COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
Utrum semper iidem esse debent qui parent et qui imperant ? An contra vicissim
mutari debeant ? ANTIQUA TRANSLATIO, a Quoniam autem omnis politica communitas constat ex principantibus et subjectis, haec omnia considerandum, si alios oportet esse principantes, et subjectos, aut eosdem per vitam : palam enim, quod consequi oportebit et disciplinam secundum divisionem hanc.
b Si quidem igitur fuerint tantum differentes alteri ab alteris, quantum Deos et Heroes aestimamus ab hominibus differre, confestim primo secundum corpus multam habentes excellentiam, deinde secundum animam, ut indubitata sit et manifesta excellentia principantium respectu subjectorum, palam quia melius semper eosdem, hos quidem principari, hos autem subjici secundum semel.
c Quoniam autem hoc non facile accipere, neque est sicut inter Indos ait Scylax, esse reges tantum differentes a subjectis, manifestum, quod propter multas causas necessarium omnes similiter com-
LEONARDl ARETINI TRANSLATIO.
Cum vero omnis societas civilis constet ex imperantibus et parentibus, hoc jam considerandum est, utrum alios esse oportet qui imperant, et alios qui parent, an eosdem per vitam : patet enim quod et disciplina secundum hanc divisionem sequi debebit.
Si ergo differrent alteri ab aliis tantum, quantum Dii et Heroes ab hominibus differre putantur, ut primo statim corpore, ac postea animo longo antecelleret, ac manifeste, indubitateque appareret eorum supereminentia, clarum est quod semper eosdem istos melius foret imperare, alios vero parere.
Sed cum facile non sit hoc reperire, nec sit ut apud Indos Scylax esse ait, reges tantum a populis differre, manifestum est quod propter multas causas necessarium est, ut omnes similiter participes municare, eo quod est secundum partem
principari et subjici. Quod enim aequale idem similibus, et difficile manere politiam constitutam praeter id quod justum. Cum subditis enim existunt omnes volentes insolescere qui per regionem, totque multitudine esse eos qui in politeumate, ut sint valentiores iis omnibus, unum aliquod impossibilium est.
d At vero quod oportet principantes differre a subditis, indubitatum est.
e Qualiter igitur haec erunt, et qualiter participant, oportet considerare legislatorem.
f Dictum est autem prius de ipso. Natura enim dedit electionem, faciens eidem generi hoc quidem junius, hoc autem senius : quorum hos quidem subjici decet, hos autem principari. Indignatur nullus secundum aetatem subditus, neque putat esse valentior, aliterque et futurus suscipere talem honorem, cum fortius fuerit, adveniente aetate. Est quidem igitur ut eosdem principari et subjici, dicendum est autem ut alteros.
g Quare et disciplinam est ut eamdem necessario, est autem ut alteram esse. Futurum enim bene principari subditum fuisse primo aiunt oportere.
h Est autem principatus, sicut in primis dictum est sermonibus, hic quidem principantis gratis, hic autem subditi, horum autem hunc quidem despoticum esse dicimus, hunc autem liberorum.
i Differunt autem quaedam praeceptorum non operibus, sed eo quod alicujus gratia. Propter quod multa eorum quae videntur esse ministerialia opera, et ju-
sint vicissim imperandi et parendi. aequum enim idem similibus et difficile est stare Rempublicam, quae constituta sit praeter justitiam. Cum illis enim qui ab imperando excluderentur, concurrerent omnes qui sunt in regione, statum mutare cupientes, et tantam esse multitudinem in Reipublicae gubernatione, ut sit potentior istis, unum aliquid impossibilium est.
At enim quod oportet eos, qui in magistratu sunt, differre a subjectis, indubitabile est.
Quomodo ergo haec futura sint, et quomodo participent, considerare debet legislator.
Ut prius diximus, natura enim ostendit, quemadmodum haec distinguenda sint. Facit enim eosdem genere, alios juniores, alios seniores, quorum alteri debent parere gubernantibus, alteri gubernare. Indignatur autem nemo propter aetatem majori alteri concedere, nec putat illum cui cedit, potiorem esse se, praesertim cum et ipse quando ad id aetatis pervenerit, eumdem honorem sit recepturus. Est ergo ut eosdem esse dicere eos qui parent et imperant, est etiam ut diversos.
Itaque et disciplinam, ut eamdem dicere necesse est, et ut diversam. Qui enim imperare velit, recte oportere aiunt ipsum prius sub imperio fuisse.
Imperium vero, ut in primis libris dictum fuit, aut gratia imperantis est, aut gratia subjectorum : horum alterum servorum esse diximus, alterum liberorum.
Mandatorum vero quaedam inter se differunt, non in agendo, sed in cujus gratia. Quapropter multa quae videntur esse ministrorum opera et adolescentium, venum liberis honestum ministrare : ad honestum enim et non honestum non sic differunt actiones secundum se, ut in fine et eo quod cujus gratia.