LIBER DE LAPSIS.

 I. PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divi

 II. Confessores, praeconio boni nominis claros et virtutis ac fidei laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes, des

 III. Nemo , fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. Cum dies negantibus

 IV. Has martyrum coelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes moestitia una contristat, 046

 V. Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil

 VI. Studebant augendo patrimonio singuli, et, obliti quid credentes aut sub Apostolis ante fecissent aut semper facere deberent, insatiabili cupiditat

 VII. Praenuntiata sunt ista nobis et ante praedicta. Sed nos, datae legis et observationis immemores, id egimus per nostra peccata, ut, dum Domini man

 VIII. Exciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et de memoria recesserunt. Non expectaverunt saltem ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent .

 IX. Ac multis proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus est, mors invicem lethali poculo propinata est ac, ne

 X. Nec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda jactura. Cui enim nas

 XI. Dissimulanda, fratres dilectissimi, veritas non 0474B est, nec vulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caec

 XII. Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terren

 0476A XIII. Sed tormenta postmodum venerant, et cruciatus graves reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est? P

 XIV. Nunc vero quae vulnera ostendere victi possunt, 0477A quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, se

 XV. Emersit enim, fratres dilectissimi, novum genus cladis et, quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae ti

 XVI. Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sace

 XVII. Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui pecc

 XVIII. Caeterum, si quis, praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare, se cunctis putat posse , aut audet Domini praecepta rescind

 XIX. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam cum petisset accepit: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum g

 XX. In Evangelio Dominus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus , et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem

 XXI. Nisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente illo omnia ista venerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura divina, qu

 XXII. Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? A

 XXIII. Accipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi poenitentiae iter non

 XXIV. Unus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negavit obmutuit. Poena inde coepit unde coepit et crimen ut nec rogare

 XXV. Praesente ac teste me ipso accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam r

 XXVI. Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea quae, aetate provecta et in annis adultioribus c

 0487B XXVII. Nec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam pol

 XXVIII. Denique quanto et fide majores et timore meliores sunt qui quamvis nullo sacrificii aut libelli 0488B facinore constricti, quoniam tamen de ho

 XXIX. Confiteantur singuli, quaeso vos, fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest,

 XXX. Lamentari eum putamus ex toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari, qui ex primo criminis die lavacra quotidie cum feminis cel

 XXXI. Ananias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quie

 XXXII. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promeranda Dei majestate fecerunt et nunc satisfacere et Dominum rogare detrectant qui Dominum

 XXXIII. Nec vos quorumdam moveat aut error improvidus aut stupor vanus, qui, cum teneantur in tam gravi crimine, percussi sunt animi caecitate, ut nec

 XXXIV. Ejusmodi homines quantum potestis effugite , perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione vitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, coll

 XXXV. Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus 0492B constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac

 XXXVI. Si precem toto corde quis faciat, si veris poenitentiae lamentationibus et lacrymis ingemiscat, si ad veniam delicti sui Dominum justis et cont

8. From some—ah, misery!—all these things have fallen away, and have passed from memory. They indeed did not wait to be apprehended ere they ascended, or to be interrogated ere they denied. Many were conquered before the battle, prostrated before the attack. Nor did they even leave it to be said for them, that they seemed to sacrifice to idols unwillingly. They ran to the market-place of their own accord; freely they hastened to death, as if they had formerly wished it, as if they would embrace an opportunity now given which they had always desired. How many were put off by the magistrates at that time, when evening was coming on; how many even asked that their destruction might not be delayed! What violence can such a one plead as an excuse? How can he purge his crime, when it was he himself who rather used force to bring about his own ruin? When they came voluntarily to the Capitol,—when they freely approached to the obedience of the terrible wickedness,—did not their tread falter? Did not their sight darken, their heart tremble, their arms fall helplessly down? Did not their senses fail, their tongue cleave to their mouth, their speech grow weak? Could the servant of God stand there, and speak and renounce Christ, when he had already renounced the devil and the world? Was not that altar, whither he drew near to perish, to him a funeral pile? Ought he not to shudder at and flee from the devil’s altar, which he had seen to smoke, and to be redolent of a foul fœtor, as if it were the funeral and sepulchre of his life? Why bring with you, O wretched man, a sacrifice? why immolate a victim? You yourself have come to the altar an offering; you yourself have come a victim: there you have immolated your salvation, your hope; there you have burnt up your faith in those deadly fires.15    [Mark viii. 36.]

VIII. Exciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et de memoria recesserunt. Non expectaverunt saltem ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent . 0472B Ante aciem multi victi, sine congressione prostrati; nec hoc sibi reliquerunt, ut sacrificare idolis viderentur inviti. Ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare, quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam quam semper optassent. Quot illic a magistratibus vespera urgente dilati sunt? quot, ne eorum differretur interitus, etiam rogaverunt? Quam vim potest talis obtendere, qua crimen suum purget, cum vim magis ipse fecerit ut periret? Nonne, quando ad Capitolium sponte ventum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum est, labavit gressus, caligavit aspectus, tremuerunt viscera, brachia conciderunt? nonne sensus. 0473A obstupuit, lingua haesit, sermo defecit? Stare illic potuit Dei servus, et loqui et renuntiare Christo, qui jam diabolo renuntiaverat et saeculo? Nonne ara illa quo moriturus accessit rogus illi fuit? nonne diaboli altare, quod foetore tetro fumare ac redolere conspexerat, velut funus et bustum vitae suae horrere ac fugere debebat ? Quid hostiam tecum, miser, quid victimam immolaturus imponis? ipse ad aram hostia, victima ipse venisti; immolasti illic salutem tuam, spem tuam, fidem tuam funestis illis ignibus concremasti.