CANTICA

 Cantico de le Creature comunemente detto De Lo Frate Sole.

 Alternate Italian Version

 CANTICUM FRATRIS SOLIS. CANTICUM PRIMUM

 CANTICO SECONDO.

 CANTICUM SECUNDUM.

 CANTICO TERZO.

 CANTICUM TERTIUM.

CANTICA

B. FRANCISCI.

Sequuntur tria in suo genere, ut omnes consentiunt, singularia Italica carmina, quorum tamen unum primum Francisci esse constat; secundum et tertium a Jacopone da Todi, b. patris discipulo, edita esse P. Ireneo Affo tractatu de' cantici volgari di S. Francisco (Guastalla 1777. ) necessariis argumentis demonstravit. Depromsimus autem ea ex accurata Schlosseri horum carminum editione: " Die Lieder des heiligen Franciscus von Assisi, Frankfurt a. M. Verlag der Andreaeischen Buchh. 1842, "

Alia etiam cantica, quae temporis injuria vel verius fratrum incuria perierunt, Franciscum fudisse, ex Mariano Florentino et aliis scriptoribus facile ostendi potest. Sed quo cantica illa clariora fiant, explicationes etiam verborum obsoletorum obscurorumque ex isto libello adjecimus, et, ut magis pateant, illa subjunximus carmina in linguam latinam conversa, quae in editione Francisci opusculorum Waddingus tradidit. Germanico autem lectori gratissimum fecisse arbitramur, quod eadem carmina ex utraque lingua accurate a Schlossero atque optime in Germanicum translata, concedente hujus libelli redemptore Andreae, excepimus,