere nupta legisse, sed in ea quae virgo est: ut non solum virgo sit, sed virgo junioris aetatis, et in annis adolescentiae. Potest enim fieri ut virgo sit vetula, ista autem virgo erat in annis puellaribus. Vel certe virgo, non puellula, et quae adhuc virum nosse non posset: sed jam nubilis. Denique in Deuteronomio (Deut. XXII, 25 et seqq.) sub puellae et adolescentulae nomine virgo intelligitur. Si invenerit, inquit, homo in campo puellam desponsatam, et vi opprimens dormierit cum ea, interficietis 0109A virum solum, qui concubuit cum ea, et puellae nihil facietis: non est adolescentulae peccatum mortis. Quia quomodo si quis in insidiis insurgat contra 110 proximum suum, et interficiat animam ejus, sic hoc negotium accidit. In agro invenit eam: clamavit puella desponsata, et non est inventus qui auxiliaretur ei. Et in Regum volumine legimus (III Reg. I) , quod quaesierint puellam virginem nomine Abisag, et introduxerint ad regem, quae dormiret cum eo, et foveret eum et erat puella pulchra nimis, et ministrabat ei, et rex non cognovit eam. Quodque sequitur: Et vocabis nomen ejus Emmanuel, et LXX et tres reliqui similiter transtulerunt, pro quo in Matthaeo scriptum est, vocabunt: quod in Hebraeo non habetur. Ergo iste puer qui nascetur ex Virgine, o domus David, nunc a 0109B te appelletur Emmanuel, id est, nobiscum Deus, quia rebus ipsis probabis a duobus inimicis regibus liberata, Deum te habere praesentem: et qui postea vocabitur Jesus, id est, Salvator, eo quod universum hominum genus salvaturus sit, nunc a te Emmanuelis appelletur vocabulo. Verbum Carathi (), quod omnes interpretati sunt vocabis, potest intelligi et vocabit: quod ipsa scilicet Virgo quae concipiet et pariet, hoc Christum appellatura sit nomine. In multis testimoniis quae Evangelistae vel Apostoli de libris veteribus assumpserunt, curiosius attendendum est, non eos verborum ordinem secutos esse, sed sensum. Unde et in praesenti loco, pro concipiet in utero, Matthaeus posuit, in utero habebit (Matth. I, 13) : et pro vocabis, vocabunt. Hebraei hoc de Ezechia 0109C filio Achaz prophetari arbitrantur, quod ipso regnante sit capta Samaria: quod omnino probari non potest. Siquidem Achaz, filius Joatham, regnavit super Judam et Jerusalem annis sedecim (IV Reg. XVI) : cui successit in regnum filius ejus Ezechias, annos natus viginti quinque, et regnavit super Judam et Jerusalem annis viginti novem. Quomodo ergo, ut demus primo anno Achaz hanc ad eum factam prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo tempore 111 quo regnare coepit Achaz, jam novem Ezechias esset annorum, nisi forte sextum Ezechiae regni annum, quo est capta Samaria, infantiam ejus appellari dicant, non aetatis, sed imperii. Quod coactum esse atque violentum, etiam et stultis patet. Quidam de nostris Isaiam prophetam duos filios habuisse 0109D contendit, Jasub et Emmanuel: et Emmanuel de prophetissa uxore ejus esse generatum, in typum Domini Salvatoris: ut prior filius Jasub, quod interpretatur 0110A relictus, sive convertens, Judaicum populum significet, qui relictus est, et postea reversurus. Secundum autem, id est, Emmanuel, et nobiscum Deus, gentium vocationem, postquam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.