DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. Sexta, una tantum natura est ex se necessaria. Has omnes evidenter, ut videtur, demonstrat, quas tractat 1. dist. 2. quaest. 2. art. 1. a num. 16 et 19. iisdem fere verbis quibus hic, de quibus vide ejus expositores ibi. De oonclus. 6. vide eum ibi q. 3. ubi probat efficaciter unitatem Dei.

Simpliciter primum effectivum est incausabile.

Hoc patet ex secunda: quia si sit ab alio effectibile, vel virtute alterius effectivum; ergo processus in infinitum, vel status in aliquo ineffeitibili et independenter effectivo, illud dico primum; et illud aliud patet quod non est primum, ex datis tuis. Ulterius . concluditur: Si primum est ineffectibile: ergo incausabile, quia non finibile, ex quinta propositione secundi; nec materiabile, ex sexta ejusdem; nec formabile, ex septima, ibi; simul etiam de materia et forma, ex octava ibidem. i. Simpliciter primum effectivum est actu existens, et aliqua natura existens actualiter est sic effectiva. Probatur: cujus rationi repugnat posse esse ab alio, illud si - potest esse, potest esse a se; sed rationi primi effectivi simpliciter repugnat esse ab alio ex tertia, et potest esse ex secunda, imo ibi 5. probatio A, quae minus videtur concludere, hoc concludit. De hoc L aliae possunt tractari de existentia, et sic sunt de contingentibus, tamen manifestis; vel de natura, et quidditate, et possibilitate, et sic sunt ex necessariis; ergo simpliciter primum effectivum potest esse a se. Quod non est a se, non potest esse a se, quia tunc non ens produceret aliquid ad esse, quod est impossibile, et adhuc illud causaret se, et ita non esset incausabile omnino. Et haec quarta conclusio declaratur aliter, quia inconveniens est, universo deesse supremum gradum possibile in essendo. Juxta istam quartam nota corollarium, quod primum effectivum non tantum est, quod est prius aliis, sed quo prius esse includit contradictionem, sic inquantum primum existit. Probatur ut quarta, nam de ratione illius maxime includitur incausabile: ergo si potest esse, quia non contradicit entitati, potest esse a se, et ita est a se.

Incausabile est ex se necesse esse.

Probatur: quia excludendo omnem causam aliam a se, intrinsecam et extrinsecam respectu sui esse, ex se est impossibile non esse. Probatio, nihil potest non esse, nisi aliquid sibi incompossibile positive, vel privative possit esse, quia saltem alterum contradictoriorum est semper verum; nihil incompossibile incausabili positive, vel privative potest esse, quia vel ex se, vel ab alio. Non primo modo, quia tunc esset sic ex se ex quarta hujus capituli, et ita incompossibilia simul essent; et pari ratione neutrum esset, quia concederetur per illud incompossibile, illud incausabile non esse, et ita sequitur e converso. Non secundo modo, quia nullum causatum habet vehementius esse, vel potentius a causa quam incausabile a se habet, quia causatum dependet in essendo, incausabile non. Possibilitas etiam causabilis ad esse, non necessario ponit actu esse ejus, sicut est de incausabili; nihil incompossibile jam enti potest esse a causa, nisi ab illa recipiat vehementius,

vel potentius esse quam sit esse sui incompossibile.

Necessitas essendi ex se uni soli naturae convenit.

Probatur sic: si duae naturae possunt esse ex se necesse esse, communis est eis necessitas essendi; ergo et aliqua entitas quidditativa, secundum quam est eis commune et a qua accipitur quasi genus earum, et praeter hoc distinguuntur formalitatibus suis actualibus ultimis. Ex hoc sequuntur duo incompossibilia. Primum, quod utrumque erit primo necesse esse per naturam communem, quae est minoris entitatis, et non per naturam distinguentem, quae est majoris actualitatis, quia et si per illam formaliter sit necesse esse; ergo bis est necesse esse, quia illa formaliter non includit naturam communem, sicut nec differentia genus. Videtur autem impossibile, quod minor actualitas sit, qua primo aliquid est necessarium, et major non sit, qua primo nec per se sit aliquid necessarium. Secundum impossibile est quod per naturam communem, qua ponitur utrumque primo esse necesse esse, neutrum sit necesse esse, quia neutrum est sufficienter per illam naturam. Quaelibet enim natura est illud quod est per formale ultimum, per quod enim aliquid est necesse esse, per illud est in effectu, circumscripto omni alio. Si dicatur, naturam communem sufficere ad esse praeter naturas distinctiva^: igitur ipsa communis ex se est in actu et indistincta, et per consequens indistinguibilis, quia necesse esse jam existens non est in potentia ad simpliciter esse; esse autem generis, in specie est simpliciter esse respectu ejus. Item, duae naturae sub eodem communi non habent gradum aequalem. Probatur per differentias dividentes genus, cum sint inaequales, ergo et esse unius erit perfectius esse alterius: sed nullum esse est perfectius ipso necesse esse ex se.

Hic instatur, sicut enim esse possibilia, sunt ordinata secundum perfectiorem intentionem, licet possibilitas sit eis communis, ita diceretur de necessariis esse; materia etiam plus appropinquatur ad necessitatem essendi quam forma generabilis, et tamen non habet esse perfectius intensive; ita etiam in propositionibus necessariis videtur ordo secundum perfectionem necessitatis, etiam in necessariis esse, sicut in primis principiis.

Item, si duae naturae essent ex se necesse esse, nullam dependentiam haberet una ad altam in essendo; ergo nec ordinem aliquem essentialem: ergo alterum nihil esset hujus universi, quia nihil est in universo, quod non habet ordinem essentialem inter entia, quia ab ordine partium est unitas universi. Hic instatur: quia utrumque habet ordinem eminentiae ad partes universi, et ille sufficit ad unitatem. Contra: alterum ad alterum, nec illum ordinem habet, quia eminentioris naturae est perfectius esse, nullum est perfectius esse ipso necesse esse ex se; alterum etiam nullum ordinem habet ad partes universi, quia unius universi est unus ordo, unus ordo est ad unum primum. Probatio, quia ad duas primas naturas si ponantur, natura proxima primae non habet unicum ordinem, aut unicam dependentiam, sed duas, sicut sunt duo termini ad quem, et ita de qualibet natura inferiori; ergo sic in universo toto erunt duo ordines primi, et ita duo universa.; vel tantum ad unum necesse esse erit ordo, et ad aliud non. Item, quia ratione naturali naturaliter procedendo, nihil videtur esse ponendum in universo, nisi cujus apparet necessitas, vel cujus entitatem ostendit aliquis ordo ad alia manifeste entia, quia plura non sunt ponenda sine necessitate, ex 1. Physicorum, text. com. 50. necesse esse ostenditur in universo ex incapabili; et illud ex primo causante, et illud ex causatis, nulla necessitas apparet ex causatis, plures naturas primas causantes, imo est impossibile, ut ostendetur infra, conclusione decimaquinta hujus tertii capituli; ergo nec necesse est ponere plura secundum naturam incausata, vel plura necesse esse, ideo rationaliter non ponuntur.

Instatur de personis divinis, quarum nulla primo est necesse esse relatione. Respondeo, relatio secundum propriam rationem non est perfectior actualitas quam essentia absoluta, sicut oportet ponere de illa realitate, unde sumitur differentia specifica respectu realitalis, unde sumitur genus. Similiter quoad secundum illatum, si per commune est necesse esse, oportet quod non aliam realitatem requirat illud commune ad essendum, aliam, inquam, quomodocumque, ita quod faciat compositionem cum natura communi: sed aliam formam eamdem essentialiter potest requirere, quae scilicet est eadem

essentiae propter infinitatem, quod si nec aliam; igitur hic Deus est per se existens, licet non incommunicabilis. Instatur contra secundum; igitur animalitate non est homo primo animal, quia eget rationali. Evaderetur per existentiam secundum te, nihil valet. Ideo aliter respondeo independens in esse perfectissimo sibi possibili ex propria ratione formali, nec necessario requirens aliud ad tale esse ex ratione propriaeslintali esse, qualibet aliarealitate circumscripta, et ideo indivisibilis, quia expectaret contrahens ad esse: sed dependens non sic est ex se, nec necessario simul requirens. Gentis dependet a differentia quantum ad tale esse, ut effectus ordinatus qui posterius producitur, quia non habet perfectissimum esse, simpliciter sibi possibile nisi in Specie, cujus est pars; in essendo autem pars Speciei, posterius causatum et materia forma, aut simul, non autem prius.