LIBER DE ORATIONE DOMINICA.

 ARGUMENTUM.

 I. EVANGELICA praecepta, fratres dilectissimi, nihil 0520B aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta aedificandae spei , firmamenta corroborandae

 II. Qui inter caetera salutaria sua monita et praecepta divina quibus populo suo consulit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit, ipse quid precar

 III. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. Amica et familiaris oratio est 0521B Deum de suo rogare, ad aures ejus ascendere

 IV. Sit autem orantibus sermo et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare. Placendum est divinis o

 V. Quod Anna, in primo Regnorum libro, Ecclesiae typum portans, custodit et servat quae Dominum non clamosa petitione , sed tacite et modeste intra i

 VI. Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret quemadmodum in templo cum Pharisaeo Publicanus oraverit, non allevatis in coelum impudenter

 VII. Quae nos, fratres dilectissimi, de divina lectione discentes, postquam cognovimus qualiter ad orationem accedere debeamus, cognoscamus, docente D

 VIII. Ante omnia, pacis doctor atque unitatis magister singillatim noluit et privatim precem fieri, ut 0524A quis cum precatur, non pro se tantum prec

 0525A IX. Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis Dominicae sacramenta, quam multa, quam magna , breviter in sermone collecta, sed in virtu

 X. Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus Patrem 0525C qui sit in coelis, sed conjungimus et dicim

 XI. Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus et bonitatis ubertas, qui sic nos voluerit orationem celebrare in conspectu Dei

 XII. Post hoc dicimus: SANCTICETUR NOMEN TUUM. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus 0527A nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus s

 XIII. Sequitur in oratione: ADVENIAT REGNUM TUUM. Regnum etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus, ut in nobis sanctificetur postul

 XIV. Addimus quoque et dicimus: FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN COELO ET IN TERRA non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus quod Deus vult.

 XV. Voluntas autem Dei est quam Christus et fecit et docuit. Humilitas in conversatione, stabilita sin fide, verecundia in verbis, in factis justitia,

 XVI. Fieri autem petimus voluntatem Dei in coelo et in terra quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam, cum corp

 XVII. Potest et sic intelligi, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et monet Dominus etiam inimicos diligere et pro iis quoque qui nos persequuntu

 XVIII. Procedente oratione postulamus et dicimus: PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE. Quod potest et spiraliter et simpliciter intelligi, quia e

 XIX. Potest vero et sic intelligi, ut qui saeculo renuntiavimus, et divitias ejus et pompas fide gratiae spiritalis abjecimus, cibum nobis tantum peta

 XX. Docet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias, illic esse radicem malorum blandientium , caecitatem mentis humanae occulta decep

 XXI. Neque enim deesse quotidianus cibus potest 0534A justo, cum scriptum sit: Non occidet Dominus fame animam justam Junior fui, et senui et non vid

 XXII. Post haec, et pro peccatis nostris deprecamur dicentes: ET REMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICUT ET NOS REMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS. Post subsidi

 XXIII. Adjunxit plane et addidit legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi d

 XXIV. Neque enim in sacrificiis quae Abel et Cain primi obtulerunt munera eorum Deus sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in

 XXV. Illud quoque necessarie admonet Dominus ut in oratione dicamus: ET NE NOS PATIARIS INDUCI IN 0536C TENTATIONEM. Qua in parte ostenditur nihil con

 XXVI. Potestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam cum delinquimus, vel ad gloriam cum probamur sicuti de Job factum videmus, manifesta

 0537C XXVII. Post ista omnia in consummatione orationis venit clausula universas petitiones et preces nostras collecta brevitate concludens. In noviss

 0538A XXVIII. Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breviav

 XXIX. Nec verbis tantum, sed et factis Dominus 0538C orare nos docuit, ipse orans frequenter et deprecans, et quid facere nos oporteret exempli sui co

 XXX. Orabat autem Dominus et rogabat, non pro se, quid enim pro se innocens precaretur? sed pro delictis nostris, sicut et ipse declarat, cum dicit ad

 XXXI. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecular

 XXXII. Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est cum precatur Deum sterilis oratio. Nam, cum omnis arbo

 XXXIII. Cito orationes ad Deum ascendunt quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et semper operanti te

 XXXIV. In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captivitate victores, horam tertiam, sextam,

 XXXV. Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc et spatia et 0541D sacramenta creverunt. Nam et mane orandum e

 XXXVI. Qui autem in Christo, hoc est in lumine, semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper et vi

31. Moreover, when we stand praying, beloved brethren, we ought to be watchful and earnest with our whole heart, intent on our prayers. Let all carnal and worldly thoughts pass away, nor let the soul at that time think on anything but the object only of its prayer. For this reason also the priest, by way of preface before his prayer, prepares the minds of the brethren by saying, “Lift up your hearts,” that so upon the people’s response, “We lift them up unto the Lord,” he may be reminded that he himself ought to think of nothing but the Lord.85    [The antiquity of the Sursum Corda is here shown.  Elucidation IV.] Let the breast be closed against the adversary, and be open to God alone; nor let it suffer God’s enemy to approach to it at the time of prayer. For frequently he steals upon us, and penetrates within, and by crafty deceit calls away our prayers from God, that we may have one thing in our heart and another in our voice, when not the sound of the voice, but the soul and mind, ought to be praying to the Lord with a simple intention. But what carelessness it is, to be distracted and carried away by foolish and profane thoughts when you are praying to the Lord, as if there were anything which you should rather be thinking of than that you are speaking with God! How can you ask to be heard of God, when you yourself do not hear yourself? Do you wish that God should remember you when you ask, if you yourself do not remember yourself? This is absolutely to take no precaution against the enemy; this is, when you pray to God, to offend the majesty of God by the carelessness of your prayer; this is to be watchful with your eyes, and to be asleep with your heart, while the Christian, even though he is asleep with his eyes, ought to be awake with his heart, as it is written in the person of the Church speaking in the Song of Songs, “I sleep, yet my heart waketh.”86    Cant. v. 2. Wherefore the apostle anxiously and carefully warns us, saying, “Continue in prayer, and watch in the same;”87    Col. i. 2. teaching, that is, and showing that those are able to obtain from God what they ask, whom God sees to be watchful in their prayer.

XXXI. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos, ante orationem praefatione praemissa, parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda; ut, dum respondet plebs, Habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire patiatur. Obrepit enim frequenter et penetrat, et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in voce, quando intentione sincera Dominum 0539C debeat, non vocis sonus, sed animus et sensus, orare. Quae autem segnitia est alienari et rapi ineptis cogitationibus et profanis cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris? Quomodo te audiri a Deo postulas, cum te ipse non audias? Vis esse Deum memorem tui cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere: hoc est, quando oras Deum, majestatem Dei negligentia orationis offendere: hoc est vigilare oculis et corde dormire, cum debeat Christianus et cum dormit oculis corde vigilare, sicut 0540A scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico Canticorum: Ego dormio , et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet dicens: Instate orationi, vigilantes in ea (Coloss. IV, 2), docens scilicet et ostendens eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus videat in oratione vigilare.