Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
0311A (Cap. I.—Vers. 1.) 373 Paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem: sed per Jesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Non superbe, ut quidam putant, sed necessarie, neque ab hominibus, neque per hominem, se Apostolum 0311B esse proponit: sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, ut eos qui Paulum extra duodecim apostolos ventilabant, et nescio unde subito prorupisse, vel a majoribus ordinatum astruebant, hac auctoritate confunderet. Potest autem et oblique in Petrum et in caeteros dictum accipi, quod non ab apostolis ei sit traditum Evangelium: sed ab ipso Jesu Christo, qui et illos apostolos elegerat. Hoc autem totum ideo praeparatur, ut nemo sibi contra Legis onera pro Evangelii gratia disputanti, possit opponere: sed Petrus hoc dixit, sed apostoli hoc statuerunt, sed praecessores tui aliud decreverunt. Quod quidem in sequentibus, nunc quasi occulto sermone praeludens, manifestius facit; dum ab eis qui videntur esse aliquid, nihil in se collatum refert, 0311C et ipsi Petro in faciem restitisse se scribit, nulla se dicens necessitate compulsum, ut hypocrisi cederet Judaeorum. Quod si temerarium quibusdam videtur, eum contra apostolos, quamvis occulte, locutum; qui Jerosolymam idcirco perrexerit (( Al. perrexerat)), ut cum eis conferret Evangelium, ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset, illo intelligentiam transferamus: Usque hodie a patriarchis Judaeorum apostolos mitti, a quibus etiam tunc reor Galatas depravatos Legem observare coepisse, vel certe alios de Judaeis credentibus in Christum perrexisse Galatiam, qui assererent Petrum quoque apostolorum principem, et Jacobum fratrem Domini, Legis caeremonias custodire. Ad distinctionem itaque eorum 0311D qui mittuntur ab hominibus, et sui, 374 qui sit missus a Christo, tale sumpsit exordium: Paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem. Apostolus autem, hoc est, missus, Hebraeorum proprie vocabulum est, quod Silas ((Al. Silai)), quoque sonat, cui a mittendo missi, nomen impositum est. Aiunt Hebraei inter ipsos quoque prophetas, et sanctos viros esse quosdam, qui et prophetae et apostoli sint, alios vero qui tantum prophetae. Denique Moysen, cui dicitur: Et ego mittam te ad Pharaonem (Exod. III, 10, 11) ; et ipse respondeat: Provide alium quem mittas: Et Isaiam, cui loquitur Deus: Quem mittam et quis ibit ad populum istum (Isai. VI, 8) ? 0312A esse et apostolos et prophetas. Unde et nos possumus intelligere Joannem quoque Baptistam et prophetam et apostolum appellandum, siquidem ait Scriptura: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I, 6) . Et in Epistola ad Hebraeos 0312B (Hebr. III) propterea Paulum solita consuetudine nec nomen suum, nec apostoli vocabulum praeposuisse, quia de Christo erat dicturus: Habentes ergo principem sacerdotum, et apostolum confessionis nostrae Jesum; nec fuisse congruum, ut ubi Christus apostolus dicendus erat, ibi etiam Paulus apostolus poneretur. Quatuor autem genera apostolorum sunt. Unum, quod neque ab hominibus est, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem; aliud, quod a Deo quidem est; sed per hominem; tertium, quod ab homine, non a Deo; quartum, quod neque a Deo, neque per hominem, neque ab homine, sed a semetipso. De primo genere potest esse Isaias, caeterique prophetae, et ipse apostolus 0312C Paulus, qui neque ab hominibus, neque per hominem, sed a Deo Patre et Christo missus est. De secundo, Jesus filius Nave, qui a Deo quidem est apostolus constitutus, sed per hominem, Moysen. Tertium genus est, cum hominum 375 favore et studio aliquis ordinatur. Ut nunc videmus plurimos non Dei judicio, sed redempto favore vulgi in sacerdotium subrogari. Quartum est pseudoprophetarum et pseudoapostolorum, de quibus apostolus: Istiusmodi, inquit, pseudoapostoli, operarii iniquitatis, transfigurantes se in apostolos Christi, qui dicunt: Haec dicit Dominus: et Dominus non misit eos (II Cor. X, 13) . Verum non talis apostolus Paulus, qui neque ab hominibus, neque per hominem, sed a Deo Patre per Jesum Christum missus est. Ex quo approbatur, 0312D Ebionis et Photini etiam hinc haeresis retundenda, quod Dominus noster Jesus Christus, Deus sit: dum Apostolus quia a Christo ad praedicationem Evangelii missus est, negat se missum esse ab homine. Subrepunt hoc loco caeterae haereses, quae putativam Christi carnem vendicantes, Deum aiunt Christum esse, non hominem. Necnon et nova haeresis, quae dimidiatam Christi asserit dispensationem. Atque ita Ecclesiae fides inter tanta falsorum dogmatum naufragia constituta, si Christum fateatur (( Al. fateretur)) hominem, Ebion Photinusque subrepunt: si Deum esse contenderit, Manichaeus, et Marcion, novelli dogmatis auctor ebulliunt. In commun 0313A itaque audiant, Christum et Deum esse et hominem. Non quod alius Deus sit, et alius homo: sed qui Deus semper erat, homo ob nostram salutem esse dignatus est. Sciendum quoque in Marcionis Apostolo non esse scriptum, et per Deum Patrem, volentis exponere Christum non a Deo Patre, sed per semetipsum suscitatum, ut est illud: Solvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19) . Necnon et alibi: Nemo tollit animam meam a me; sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et rursum potestatem habeo sumendi illam (Ibid., X, 18) .