QUODLIBETA 9

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Quaestio 7

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

Articulus 1

Utrum Petrus negando christum peccaverit mortaliter.

Circa primum sic proceditur: videtur quod Petrus negando christum non peccavit mortaliter.

Argumentum 1

Dicit enim quaedam Glossa, quod peccavit per surreptionem. Sed peccatum per surreptionem est veniale, et non mortale; unde primi motus, qui per surreptionem fiunt, sunt peccata venialia. Ergo peccavit tantum venialiter.

Argumentum 2

Praeterea, bernardus dicit in Lib. De dilectione domini, quod in Petro caritas fuit sopita, non extincta. Sed per peccatum mortale caritas extinguitur. Ergo Petrus non peccavit mortaliter.

Sed Contra

Sed contra, est quod Gregorius dicit in Moral. Quod Petrus ab ipsis faucibus diaboli eripitur. Sed in faucibus diaboli non est aliquis nisi per peccatum mortale. Ergo Petrus peccavit mortaliter.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod absque dubio Petrus peccavit mortaliter negando christum; quod quidem patet ex duobus.

Primo, quia negavit fidem in loco ubi periclitabatur, et eius confessio requirebatur: ore enim confessio fit ad salutem, ut dicitur ad Rom. X, 10; in quo videtur quod sit de necessitate salutis confessio fidei in casu praedicto; et sic praecipue mendacium in his quae fidei sunt, est perniciosissimum, secundum Augustinum in Lib. De mendacio.

Secundo, quia defectui confessionis et mendacio addidit periurium et blasphemiam; quia, ut dicitur Matth. XXVI, 74, coepit detestari et iurare quia non novisset hominem, quae constat esse gravia peccata. Unde Glossa dicit ibidem: tertio coepit detestari et iurare quia non novisset hominem; quia perseverare in peccato dat incrementum scelerum; et qui minima spernit, cadit in maiora.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod surreptio dupliciter accipitur. Uno modo secundum quod opponitur deliberationi: et sic primi motus dicuntur esse surreptitii; et sic Petrus ex surreptione non peccavit. Alio modo secundum quod opponitur electioni: et sic Petrus ex surreptione peccavit, quia non peccavit ex electione quasi ex certa malitia, sed ex passione timoris. Talis autem surreptio non excusat a mortali; sicut patet in incontinente, qui fornicatur motus concupiscentia, cum tamen haberet propositum continendi.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod bernardus improprie loquitur; et eius verbum, ut verificetur, est intelligendum de quadam dilectione familiaritatis quam Petrus ad christum conceperat, quae in eo mansit etiam post negationem.

Vel si intelligatur de caritate gratuita, intelligendum est, quod non fuit extincta secundum praedestinationem divinam quae eius poenitentiam praeparabat, quamvis esset in se extincta secundum actum.