DE VIRTUTIBUS

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1 !6! TTB

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Articulus 1 !6! TTB

Et videtur quod non.

Argumentum 1

Virtus enim non se habet ad bonum et malum, sed ad bonum tantum; unde Augustinus dicit in libro de libero arbit., quod virtute nullus male utitur. Sed spes se habet ad bonum et malum: quidam enim habent bonam, quidam malam spem.

Ergo spes non est virtus.

Argumentum 2

Praeterea, virtutem deus operatur in nobis sine nobis, ut supra dictum est; et sic patet quod nulla virtus est ex meritis, sed praecedit merita. Sed spes est ex meritis: est enim spes certa expectatio futurae beatitudinis ex gratia et meritis proveniens, ut magister dicit 26 dist., Lib. III Sent.. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 3

Sed dicendum, quod spes praesupponit merita non in actu, sed in habitu. Sed contra, habitus qui est principium merendi, est caritas. Sed spes non praesupponit caritatem, sed praecedit eam: dicitur enim Matth., I, in Glossa, quod spes generat caritatem. Ergo spes non praesupponit merita in habitu.

Argumentum 4

Praeterea, virtus est dispositio perfecti, secundum philosophum in VI physic.; unde et in IV ethicor.

Probat, quod verecundia non est virtus, quia est imperfecti. Sed spes est dispositio imperfecti, quia est distantis a bono. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 5

Praeterea, nulla passio est virtus: quia passionibus nec laudamur nec vituperamur, ut dicitur in II ethicor.. Sed spes est una de quatuor principalibus passionibus. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 6

Sed dicendum, quod spes quae est passio, non est virtus, sed aliquid ad mentem pertinens. Sed contra, omnes passiones appetitus sensitivi habent aliquid simile in mente: sicut enim est spes et amor appetitus sensitivi et intellectivi, ita etiam et desiderium, et delectatio, et alia huiusmodi. Sed in aliis passionibus praeter amorem non sumuntur nomina virtutum. Ergo neque aliqua virtus debet dici spes.

Argumentum 7

Praeterea, tria sunt genera virtutum: sunt enim quaedam virtutes morales, quaedam intellectuales, quaedam theologicae. Sed spes non est virtus moralis, quia non reducitur ad aliquam cardinalium virtutum; nec etiam virtus intellectualis, quia non pertinet ad vim cognitivam, sed appetitivam; nec etiam est virtus theologica, quia theologicae virtutis non est esse in medio, sed in extremo, secundum illud Deut., VI, 5: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo. Spes autem medium tenet inter praesumptionem et desperationem.

Argumentum 8

Praeterea, virtus, maxime theologica, est quoddam donum supernaturale divinitus nobis infusum. Sed ad sperandum beatitudinem aeternam non indigemus aliquo dono supernaturali: quia, cum bonum naturaliter moveat appetitum, summum bonum, quod est beatitudo, maxime naturaliter appetitum movebit.

Ergo spes non est virtus.

Argumentum 9

Praeterea, actus caritatis est perfectior quam actus spei. Sed ad actum caritatis potest natura creata absque dono gratiae, secundum illorum opinionem qui dicunt, quod homo et Angelus in naturalibus creati deum supra se et supra omnia dilexerunt; quod videtur esse actus caritatis. Ergo multo magis potest aliquis in actum spei sine dono gratiae. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 10

Praeterea, virtus, secundum philosophum in I ethic., est omni arte certior.

Sed hoc non competit spei: causatur enim ex gratia et meritis, quae sunt incerta, secundum illud Eccle., IX, 1: nemo scit utrum sit dignus odio, vel amore. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 11

Praeterea, omnis virtus potest esse in caritate. Spes autem importat distantiam, caritas autem unionem, secundum illud quod dionysius dicit in IV cap. De divinis nominibus, quod amor est vis unitiva. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 12

Praeterea, omnis plenitudo gratiarum et virtutum fuit in christo, secundum illud Ioan., cap. I, 14: vidimus eum... Plenum gratiae et veritatis. Sed spes non fuit in christo: qui enim videt, non sperat, ut habetur Rom., cap. VIII, 24. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 13

Praeterea, virtus causat delectationem in actu. Sed spes e contrario causat afflictionem, secundum illud Proverb., XIII, 12: spes quae differtur, affligit animam. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 14

Praeterea, virtus per se habet delectationem, ut dicitur in I ethicorum.

Spes autem et memoria non sunt delectabilia secundum se, ut dicitur in II metaph.. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 15

Praeterea, nulla virtus facit actum malum.

Sed spes facit actum malum, quia facit actum difficilem. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 16

Praeterea, spes est expectatio quaedam, ut dictum est. Expectatio autem importat distantiam.

Ergo maxima spes importat maximam distantiam a bono sperato, quod est beatitudo. Sed maxima virtus non habet maximam distantiam a beatitudine, immo facit maximam propinquitatem ad ipsam. Ergo spes non est virtus.

Argumentum 17

Praeterea, sicut est spes futurorum, ita est memoria praeteritorum. Sed memoria praeteritorum non est virtus. Ergo nec spes futurorum.

Sed Contra 1

Sed contra. Per virtutes in beatitudinem introducimur: nam felicitas virtutis est praemium, ut dicitur in I ethic.. Sed spes introducit in beatitudinem: dicitur enim ad Hebr., VI, 18-19, quod habemus spem incedentem, et incedere facientem ad interiora velaminis, id est ad beatitudinem caelestem, ut Glossa ibidem exponit. Ergo spes est virtus.

Sed Contra 2

Praeterea, I ad Cor., XIII, 13: nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec.

Sed fides et caritas sunt virtutes. Ergo et spes.

Sed Contra 3

Praeterea, Gregorius in I mor.

Dicit, quod per tres filias iob significantur hae tres virtutes: fides, spes et caritas. Ergo est virtus.

Sed Contra 4

Praeterea, praecepta legis dantur de actibus virtutum. Sed multa praecepta dantur de actu spei; dicitur enim in Psal. XXXVI, 3: spera in deo, et fac bonitatem. Ergo spes est virtus.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod quia habitus cognoscuntur per actus, et actus per obiecta, ad cognoscendum an spes sit virtus, oportet considerare de ratione actus eius.

Manifestum autem est quod sperare importat motum quemdam appetitivae virtutis tendentem in bonum, non quidem ut iam habitum, sicut gaudium et delectatio, sed tamquam assequendum, sicut etiam desiderium et cupiditas. Differt tamen spes a desiderio in duobus. Primo quidem, quia desiderium est communiter cuiuscumque boni, et ideo attribuitur concupiscibili: spes autem est boni ardui, quod difficile est assequi, et ideo attribuitur irascibili. Secundo, quia desiderium est alicuius boni absolute, absque consideratione possibilitatis et impossibilitatis illius; sed spes tendit in aliquod bonum, sicut in id quod est possibile adipisci: importat enim in sui ratione quamdam securitatem adipiscendi.

Ergo sic in obiecto spei quatuor considerantur.

Primo quidem, quod sit bonum; per quod differt a timore. Secundo, quod sit boni futuri; per quod differt a gaudio vel delectatione.

Tertio, quod sit boni ardui; per quod differt a desiderio. Quarto, quod sit boni possibilis; per quod differt a desperatione.

Est autem possibile aliquod haberi ab aliquo dupliciter: uno modo per propriam potestatem; alio modo per auxilium alterius: nam quae per amicos sunt possibilia, aliqualiter possibilia dicimus, ut patet per philosophum in III ethic.. Sic igitur quandoque sperat homo aliquid adipisci per propriam potestatem, quandoque vero per auxilium alienum; et talis spes expectationem habet, in quantum homo respicit in auxilium alterius. Et tunc necesse est quod motus spei feratur in duo obiecta: scilicet in bonum adipiscendum, et in eum cuius auxilio innititur.

Summum autem bonum, quod est beatitudo aeterna, homo adipisci non potest nisi per auxilium divinum, secundum illud Rom., VI, V. 23: gratia dei vita aeterna. Et ideo spes adipiscendi vitam aeternam habet duo obiecta, scilicet ipsam vitam aeternam, quam quis sperat, et auxilium divinum, a quo sperat; sicut etiam fides habet duo obiecta: scilicet rem quam credit, et veritatem primam, cui correspondet.

Fides autem non habet rationem virtutis, nisi in quantum inhaeret testimonio veritatis primae, ut ei credat quod ab ea manifestatur, secundum illud genes., XV, 6: credidit Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam; unde et spes habet rationem virtutis ex hoc ipso quod homo inhaeret auxilio divinae potestatis ad consequendum vitam aeternam.

Si enim aliquis inniteretur humano auxilio, vel suo vel alterius, ad consequendum perfectum bonum absque auxilio divino, esset hoc vitiosum, secundum illud Ierem., cap. XVII, 5: maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.

Sic igitur, sicut formale obiectum fidei est veritas prima, per quam sicut per quoddam medium assentit his quae creduntur, quae sunt materiale obiectum fidei; ita etiam formale obiectum spei est auxilium divinae potestatis et pietatis, propter quod tendit motus spei in bona sperata, quae sunt materiale obiectum spei. Sicut ergo ea quae creduntur materialiter, omnia referuntur ad deum, quamvis aliqua eorum sint creata: sicut quod credimus omnes creaturas esse a deo, et corpus christi esse a filio dei assumptum in unitate personae; ita etiam omnia quae materialiter sperantur, ordinantur in unum finale speratum, quod est fruitio dei. In ordine enim ad hanc fruitionem speramus adiuvari a deo non solum spiritualibus, sed etiam corporalibus beneficiis.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod spes secundum quod inhaeret divino auxilio, non potest se ad malum habere; nullus enim potest nimis de deo sperare. Sed quod aliquis male speret, hoc contingit quia non inhaeret deo, sed suae virtuti, vel falsae opinioni; puta cum praesumit se salvandum etiam in peccatis perseverans.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod cum dicitur spes esse expectatio futurae beatitudinis, ex gratia et meritis proveniens, dupliciter potest intelligi. Uno modo ut expectatio intelligatur ex meritis provenire ex parte expectantis; ut scilicet, expectatio talis causetur in homine ex praecedentibus meritis. Et in hoc sensu procedit obiectio, qui falsus est. Alio modo potest intelligi expectatio esse ex meritis ex parte rei expectatae; et hic est sensus verus: expectamus enim quod per gratiam dei et bona merita beatitudinem consequamur.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod secundum hunc sensum, merita non praecedunt ex necessitate spem nec actu nec habitu; sed praecedunt rem speratam scilicet beatitudinem: unde potest esse quod sperans non habeat merita nec actu nec habitu, sed solum in proposito.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod spes secundum quod refertur ad materiale obiectum, est dispositio imperfecti, quia quod speratur, nondum habetur; sed secundum quod respicit obiectum formale, scilicet auxilium divinum sic est dispositio perfecti; in hoc enim consistit perfectio hominis ut deo inhaereat. Et simile etiam est de fide, quae habet imperfectionem, eo quod nondum videt ea quae credit; habet autem perfectionem ex eo quod inhaeret testimonio primae veritatis, et ex hoc est virtus.

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod spes est passio, secundum quod est motus appetitus sensitivi, cuius obiectum deus esse non potest; et ideo talis spes virtus non dicitur, sed illa quae est motus mentis, quae est capax dei.

Ad 6

Ad sextum dicendum, quod nulla virtus potest denominari proprie ab aliqua passione, nisi theologica. Nam virtutes intellectuales pertinent ad vim cognitivam; passiones autem animae sunt in VI appetitiva. Virtutes autem morales consistunt medium in passionibus; unde virtus moralis non nominatur ab aliqua passione absolute, sed a moderatione passionum, sicut temperantia, fortitudo, et similia.

Sed motus humanae mentis qualitercumque deum attingeret, ad virtutem pertinet; et ideo nomina simplicium motuum, sive passionum, adaptantur virtutibus theologicis.

Et quia virtutum theologicarum obiectum est deus, quod est summum bonum, manifestum est quod passiones quarum obiectum est malum, non possunt nominare virtutes theologicas. Similiter etiam, cum virtus theologica pertineat ad statum viae ante iudicium tantum, passiones quarum obiectum est bonum praesens, ut delectatio et gaudium, non sunt nomina aliquarum virtutum, sed magis pertinent ad beatitudinem; unde delectatio ponitur una de dotibus beatitudinis. Desiderium autem importat quidem motum in futurum, sed sine aliqua praesenti inhaesione vel spirituali contactu ipsius dei; unde nec desiderium nominat virtutem aliquam.

Unde relinquitur quod solum spes et amor nominant theologicas virtutes.

Ad 7

Ad septimum dicendum, quod ideo virtutes morales consistunt in medio, quia ad virtutem moralem pertinet attingere regulam rationis circa proprium et per se obiectum, scilicet circa passiones et operationes humanas.

Omne autem regulatum, in quantum est huiusmodi, habet rationem medii; quod autem a regula discedit, aut superfluum aut diminutum est.

Dicitur etiam, quod virtus intellectualis consistit in hoc quod attingat verum, quod est bonum intellectus. Veritas autem intellectus humani regulatur et mensuratur ab essentia rei; ex eo enim quod res est vel non est, opinio vera est vel falsa. Et ideo etiam virtus intellectualis circa proprium obiectum, in medio consistit, ut scilicet hoc apprehendat homo de re quod est, non plus nec minus.

Sed virtus theologica habet pro obiecto ipsam primam regulam non regulatam. Et ideo sufficit qualitercumque attingere regulam ad rationem virtutis; propter quod secundum operationem ad proprium et formale obiectum virtus theologica in medio non consistit.

Sed ex parte materialis obiecti potest consistere in medio, et hoc accidit ei, sicut fides catholica in divinis procedit inter haeresim Sabellii confundentis personas, et haeresim Arii substantiam separantis. Et eodem modo ex parte eius quod est materiale, obiectum spei consistit in medio, in quantum scilicet aliquis sperat se adipisci beatitudinem sic vel aliter: sed ex parte formalis obiecti, quod est auxilium divinum, non consistit in medio; nullus enim potest nimis divino auxilio inniti.

Ad 8

Ad octavum dicendum, quod bonum proportionatum movet appetitum; non enim naturaliter appetuntur ea quae non sunt proportionata.

Quod autem beatitudo aeterna sit bonum proportionatum nobis, hoc est ex gratia dei; et ideo spes, quae tendit in hoc bonum sicut proportionatum homini ad habendum, est donum divinitus infusum.

Ad 9

Ad nonum dicendum, quod diligere deum super omnia, potest intelligi dupliciter.

Uno modo secundum quod bonum divinum est principium et finis totius esse naturalis; et sic amant deum super omnia non solum rationalia, sed et bruta animalia et inanimata in quantum amare possunt, quia unicuique parti amabilius est bonum totius quam proprium bonum; unde naturaliter manus se exponit ictui pro salute totius corporis. Sed iste naturalis amor dei pervertitur ab hominibus per peccatum; unde in statu naturae integrae poterat homo deum diligere super omnia secundum modum praedictum.

Alio modo potest aliquis diligere deum super omnia, secundum quod deus est obiectum beatitudinis, et secundum quod fit quaedam societas rationalis mentis ad deum quadam spirituali unitate; et talis dilectio est actus caritatis, in quem nulla creatura potest sine gratia.

Ad 10

Ad decimum dicendum, quod virtus inclinat in proprium actum per moderationem, sicut tullius dicit; et ideo certitudo spei et aliarum virtutum non est referenda ad cognitionem obiecti vel principiorum propriorum, sed ad infallibilem inclinationem in actu.

Ad 11

Ad undecimum dicendum, quod caritas facit unionem in affectu, ut scilicet amans reputet amicum quasi se alterum, et deum plus quam se; potest tamen esse cum distantia reali rei amatae. Et ita caritas potest esse cum spe.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum, quod spes habet perfectionem quamdam cum imperfectione.

Et ex illa parte qua habet perfectionem, habet perfectam rationem virtutis: et ex hac parte plenissime fuit in christo; ipse enim plenissime inhaesit divino auxilio. Et ex parte eius quod est imperfectionis, defuit ei spes, sicut et fides.

Ad 13

Ad decimumtertium dicendum, quod spes non affligit animam, sed magis est causa delectationis, in quantum facit rem separatam quodammodo esse praesentem secundum fiduciam adipiscendi; unde et apostolus dicit Roman., XII, 12: spe gaudentes. Sed dilatio rei speratae est quae quandoque affligit.

Ad 14

Ad decimumquartum dicendum, quod duplex est delectatio: una quidem de obiecto actus; alia vero de ipso actu.

Prima autem delectatio non est propria virtutis, quia est aliqua virtus ad quam pertinet dolere de suo obiecto, scilicet poenitentia. Sed secunda delectatio, quae est de actu, est propria virtutis, quia unicuique habenti virtutem est delectabilis operatio quae est secundum proprium habitum; unde etiam poenitens de dolore gaudet.

Sic igitur spes, in quantum causat delectationem de re sperata, non causat delectationem per se, sed per aliud, id est in quantum facit eam existimare ut praesentem. Sed secundum quod causat delectationem de proprio actu, sic per se delectationem causat.

Ad 15

Ad decimumquintum dicendum, quod facere actum difficilem potest intelligi dupliciter.

Uno modo quod faciat difficultatem in actu; et hoc sensu procedebat obiectio. Sic autem spes non facit actum difficilem, quia non adhibet difficultatem actui, sed magis minuit.

Alio modo potest intelligi facere actum difficilem, quia propter spem homines aggrediuntur difficilia.

Ad 16

Ad decimumsextum dicendum, quod distantia a termino ad quem vel a termino a quo, invenitur in quolibet motu; non tamen ex ea motus specificatur, sed potius ex termino. Et ideo non sequitur, quod si motus est distantis, maior motus magis sit distans: haec enim scientia arguendi tenet solum in his quae sunt per se. Videmus autem quod motus naturalis quanto magis appropinquat ad terminum, tanto magis intenditur. Et similiter etiam est de spe.

Ad 17

Ad decimumseptimum dicendum, quod memoria non importat aliquam inhaesionem, unde possit habere rationem virtutis, sicut habet spes; et ideo non est simile.