DE NATURA ACCIDENTIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

Capitulus 2

De accidente logico.

Nunc restat de accidente secundo modo dicto agere.

Sciendum est igitur quod omnia accidentia universalia quaedam sunt sequentia res secundum esse quod habet in anima; quia intellectus est qui facit universalitatem in rebus, ut dicit Commentator secundo de anima, et non solum operatur circa substantias sed etiam circa accidentia ipsa in rerum natura; utrisque enim intentionem tribuere potest.

Et inde est quod illa universalia quae fiunt per actionem animae circa substantias, specialia nomina habent, ut genus, species et differentia: et haec omnia sunt designativa ipsarum accidentalium intentionum.

Sed haec non sic circa substantias fieri dicuntur quasi in accidentibus locum non habeant, cum et in eis sint genus, differentia et species: sed quia non subest res in natura, cui ratio generis conveniat in accidentibus per modum aptum generi et speciei ut sic, cum nihil sit in accidentibus per se subsistens. Similiter intellectus facit accidens ut per se subsistens, cum eum nominat nomine abstracto; et sic sibi rationem generis et speciei tribuit.

Cum autem circa accidentia operatur specialiter non eis tribuendo quod substantiis tribuit, sed alias intentiones quae substantiis non conveniunt, nomina specialia non ponit, sed per nomina rerum rationem universalis exprimit.

Et ideo duo universalia, proprium scilicet et accidens, quorum utrumque verum accidens est in rerum natura, nomina propria propter intentionem universalis non mutant: sicut homo est nomen rei naturae humanae, et nomen speciei, sed aequivoce: ita proprium et accidens sunt nomina generalia quorumdam accidentium, et praeter hoc sunt universalium nomina. Et hoc certum est aequivoce contingere: non enim si proprium est universale, et risibile est proprium, risibile erit universale. Variatur enim medium secundum aequivocationem, sicut cum arguitur: socrates est species, quia est homo, et de homine species praedicatur.

Et haec de natura accidentis sufficiant.