DE REGIMINE PRINCIPUM

 Prologus

 LB1

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 LB2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

Capitulus 9

Qualis est verus finis regis, qui movere debet ipsum ad bene regendum.

Quoniam ergo mundanus honor et hominum gloria regiae sollicitudini non est sufficiens praemium, inquirendum restat quale sit eidem sufficiens.

Est autem conveniens ut rex praemium expectet a deo. Minister enim pro suo ministerio praemium expectat a domino; rex autem, populum gubernando, minister dei est, dicente apostolo quod omnis potestas a domino deo est, et quod est dei minister vindex in iram ei qui male agit; et in Lib. Sap. Reges dei esse ministri describuntur. Debent igitur reges pro suo regimine praemium expectare a deo.

Remunerat autem deus pro suo ministerio reges interdum temporalibus bonis, sed talia praemia sunt bonis malisque communia; unde dominus ezech.

Dicit: Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus tyrum, et merces non est reddita ei nec exercitui eius de tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam, ea scilicet servitute qua potestas, secundum apostolum, dei minister est, vindex in iram ei qui male agit; et postea de praemio subdidit: propterea haec dicit dominus deus: ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti, et diripiet spolia eius, et erit merces exercitui eius.

Si ergo reges iniquos contra dei hostes pugnantes, licet non intentione serviendi deo sed sua odia et cupiditates exequendi, tanta mercede dominus remunerat ut de hostibus victoriam tribuat, regna subiiciat et spolia diripienda proponat, quid faciet bonis regibus, qui pia intentione dei populum regunt et hostes impugnant? non quidem terrenam, sed aeternam mercedem eis promittit, nec in alio quam in se ipso, dicente Petro pastoribus populi dei: pascite qui in vobis est gregem domini, ut cum venerit princeps pastorum, id est rex regum, christus, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam, de qua dicit Isaias: erit dominus sertum exultationis et diadema gloriae populo suo.

Hoc autem ratione manifestatur.

Est enim mentibus omnium ratione utentium inditum, virtutis praemium beatitudinem esse. Virtus enim uniuscuiusque rei describitur, quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit. Ad hoc autem quisque bene operando nititur pervenire, quod est maxime desiderio inditum; hoc autem est esse felicem, quod nullus potest non velle. Hoc igitur praemium virtutis convenienter expectatur quod hominem beatum facit. Si autem bene operari virtutis est opus, regis autem opus est bene regere subditos, hoc etiam erit praemium regis, quod eum faciat esse beatum.

Quid autem hoc sit, hinc considerandum est.

Beatitudinem quidem dicimus ultimum desideriorum finem. Neque enim desiderii motus usque in infinitum procedit; esset enim inane naturale desiderium, cum infinita pertransiri non possint. Cum autem desiderium intellectualis naturae sit universalis boni, hoc solum bonum vere beatum facere poterit, quo adepto nullum bonum restat quod amplius desiderari possit: unde et beatitudo dicitur bonum perfectum, quasi omnia desiderabilia in se comprehendens. Tale autem non est aliquod bonum terrenum: nam qui divitias habent, amplius habere desiderant, et simile patet in caeteris. Et si ampliora non quaerunt, desiderant tamen ut ea permaneant, vel alia in locum eorum succedant.

Nihil enim permanens invenitur in rebus terrenis, nihil igitur terrenum est quod quietare desiderium possit. Neque igitur terrenum aliquod beatum facere potest, ut possit esse regis conveniens praemium.

Adhuc: cuiuslibet rei finalis perfectio et bonum completum ab aliquo superiore dependet, quia et ipsa corporalia meliora redduntur ex adiunctione meliorum, peiora vero, si deterioribus misceantur.

Si enim argento misceatur aurum, argentum fit melius, quod ex plumbi admixtione impurum efficitur. Constat autem terrena omnia esse infra mentem humanam.

Beatitudo autem est hominis finalis perfectio et bonum completum ad quod omnes pervenire desiderant. Nihil igitur terrenum est quod hominem possit beatum facere; nec igitur terrenum aliquod est praemium regis sufficiens.

Non enim, ut Augustinus dicit, christianos principes ideo felices dicimus, quia diutius imperarunt, vel imperatores filios morte placida reliquerunt, vel hostes reipublicae domuerunt, vel cives adversum se insurgentes et cavere et opprimere potuerunt; sed felices eos dicimus si iuste imperant, si malunt cupiditatibus potius quam gentibus quibuslibet imperare, si omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae, sed propter charitatem felicitatis aeternae.

Tales imperatores christianos felices dicimus, interim spe, postea re ipsa futuros, cum id quod expectamus advenerit.

Sed nec aliquid aliud creatum est, quod beatum hominem faciat et possit regi decerni pro praemio. Tendit enim uniuscuiusque rei desiderium in suum principium, a quo esse suum causatur. Causa vero mentis humanae non est aliud quam deus, qui eam ad suam imaginem facit. Solus igitur deus est qui hominis desiderium quietare potest, et facere hominem beatum, et esse regi conveniens praemium.

Amplius: mens humana universalis boni cognoscitiva est per intellectum, et desiderativa per voluntatem; bonum autem universale non invenitur nisi in deo.

Nihil ergo est quod possit hominem beatum facere, eius implendo desiderium, nisi deus, de quo dicitur in psalm.: qui replet in bonis desiderium tuum; in hoc ergo rex suum praemium statuere debet.

Hoc igitur considerans David rex dicebat: quid mihi est in caelo et a te quid volui super terram? cui quaestioni postea respondens, subiungit: mihi autem adhaerere deo bonum est et ponere in domino deo spem meam. Ipse enim est qui dat salutem regibus, non solum temporalem, qua communiter salvat homines et iumenta, sed etiam eam de qua, per Isaiam dicit: salus autem mea in sempiternum erit, qua homines salvat, eos ad aequalitatem Angelorum perducens.

Sic igitur verificari potest quod regis praemium sit honor et gloria. Quis enim mundanus et caducus honor huic honori similis esse potest, ut homo sit civis et domesticus dei, et inter dei filios computatus haereditatem regni caelestis assequatur cum christo? hic est honor quem concupiscens et admirans rex David dicebat: nimis honorati sunt amici tui, deus. Quae insuper humanae laudis gloria huic comparari potest, quam non fallax blandientium lingua, non decepta hominum opinio profert, sed ex interioris conscientiae testimonio producitur et dei testimonio confirmatur, qui suis confessoribus repromittit quod confiteatur eos in gloria patris coram Angelis dei? qui autem hanc gloriam quaerunt, eam inveniunt, et quam non quaerunt gloriam hominum, consequuntur, exemplo Salomonis, qui non solum sapientiam, quam quaesivit, accepit a domino, sed factus est super reges alios gloriosus.