Caput V.

1 Factum est autem, cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Gennesaret †. 2 Vidit duas naves stare secus stagnum; piscatores autem descendebant, et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum, ut inducerent ad terram aliquantulum. Et sedens, docebat de navicula turbas. 4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonen: Duc in altum, et laxate retiam vestram in capturam. 5 Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil coepimus: sed in verbo tuo laxabo retiam. 6 Et, cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem retia 7 eorum. Et adnuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. + Et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur †. 8 Quod cum videret Simon †, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me Domine, quia homo peccator sum. 9 Miratio enim habebat. . . et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam coeperant: 10 similiter autem Jacobus, et Johannes filii Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam eris homines vivificans. 11 Et, subductis ad terram naviculis, relictis omnibus secuti sunt eum. 12 Et factum est, cum esset in una civitatium, ecce vir plenus lepra, et ipse procidens in faciem, rogabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 13 Et extendens manum, tetigit illum, dicens: Volo mundare. Et confestim lepra ejus disces- 14 sit ab illo; et ipse praecepit illi nemini diceret: sed: Vade, ostende te Sacerdotibus, et offers munus pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses . . . ut sit in testimonium . . . vobis †. 15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. 16 Ipse autem secedebat in deserto, et orabat. 17 Et factum . . . una dierum, et ipse erat † docens. Et erant Pharisaei sedentes, et legisdoctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judeae, et Hierusalem: et virtus erat Domini ad sanandum eos. 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum. 19 Et, non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et discoperuerunt tectum †, et summiserunt illum cum lecto in medio ante 20 Jesum. Quorum ut vidit fidem, dixit homini: Remissa sunt tibi peccata 21 tua. Et coeperunt cogitare Scribae, et Pharisaei in cordibus suis †, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, dixit † ad illos: Quid cogitatis in cordibus 23 vestris? Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua: aut dicere: Surge, et ambula? 24 Ut sciatis autem quia Filius hominis potestatem habet super terram dimittere peccata, ait paralytico, Tibi dico surge, et tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 25 Et confestim surgens coram illis, tulit lectum, in quo jacebat: et abiit in domum suam magnificans Deum. 26 Et stupor adpraehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. 27 Et post haec exiit Jesus, et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum, et ait illi: Sequere me. 28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29 Et fecit illi convivium magnum in domum suam; et erat turba multa publicanorum, et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. 30 Et murmuraverunt Pharisaei, et Scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat, et bibit †. 31 Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent, qui sani sunt, medicum, sed qui male habent. 32 Non veni vocare justos, sed peccatores in paenitentiam. 33 Ad illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Johannes jejunant frequenter, Pharisaeorum obsecrationes faciunt: tui autem discipuli † edunt, et bibunt? 34 Quibus ipse ait: Numquid possunt filii sponsi jejunare, quandiu † cum illis est 35 sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus, et tunc jejunabunt in illis diebus. 36 Dixit autem et similitudinem ad illos talem: Quia nemo commissuram a vestimento novo in vestimento veteri: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura 37 a novo. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres 38 peribunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et utrique † conservantur.