Arnoldus Heimericius, Decanus Sanctensis, d. 1491.

 418. (1. ) Oratio ad Patronum.

 419. (2. ) Oratio Brevior.

 420. (3. ) Antiphona cum Versu.

 421. (4. ) Antiphona cum Collecta, per decanum factae ad patronum.

 422. (5. ) In Octava beati Victoris super [Magnificat].

 423. (6. ) De sancto Victore Antiphona.

 424. (7. ) Rigmus ymnicus decani Xantensis.

 425. (8. ) Carmen Zanctis datum.

 426. (9. ) De sancto Victore cautio.

425. (8. ) Carmen Zanctis datum.

1. Victor, miles sanctissimus, Effulsit in ecclesia Ut homo, leo, vitulus Et volans avis regia. Claruit in pugna

nimis miles iste beata Iamque Dei vultu

fungitur absque metu.

2. 0 homo pius, patiens, 0 Victor, miles inclite, Amabilis commilitibus, Confortans hos virtutibus. Hunc Dominus pugilem

repperit cunctis vigilantem, Quemque super populum

statuit ipse suum.

3. Hic audax leo restitit Tyrannorum suppliciis Nisibus, quibus potuit, Mundi carnisque vitiis Atque manu forti

percussit et ore Goliam, Fiat ut a Domino magna salus populo.

4. Eleazar ut vitulum Sic hic cibavit proprium Per mortem et martyrium Corpus in sacrificium Et, quia fortis erat,

Iosue bellando secutus Cum Domino totus

nunc sine fine manet.

5. Hic avis visu limpidus, Superna vidit clarius, Ad alta volans avidus Caelum cepit quantocius. Gloria sit Domino

famuli felice triumpho; Hostis, quem vicit, perniciosus erat.

6. 0 pater amantissime, 0 Victor, miles inclite, In via fer auxilium, Nam vana salus hominum. Verba tui famuli

felice [sume] triumpho, Sume preces populi, quos dabit ipse tibi.