OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

1. Visis ex parte his quae viti ad culturam exterius adhibentur, nunc ad ipsam vitem animum divertamus, ut per quasdam similitudines illius nostram veram vitem Dominum nostrum Iesum magis proprie et propius contemplemur. - Totum igitur corpus ipsius vitis aliis arboribus et arbustis deformius invenitur et quasi penitus inutile et abiectum videtur nec usui cuiquam accommodatum. Quid autem hic dicitur? Corpus vitis terrenae corpus nostrae vitis Domini Iesu significare deberet, nisi quod plurimum discordare videntur huius deformitas et forma illius, de quo scriptum est : Speciosus forma

prae filiis hominum. Tamen audiamus Isaiam dicentem : Ecce, vidimus eum, et non erat ei species neque decor, aspectus eius in eo non erat, et desideravimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem: quasi absconditus vultus eius et despectus. Unde nec reputavimus eum et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ecce, qualis describitur a Propheta .

2. Sed iam ad passionis effectum veniamus. Passionem vero non illum unum diem appellamus, quo mortuus fuit, sed totam vitam illius: tota enim vita Christi exemplum fuit et martyrium . Breviter dicamus, sed meditando longius immoremur, quantae fuerit paupertatis in abstinentia, quam prolixus in vigiliis, quam frequens in orationibus, in labore et sudore vultus sui, quam assiduus, cum circuiret vicos et castella evangelizando et curando ubique ; quam crebro famem sitimque pertulit ille panis vivus, ille fons aquae salientis in vitam aelernam. Videamus illud ieiunium quadraginta dierum, post quod esuriit, et iam a deserto ad homines redeunti occurramus, ut vultum illius amabilem consideremus .

3. Tandem ad ultimae diei agonem veniamus, et causas deformati corporis non poterimus ignorare. Incipiat igitur consideratio nostra in eo loco, ubi,

ipso teste, dum inciperet pavere et taedere, tristis fuit anima eius usque ad mortem ; sudor sanguineus exanimis et agonizantis membra copiose perfudit, ita ut iam non distillaret, sed guttatim decurreret in terram. Procedamus et illius noctis incommoda percurramus : quomodo tentus, vinctus, tractus, trusus, caesus et sputus, colaphis et alapis percussus, spinis coronatus et chlamyde coccinea indutus, falsa adoratione et genuflexione irrisus, arundine percussus, alba veste illusus, flagellis acerrimis laceratus, propria cruce oneratus, primo portans eam, quae ipsum postea statim fuit portatura. Talem inspice Iesum ! Quis hic locus deliciis , qualis hic decor speciei: quis in corpore sic mactato formae pulcritudinem quaerat?

4. Sed veniamus ad finem. Nudatus est amantissimus Dominus Iesus. Quare ? Ut tu corporis purissimi deformitatem valeas intueri. Nudatur ergo sic bonus ille et optimus Iesus. Heu mihi ! nudatur Dominus, qui ante saecula regnans decorem induit et fortitudinem ; cui canimus: Confessionem et decorem induisti, amicius lumine sicut vestimento. Spectaculum fit et opprobrium mundo et hominibus , quasi prodigium multis et commotio capitis in populis caput nostrum, gaudium nostrum, honor noster, bonus Iesus ! Sed quid moror? Exaltatur in cruce, perforantur manus et pedes, elicitur sanguis, si quis fuit. Stat mediator noster in conspectu Patris in confractione, ut avertat iram eius, ne disperdat nos . Et quamvis toto corpore confractus, non cadit mente et stat constanter in perseverantia bonae voluntatis. - O qualem te intueor, dulcis Iesu 1 O dulcissime atque amantissime bone Iesu ! quis te tam amarae morti addixit, vulnerum nostrorum antiquorum unice salvator? Quis te usque ad haec non solum durissima, sed et turpissima vulnera patienda detraxit ? O vitis dulcissima, bone Iesu! hunc fructum reddit tibi vinea tua, quam de Aegypto transtulisti . Exspectaveras patienter usque in hunc diem nuptiarum tuarum, ut faceret uvas, fecit autem spinas. Spinis enim coronavit te et spinis circumdedit te. Ecce, in quantam amaritudinem conversa est vitis iam non tua, sed aliena ! Negavit enim te, dicens et clamans: Non habemus regem nisi caesarem.

b. Eiectum ergo te extra vineam vel civitatis vel consortii scilicet, sacrilegi agricolae occiderunt non subito, sed longo crucis tormento confectum et multis vulneribus flagellorum et clavorum pariter cruciatum. O quantos habes percussores, bone Iesu! Percutit te Pater tuus, quia proprio Filio, id est tibi, non pepercit , sed pro nobis omnibus tradidit te ; percutis etiam tu temetipsum, tradens in mortem animam tuam, quam nemo potest tollere a te sine te; percutit iterum discipulus tuus traditione et osculo falso ; percutit Iudaeus colaphis et alapis: percutiunt te gentiles flagellis et clavis: et ecce, quantum percussus et humiliatus es ! O quanti percussores ! - O quanti . traditores tui ! Tradidit te Pater caelestis, qui pro nobis omnibus tradidit te . Tradidisti et tu temetipsum, sicut quidam servorum tuorum gratulando dicit: Qui dilexit me, inquit, et tradidit semetipsum pro me. " O vere admirabile commercium "! Tradidit se Dominus pro servo, Deus pro homine, Creator pro creatura, innocens pro nocente. Tradidisti ergo te in manus illius traditoris, scilicet falsi discipuli. Tradidit te traditor ille Iudaeis. Tradiderunt illi pessimi traditores Iudaei gentibus ad illudendum, conspuendum, flagellandum, crucifigendum . Dixisti et praedixisti haec, et ecce, facta sunt. Omnibus consummatis, ecce, crucifixus es et cum iniquis deputatus es. Nec sufficit, te vulneratum esse, immo et super dolorem vulnerum tuorum addiderunt , dantes tibi sitienti vinum myrrhatum bibere cum felle mixtum.

6. Doleo super te, mi rex, Domine et magister, pater et frater mi, amantissime Iesu, amabilis valde super amorem mulierum , cuius sagitta non abiit retrorsum. Sagittae enim tuae acutae, id est doctrinae validae, quia vivus est sermo tuus et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus: nec declinavit clypeus tuus de bello. Scuto enim bonae voluntatis et gratiae coronasti nos . Hasta orationum tuarum non est aversa, quoniam pro transgressoribus orasti, ut non perirent, quanto magis pro amicis ! Tu leone fortior, quia tu leo de tribu Iuda superasti leonem, qui circuit quaerens quem devoret. Tu aquila velocior: exsultasti enim ut gigas ad currendam viam , ad implendum mysterium incarnationis tuae, donec, sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, expandisti alas brachiorum tuorum in cruce et super nos volitans, assumsisti nos et portasti nos in humeris tuis et in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum, in domum familiaritatis et claritatis tuae, ubi de ove et de drachma perdita et inventa fecisti convivium vicinis et amicis tuis, beatissimis spiritibns faciens gaudium de peccatore paenitentiam agente. Et cum talis sis ac tantus, morte turpissima condemnaris spirituque in manus Patris commendato capiteque inclinato, exspiras.

7. Venite, quaeso, et condolete mihi , omnes,

qui gaudere desideratis in Domino. Attendite vestrum manu fortem, quomodo contritus est; desiderabilem i vestrum, quam miserabiliter deformatus est: pacificum vestrum, quomodo in bello peremptus est. Ubi est rubor roseus, ubi candor niveus, ubi in corpore tam contrito decorem invenies ? Ecce, defecerunt dies

nostrae diei, benignissimi Iesu, qui est solus dies sine tenebris; et ossa eius sicut cremium aruerunt,

percussus est ut foenum, et aruit cor eius, elevatus est, allisus est valde: sed in dedecore extrinseco decorem simul et decus retinebat intrinsecus. - Noli ergo deficere pro ipso in tribulationibus suis: quia hunc speciosum forma prae filiis hominum viderunt homines in cruce, qui tantum exteriora intuentur, et viderunt eum non habentem speciem neque decorem, sed facies eius quasi despecta et quasi deformis positio eius: de hac tamen deformitate Redemptoris nostri manavit pretium decoris nostri . Sed dedecoris extrinseci nigredinem corporis amantissimi Iesu pro parte exsecuti sumus: formositatem vero intrinsecam, quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis , quis enarrabit? Deformemur igitur et nos in corpore exterius cum deformato Iesu, ut reformemur interius cum formoso Iesu. Conformemur corpori vitis nostrae in corpore nostro, ut reformetur corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae .

Capitulum VI. De secunda similitudine sive de foliis vitis, et primo in generali .

1. Folia vitis pene omnium arborum foliis praestantiora sunt. Quid autem in foliis nisi verae vitis nostrae, benignissimi Iesu, verba commendantur? Praeeminet in foliis vitis, praeeminet in verbis Iesus . Sed quia gratior solet esse umbra foliorum vilis, cum ipsa, elevata super quandam struem lignorum, huc illucque distenditur: videamus, si vera vitis nostra aliquando levata fuerit et distenta, et quae tunc ad nostram protectionem dulcium verborum folia emiserit, contemplemur.

2. Quod elevata fuerit vitis nostra, Dominus Iesus , ipse testatur de se dicens : Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Manifestum vero est, quod haec exaltatio de cruce dicta sit. Et vide, quam aperte lignorum strues, super quam solent vites elevari, crucem signat. Cancellantur, id est, es transverso ponuntur, et sic super haec vitis distenditur Quid convenientius ? Cancellantur ligna crucis, elevatur in illam, distenditur brachiis et toto corpore vitis nostra, bonus Iesus. In tantum enim in cruce distentus fuit, ut numerari possent omnia membra eius ; ita siquidem dixit per Prophetam : Foderunt manus meas ei pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: quasi diceret: tantum distentus sum dextrorsum, sinistrorsum et a summo usque ad deorsum, ut corpore meo in modum pellis tympani distento , facile possent dinumerari omnia ossa mea.

8. Respice in faciem Christi tui , O anima christiana, et eleva oculos tuos ad tormenta illius non sine lacrymis, et cor contritum non sine 8ingultu, et vide, quantam tribulationem invenerit, dum quaereret te, ut inveniret te. Laxa ergo oculos tuos, ut respicias in faciem Christi tui; ausculta auribus erectis, si quod in tanto dolore proferat verbum , auditumque pro pretiosissimo reconde thesauro in cubiculo cordis tui. Ecce, positus est in lecto immiti, mortis videlicet, crucem dico. Extrema igitur Sponsi tui mandata conserva, si vis hereditatem obtinere incontaminatam et immarcescibilem . Nec multa quidem sunt, quae moriens locutus est: facile servabuntur a voluntaria Christi sponsa.

Capitulum VII. De foliis vitis in speciali et de primo verbo Christi in cruce .

1. Septem sunt verba, quae quasi septem folia semper virentia vitis nostra, cum in cruce elevata fuit, emisit. Cithara factus est tibi Sponsus tuus, scilicet cruce habente formam ligni, corpore vero suo vicem chordarum ligno extensarum . Haec autem sunt septem verba.

2. Primum, cum crucifixus est benignissimus Iesus, dixit : Pater, ignosce illis, quia nesciunt,

quid faciunt. O folium viride, o verbum summi Patris Verbo conveniens ! Facit bonus doctor quod iubet: orat non solum pro amicis, sed et pro persequentibus et calumniantibus se . - Reconde in thesauro cordis tui hoc folium, ut quotiescumque saeviunt inimici tui, memoriam abundantiae suavitatis boni Iesu valeas eructare, hoc verbum semper quasi clypeum contra inimicorum insultus opponens. Orat Sponsus pro occisoribus suis; tu non orabis pro detractoribus tuis?

3. Sed ipsam orationem diligentius videamus. Pater, inquit; quare nomen patris ponit ? Solent enim pueri patres, aliquid affectuosius orantes, paterno nomine appellare , ut naturalem dilectionem ipsis ad memoriam reducant, per quam facilius petitionis suae consequantur effectum. Sic et Iesus, miserator et misericors, patiens et multae miserationis et suavis universis; quamvis se a Patre semper sciret audiri, tamen, nobis commendans, cum quanto affectu pro inimicis sit orandum, nomen posuit caritatis, quasi dicat: per dilectionem paternam, qua unum sumus, supplico tibi pro his, quatenus exaudias me, meis occisoribus ignoscendo: agnosce Filii tui amicitiam, ut inimicis ignoscas.

Capitulum VIII. De secundo folio vitis sive verbo Christi in cruce .

1. Secundum vitis nostrae folium et secunda citharae nostrae chorda est secundum Domini verbum, quod ad latronem ait confitentem et Christi consortium expetentem. Amen, inquit , dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. O quanti vigoris folium ! O quantam resonat dulcedinem chorda ista ! Quam subito factus est amicus ex hoste, ex alieno familiaris, de extraneo proximus, de latrone confessor 1 O quanta latronis fiducia 1 Omnis mali et nullius boui sibi conscius, transgressor legis, vitae simul et substantiae raptor alieoae, positus in ianuis mortis, in fine vitae , desperans de vita praesenti, spem vitae futurae,

quam quandoque demeruerat et nunquam meruerat, concipere et requirere non formidat. Quis homo desperet, latrone sperante ?

2. Exaudivit ergo Sponsus animam iam non latronis, sed confessoris, scilicet sponsam suam et orantem iam digna voce confortat: Amen, inquit , dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. Cui tibi? Tibi, qui me confessus es in cruce tormentorum. Mecum eris in paradiso deliciarum ; non dicit simpliciter eris in paradiso, vel cum Angelis, sed mecum eris: sociaberis ei quem desideras: videbis in maiestate quem confiteris positum in infirmitate: nec differo quod promitto, quia hodie mecum eris. Bonus vere et dulcis Dominus Iesus cito exaudit, cito promittit, cito dat. Quis de tam pio exauditore, tam veloci promissore, prompto redditore desperet ? Speramus in te, quia novimus dulce nomen tuum, quoniam non derelinquis quaerentes te . Accedimus ad te, o benigne Iesu, mente, qua possumus, sedentem in throno maiestatis, orantes, ut illuc ad te et a te introduci mereamur, quo ingressus est latro, te confitens in throno crucis .

Capitulum IX. De tertio folio vitis sive verbo Christi in cruce .

1. Tertium folium et tertia citharae chorda est tertium verbum: Mulier, ecce, inquiens , filius tuus; et: Ecce, mater tua. Dulce verbum et suave, verbum mirabile et magnum continens pietatis affectum ! Non legimus, bonum et benignissimum Iesum, maxime cum ad aetatem provectam accesserat, carissimae Matri suae familiarius adhaesisse et cum ea frequentius convivatum fuisse et prae ceteris mitius allocutum esse . Sed quantus in ipso fuerit circa Matrem caritatis affectus, iam corporaliter recessurus, brevibus verbis intimavit: et ut crucis suae taceam passionem, quantum circa beatam Matrem compassione nimia credis affectum fuisse, cuius cor mitissimum tam validi doloris gladio perforatum perfecte sciebat ? Adauxit vulnerum passionem materna compassio: quam tam contritissimo corde, manibus complosis, oculis lacrymarum torrente fluentibus, vultu contracto, voce querula et totis corporis viribus viriliter vidit sibi astare pendenti. Quoties ipsam, propter verecundiam virginalem pariter et immensitatem doloris stantem, ut aestimo, cooperto capite, ingemuisse putas, lugendo filium et dicendo: Iesu, fili mi, Iesu, Quis mihi det, ut ego tecum et pro te moriar, fili mi , dulcissime lesa ! Quoties ipsam ad illa immitia vulnera verecundos, putas, oculos levasse; si tamen eos inde aliquando deflexit vel si prae nimio fluxu lacrymarum illa potuit intueri. Quomodo ipsam prae immensitate doloris cordis, credis, non potuisse deficere, a quo ipsam summe miror etiam mortuam non fuisse ? Commoritur vivens, vivendo ferens dolorem morte crudeliorem.

2. Sed ne moriendo deficeret, a Filio confortata est intrinsecus, extrinsecus vero verbis et factis pie consolata. Quomodo ? Stabat iuxta crucem ; dixit ad eam: Ecce, filius tuus ; quasi dicat: tu me filio corporaliter privaris; unde tibi amicum prae cunctis dilectum in filium do, cuius praesentia, mea interim absentia , consoleris. Tu me patre spolians, Ioannes , unde hanc mihi Matrem carissimam tibi in matrem trado. - O quam munificus factus es in nuptiis tuis rex et Sponse, bone Iesu; quam large omnia, quae habuisti, tradidisti ! Ecce, ipsis crucifixoribus tuis orationis affectum, latroni paradisum, Matri filium, filio Matrem, mortuis vitam, manibus Patris animam tuam, toti mundo signa tuae potentiae obtulisti, pro redimendo servo non ex parte, sed totum sanguinem ex multis et largis foraminibus effudisti, traditori tuo seu proditori reatus sui poenam, terrae corpus non corrumpendum ad tempus tradidisti !