DE SUBSTANTIIS SEPARATIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

Capitulus 18

De origine substantiarum spiritualium secundum catholicam fidem.

Quia igitur ostensum est quid de substantiis spiritualibus praecipui philosophi Plato et Aristoteles senserunt quantum ad earum originem, conditionem naturae, distinctionem et gubernationis ordinem, et in quo ab eis alii errantes dissenserunt; restat ostendere quid de singulis habeat christianae religionis assertio. Ad quod utemur praecipue dionysii documentis, qui super alios ea quae ad spirituales substantias pertinent excellentius tradidit.

Primum quidem igitur circa spiritualium substantiarum originem firmissime docet christiana traditio omnes spirituales substantias, sicut et ceteras creaturas, a deo esse productas.

Et hoc quidem canonicae Scripturae auctoritate probatur. In Psalmo enim dicitur: laudate eum omnes Angeli eius, laudate eum omnes virtutes eius; et enumeratis aliis creaturis subditur: quia ipse dixit, et facta sunt: mandavit, et creata sunt.

Sed et dionysius, quarto capitulo caelestis hierarchiae, hanc originem subtiliter explicat, dicens: primum illud dicere verum est, quod bonitate universali superessentialis divinitas eorum quae sunt essentias substituens, ad esse adduxit; et post pauca subdit, quod ipsae caelestes substantiae sunt primo et multipliciter in participatione dei factae; et in quarto capitulo de divinis nominibus dicit, quod propter divinae bonitatis radios substiterunt intelligibiles et intellectuales omnes et substantiae et virtutes et operationes. Propter istos sunt et vivunt et vitam habent indeficientem.

Quod autem a deo immediate productae sint omnes spirituales substantiae, et non solum supremae, expresse in quinto capitulo de divinis nominibus, sanctissimae, inquit, et provectissimae virtutes existentes, et sicut in vestibulis supersubstantialis trinitatis collocatae, ab ipsa et in ipsa et esse et deiformiter esse habent, et post illas subiectae, idest inferiores supremis, subiecte, idest inferiori modo esse habent a deo et extremae, idest infimae, extreme, idest infimo modo, sicut ad Angelos, sicut ad nos autem supermundane. Per quod dat intelligere quod omnes spiritualium substantiarum ordines ex divina dispositione instituuntur, non ex hoc quod una earum causetur ab alia. Et hoc expressius dicitur in quarto capitulo caelestis hierarchiae: est, inquit, omnium causae et super omnia bonitatis proprium ad communionem suam ea quae sunt vocare, ut unicuique eorum quae sunt, ex propria definitur analogia; unamquamque enim rem constituit in ordine qui competit suae naturae.

Similiter etiam christianae doctrinae repugnat quod spirituales substantiae ab alio et alio principio habeant bonitatem et esse et vitam et alia huiusmodi quae pertinent ad earum perfectionem.

Nam in canonica Scriptura uni et eidem deo attribuitur quod sit ipsa essentia bonitatis, unde dicitur matthaei XIX, 17: unus est bonus, deus; et quod sit ipsum esse, unde exodi III, 14, Moysi quaerenti quod esset nomen dei, respondit dominus: ego sum qui sum. Et quod sit ipsa viventium vita: unde dicitur Deut. XXX, 20: ipse est viventium vita.

Et hanc quidem veritatem expressissime dionysius tradit quinto capitulo de divinis nominibus, dicens quod sacra doctrina non aliud dicit esse bonum, et aliud existens, et aliud vitam aut sapientiam; neque multas causas et aliorum alias productivas deitates excedentes subiectas. In quo removet opinionem Platonicorum, qui ponebant quod ipsa essentia bonitatis erat summus deus, sub quo erat alius deus, qui est ipsum esse, et sic de aliis, ut supra dictum est. Subdit autem: sed unius, scilicet deitatis, dicit esse omnes bonos processus, quia scilicet et esse et vivere et omnia alia huiusmodi a summa deitate procedunt in res.

Hoc etiam diffusius explicat in XI capitulo de divinis nominibus, dicens: non enim substantiam quamdam divinam aut angelicam esse dicimus per se esse quod est causa quod sint omnia. Solum enim quod sint existentia omnia ipsum esse supersubstantiale, scilicet summi dei, est principium et substantia et causa.

Principium quidem effectivum, substantia autem quasi forma exemplaris, causa autem finalis. Subdit autem: neque vitae generativam aliam deitatem dicimus praeter superdeam vitam, causam omnium quaecumque vivunt et ipsius per se vitae, quae scilicet formaliter viventibus inhaeret: neque, ut colligendo dicamus, dicimus principales existentium et creativas substantias et personas quas et deos existentium et creatores per se facientes dixerunt.

Ad hanc etiam positionem excludendam signanter dionysius: ab essentiali bonitate, quam Platonici summum deum esse ponebant, dicit in substantiis spiritualibus procedere quod sunt et vivunt et intelligunt: et omnia alia huiusmodi ad earum perfectionem pertinentia sortiuntur.

Et idem etiam replicat in singulis capitulis, ostendens quod ab esse divino habent quod sint, et a vita divina habent quod vivunt, et sic de ceteris.

Est autem christianae doctrinae contrarium ut sic dicantur spirituales substantiae a summa deitate originem trahere, quod fuerint ab aeterno, sicut Platonici et Peripatetici posuerunt; sed hoc habet assertio catholicae fidei quod coeperunt esse postquam prius non fuerant. Unde dicitur Isaiae XL, 26: levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec, scilicet superiora omnia; et ne intelligeretur de corporalibus solum, subdit: qui educit in numero militiam eorum. Solet autem sacra Scriptura nominare militiam caeli spiritualium substantiarum caelestem exercitum propter earum ordinem et virtutem in exequendo voluntatem divinam: unde dicitur Lucae II, 13, quod facta est cum Angelo multitudo caelestis militiae. Datur igitur intelligi, non solum corpora, sed etiam spirituales substantias per creationem de non esse in esse fuisse eductas, secundum illud Rom. IV, 17: qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt.

Unde et dionysius dicit decimo capitulo de divinis nominibus, quod non omnino et absolute ingenita et vere aeterna ubique sacra Scriptura nominat aeterna; sed incorruptibilia et immortalia et invariabilia et existentia eodem modo, scilicet nominat aeterna, sicut quando dicit: elevamini portae aeternales, et similia, quod maxime videtur de spiritualibus substantiis dictum; et postea subdit: oportet igitur non simpliciter coaeterna deo, qui est ante aevum, arbitrari aeterna dicta.

Sed quia sacra Scriptura in Genesi I in serie creationis rerum, de spiritualium substantiarum productione expressam mentionem non facit, ne populo rudi, quibus lex proponebatur, idolatriae daretur occasio si plures spirituales substantias super omnes corporeas creaturas introduceret sermo divinus, non potest ex Scripturis canonicis expresse haberi quando creati fuerunt Angeli. Quod enim post corporalia creati non fuerint, et ratio manifestat, quia non fuit decens ut perfectiora posterius crearentur, et etiam ex auctoritate sacrae Scripturae expresse colligitur. Dicitur enim iob XXXVIII, 7: cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii dei; per quos spirituales substantiae intelliguntur.

Arguit autem Augustinus in undecimo de civitate dei: iam ergo erant Angeli quando facta sunt sidera; facta sunt autem quarto die. Numquid nam ergo die tertio factos esse dicimus? absit. In promptu est enim quid illo die factum sit, ab aquis utique terra discreta.

Numquid nam secundo? ne hoc quidem: tunc enim firmamentum factum est. Et postea subicit: nimirum ergo si ad istorum opera dei pertinent Angeli, ipsi sunt illa lux quae diei nomen accepit. Sic igitur secundum sententiam Augustini simul cum corporalibus creata est spiritualis creatura, quae significatur nomine caeli, cum in Gen. I, I dicitur: in principio fecit deus caelum et terram. Formatio autem eius et perfectio significatur in lucis productione, ut multipliciter prosequitur in II Lib. Super Genesim ad litteram.

Sed, ut Damascenus dicit in secundo libro, quidam aiunt quod ante omnem creationem, scilicet corporalis creaturae, geniti sunt Angeli: ut Gregorius theologus dicit, primum quidem excogitavit angelicas virtutes et caelestes, et excogitatio eius opus fuit. Et huic sententiae ipse Damascenus consentit. Sed et Hieronymus, praedicti Gregorii Nazianzeni discipulus, eamdem sententiam sequitur; dicit enim super epistolam ad titum: sex millia necdum nostri temporis implentur annorum; et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, throni et dominationes ceterique ordines servierunt deo absque temporum vicibus atque mensuris, et deo iubente substiterunt? neutrum autem horum aestimo esse sanae doctrinae contrarium: quia nimis praesumptuosum videretur asserere tantos ecclesiae doctores a sana doctrina pietatis deviasse. Sententia tamen Augustini magis videtur competere suae positioni qua ponit in rerum productione non fuisse temporis ordinem secundum dierum senarium quem Scriptura commemorat; sed illos sex dies refert ad intelligentiam angelicam sex rerum generibus praesentatam. Sententia vero Gregorii Nazianzeni, Hieronymi et Damasceni convenientior est secundum eorum positionem qui ponunt in rerum productione successionem temporis secundum sex dies praedictos. Si enim creaturae non fuerunt omnes simul productae, satis probabile est creaturas spirituales omnia corpora praecessisse.

Si vero quaeratur ubi creati sunt Angeli, manifestum est quod quaestio ista locum non habet si sunt creati ante omnem corpoream creaturam, cum locus sit aliquid corporale, nisi forte pro loco accipiamus spiritualem claritatem qua illustrantur a deo. Unde basilius dicit in secundo Hexaemeron: arbitramur quia si fuit quidpiam ante institutionem sensibilis huius et corruptibilis mundi, profecto in luce fuit. Neque enim dignitas Angelorum nec omnium caelestium militiae, vel si quid est nominatum aut inappellabile aut aliqua rationalis virtus vel ministrator spiritus degere posset in tenebris; sed in luce et laetitia decentem sibi habitum possidebat: de qua re neminem puto contradicturum.

Si vero simul cum corporali creatura creati fuerint Angeli, quaestio locum potest habere, eo tamen modo quo Angelis competit esse in loco, de quo infra dicetur. Et secundum hoc quidam dixerunt in quodam supremo caelo splendido Angelos esse creatos, quod empyreum nominant, idest igneum, non ab ardore sed a splendore; et de hoc caelo strabus et beda exponunt quod dicitur in principio Gen.: creavit deus caelum et terram; quamvis haec expositio ab Augustino et aliis antiquioribus ecclesiae doctoribus non tangatur.