De errore Apollinaris circa incarnationem et improbatio eius.
Ex quo etiam excluditur error Apollinaris, qui primo quidem Arium secutus, in christo non aliam animam esse posuit quam dei verbum. Sed quia non sequebatur Arium in hoc quod filium dei diceret creaturam, multa autem dicuntur de christo quae nec corpori attribui possunt, nec creatori convenire, ut tristitia, timor et huiusmodi, coactus tandem fuit ponere quidem aliquam animam in christo, quae corpus sensificaret, et quae harum passionum posset esse subiectum, quae tamen ratione et intellectu carebat, ipsum autem verbum homini christo pro intellectu et ratione fuisse.
Hoc autem multipliciter falsum esse ostenditur. Primo quidem, quia hoc est contra naturae rationem ut anima non rationalis sit forma hominis, cum tamen formam corporis habeat. Nihil autem monstruosum et innaturale in christi incarnatione fuisse putandum est. Secundo, quia fuisset contra incarnationis finem, qui est reparatio humanae naturae, quae quidem principalius indiget reparari quantum ad intellectivam partem, quae particeps peccati esse potest. Unde praecipue conveniens fuit ut intellectivam hominis partem assumeret. Dicitur etiam christus admiratus fuisse, admirari autem non est nisi animae rationalis, deo vero omnino convenire non potest. Sicut igitur tristitia cogit in christo ponere animam sensitivam, sic admiratio cogit ponere in christo partem animae intellectivam.