DE SECRETO

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Quaestio 3

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Quaestio 6

Quaestio 1

Argumentum

Prima quaestio fuit, si frater unus accusat alterum, vel alium de peccato occulto quod probari non potest, vel quod non scitur nisi ab accusato vel ab accusante; potest ne accusato praelatus praecipere ut coram accusante dicat veritatem; et utrum accusatus teneatur se prodere propter praeceptum.

Quod si fecerit, et vinci poterit per duos, scilicet praelatum et accusatum, et ita publicabitur occultum.

Ad

Respondeo dicendum, quod praelatus non debet praecipere, et peccat graviter si praecipit, nec accusatus tenetur respondere, quia non tenetur se pandere et manifestare.