QUODLIBETA 11

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Quaestio 3

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Quaestio 6

 Quaestio 7

 Quaestio 8

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Quaestio 1

Prologus

Quaesitum fuit de deo, de Angelis, et hominibus.

De deo vero quaesitum fuit: de immensitate ipsius, de cognitione eius, et de praedestinatione.

Circa immensitatem vero dei quaesitum fuit utrum solius dei sit proprium esse ubique.

Ostendebatur quod non.

Argumentum 1

Numerus enim est in rebus numeratis.

Sed constat quod omnes partes universi sunt numeratae. Ergo numerus est in omnibus partibus universi; et sic videtur quod sit ubique; non est ergo proprium solius dei esse ubique.

Argumentum 2

Praeterea, universale est quod est ubique et semper. Sed universale non est hoc quod deus. Ergo non est proprium solius dei esse ubique et semper.

Argumentum 3

Praeterea, substantia spiritualis excedit corporalem. Sed hoc quod dicitur esse ubique, pertinet ad substantiam corporalem, quia in solis corporalibus est proprie assignare locum.

Ergo multo magis esse ubique pertinet ad substantias spirituales; et sic videtur quod non sit solius dei proprium.

Argumentum 4

Praeterea, ad commendationem terreni regis pertinet quod possit gubernare etiam in absentia sua regnum. Sed deus est commendabilior omni rege. Ergo videtur quod etiam competat sibi ad suam commendationem quod gubernet totum mundum vel aliquas partes in absentia sua per providentiam; et sic non videtur quod sit dei proprium esse ubique.

Argumentum 5

Praeterea, constat quod quaedam dicuntur deo esse propinqua, et quaedam remota; et quanto magis sunt remota, tanto magis sunt corruptibilia. Non autem possent dici aliqua propinqua et aliqua remota, si deus esset ubique. Ergo videtur quod deus non sit ubique.

Argumentum 6

Praeterea, dato quod tota machina mundialis esset unum corpus continuum, constat quod illud corpus esset ubique. Non ergo est solius dei proprium esse ubique.

Sed Contra

Contra, Ambrosius probat spiritum sanctum esse deum, quia est ubique. Sed si esse ubique non esset solius dei proprium, ratio sua non valeret. Cum ergo ratio huiusmodi valeat, videtur quod sit solius dei proprium esse ubique.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod spiritualia dicuntur esse in loco, non quidem per contactum magnitudinis, sed virtutis; et ideo secundum rationem virtutis cuiuslibet rei spiritualis oportet nos loqui de loco in quo est.

Virtus autem dei est infinita: quae quidem infinitas apparet quantum ad duo.

Primo quia non solum excedit creaturas quae sunt, fuerunt et erunt, sed etiam omnes quae possunt imaginari. Ergo deus non solum est in illis quae sunt, fuerunt et erunt; sed etiam in illis quae possunt imaginari esse.

Secundo, quia virtus dei simul et semel in omnibus operatur, et in singulis secundum proprium modum rerum: et ideo esse ubique proprie acceptum, soli deo competit; aliis autem rebus competit esse ubique improprie.

Unde distinguitur modus quo deus est ubique, et quo aliae res quibus aliquo modo competit esse ubique.

Nam huiusmodi dicuntur esse ubique, quia sunt tantum in his quae sunt, et praesentia sunt; deus autem non solum in his quae sunt, sed etiam in imaginatis, et in praeteritis et futuris. Item aliae res non sunt ubique sicut in loco uno, sed sicut in diversis locis. Sed deus ita est ubique, quod est in quolibet et in toto; quia eius virtus habet efficaciam non solum in id quod est commune universo, sed etiam in id quod est proprium unicuique rei particulari; et ideo est in omnibus sicut in uno loco, et sicut in pluribus; quod est proprie esse ubique.

Unde, cum hoc modo solus deus sit ubique, solius dei est proprium esse ubique.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod numerus non est in rebus numeratis sicut in loco, sed sicut accidens in subiecto. Praeterea, unus numerus, licet sit in omnibus numeratis sicut unica essentia, non tamen est in qualibet parte; quia non quaelibet pars numeratur eodem numero. Item numerus non est omnino unus, sed multitudo quaedam; deus autem est in rebus per virtutem suam, et in singulis operatur, ut dictum est.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod universale dicitur esse ubique et semper magis per remotionem quam per positionem: non enim dicitur ubique esse et semper, eo quod sit in omni loco et in omni tempore, sed quia abstrahit ab his quae determinant locum et tempus determinatum. Et praeterea universalia non sunt subsistentia.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod substantia spiritualis excedit corporalem excessu dignitatis naturae, sed non in virtute agendi; immo videmus quod multae substantiae spirituales habent determinata corpora in quibus agant, sicut anima rationalis corpus humanum.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod si rex non est ubique per totum regnum, est ex defectu regis terreni, propter circumscriptionem suae substantiae. Deus autem cum sit incircumscriptus, est ubique; et tamen, si non esset ubique, nihilominus gubernaret omnia providentia sua. Unde in rege terreno non esse praesens est ad defectum, sed quod gubernet in absentia est ad commendationem. Deus autem et ubique est, et omnia gubernat.

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod huiusmodi distantia et propinquitas creaturarum ad deum non est secundum locum, sed secundum similitudinem et dissimilitudinem: nam illa quae magis assimilantur deo, dicimus esse sibi propinquiora; quae vero magis recedunt a similitudine ipsius, dicimus esse sibi remotiora.

Ad 6

Ad sextum dicendum, quod dato quod tota machina mundialis esset unum corpus continuum, non tamen propter hoc posset imaginari quod esset ubique, sed in uno loco tantum: quia totum illud in quo esset, acciperetur pro uno loco; et sic non attingeret quodlibet particulare, quod esse ubique complectitur in sua ratione.