SCRIPTUM SUPER ABBOREM ARISTOTELIS.

SCRIPTUM SUPER ABBOREM ARISTOTELIS.

Haec est figura coeli, quae sphaera caeli nuncupatur : quae quidem sphaera continet in se octo nobilissimas figuras, scilicet figuram primam, quae primus circulus appellatur, et est circulus dei latis, quia continet in se verba divinitatis. Secunda figura continet in se septenarium numerum planetarum. Tertia figura corruptibilia et generabilia in se continet quatuor elementa. Quarta figura Draconem saevissimum continet emanantem a praedicto septenario numero planetarum. Quinta figura caput et mortem ipsius Draconis continet evidenter. Sexta figura quae tangit arborem, sex facies continet, et duo animalia, videlicet ciconias. Septima figura quae tangit arborem cum planetis, ubi sunt litterae albae, sextus circulus nominatur. Octava figura ad instar fulgoris solis arborem auream cum suis radicibus in se continet radiantem.

Harum figurarum primae figurae, videlicet circuli divinitatis, expositio haec est, quod ideo tali nomine appellamus, quia divinitatis nomina, id est sacrae paginae instituta, et jura legalia et naturalia quae a Deo infallabiliter creduntur emanasse, sunt ibidem circumscripta.

Secundae figurae, videlicet Saturni et aliorum planetarum, explanatio haec est: Nam Saturnus sua frigiditate et siccitate format Draconem. Jupiter vero praestat Draconi suam caliditatem digerendo ipsum in quamdam substantiam lutosam apparentem, quae est plena caliditate et igneitate : et ideo non adhaeret tangenti.

Mars vero sua caliditate et siccitate dividit ipsum Draconem, et facit ipsum transcurrere per caelum. Sol vero colligit ipsum, et facit ipsum aliquantulum vivere, quia ipse est pater creaturarum, et Draco praedictus diligit ipsum propter suam caliditatem, ac tincturam, et suavissimum odorem, qui redolet in eo. Venus vero sua caliditate et siccitate congregata, disjungit hinc inde membra Draconis transmittendo punctionibus multis per omnes juncturas eum pungendo, et ipsum Draconem quasi mortuum dimittendo. Mercurius vero et Luna eorum humiditates super ipsum infundentes, vivificant ipsum, quia faciunt ipsum vivere, currere, ambulare, et sibi colorem mutare in speciem sanguinis. Et in principio nigrum apparet, et in medio declinans ad albedinem, et in fine rubicunditas est declinans in colorem capitis sui.

Tertiae figurae quatuor elementorum corruptibilium et generabilium declaratio haec est : quod ideo ipsa corruptibilia et generabilia nominantur, quia semper corrumpuntur et generantur, et quia alterantur ad invicem propter caliditatem et siccitatem, frigiditatem et humiditatem. Et ideo ars et artifex materiam istorum elementorum disponit, ea dividendo, et ad invicem conjungendo, removet ea, ab eorum mortifera natura, et tunc mutata est qualitas eorum : quia calidum et humidum est nutritivum, propter caliditatem et humiditatem, quae in eo est. Frigidum et siccum quae in eo erant, et

frigidum, et humidum, sitibundorum est refrigerativum, et infirmorum curati- vum : quia aperit oculos caecorum, et aures surdorum, et mundat leprosos, et extendit nervos, et venas aperit, et mortuos resurgere facit.

Quarta figura est Draconis emanantis a praedictis septeni planetis, quia ipse procedit per subtilissimas influentias decurrentes in elementa : et deinde in coelis sua materia sparsa, in nubibus habet suum ergastulum : deinde cum aqua pluviali, et grandinibus iterum descendit in terram, conglutinat se cum ea, facitque sibi novam pelliculam. Et sic incipit serpere in cavernis terrae, et semper tendit ad ima si aliquid eum non impedierit, vaditque usque ad aquas marinas : exinde egreditur, si nullum sibi impedimentum fuerit occursum, quousque ipse videat polum secundum : et exinde removetur et revertitur ad primum. Sic numquam desistit ambulare, quia odit lucem, et semper quaerit se abscondere a radiis solis, et propterea venenosum est, et non potest homo ipsum interficere sine majori veneno.

Quintam figuram nominamus de capite ejus, et de morte ipsius Draconis. Caput ejus vivit in aeternum : et ideo caput denominatur vita gloriosa, et angeli serviunt ei. Et hanc imaginem posuit Deus in paradiso deliciarum, et in ea posuit suam imaginem et similitudinem, et ibi. Draco pugnavit cum imagine Dei, quousque fecit eam incidere in mortem : et ideo Deus dedit tantam potestatem isti imagini, ut ipsa possit interficere istum supradictum Draconem : et ideo talis imago fuit inserta serpenti, et est caput ejus, quia totum corpus sequitur caput, et ipsum caput odit corpus, et interficit ipsum incipiendo a cauda cum dentibus ipsum corrodere, quousque totum corpus intret in caput, et in eo permanet sempiterne.

Sexta figura continet sex facies et duas ciconias cum proprietatibus suis ibi apparentibus : quarum prima facies quae

permanet in sublimibus, colorem optimum ostenditur habere : secunda quae in aquis natat, diminutionem naturae a prima declinat : tertia quae in antro, carbonis similitudinem habens., malam digestionem significat cum superflua humiditate, et pessima foetulentia quae in ea

est. Et ideo manu artificis oportet eam lavare cum elemento aquae in ventre ciconiarum igne supposito, donec aer in ore et in capite ciconiarum ascendat, et per rostrum faciat eum evomere, quousque caput nigrum aethiopis portans similitudinem, fuerit bene lavatum, et inceperit albescere : et tamdiu hoc faciat, quousque rubicunditas suprema appareat.

Septima figura, quae sextus circulus nuncupatur, quique circulus tangit arborem cum figuris septem planetarum, ubi sunt litterae albae, melius est tacere quam loqui insipientibus de ea : quia in ea manet illud arcanum pretiosissimum, thesaurus omnium Philosophorum sapientium. In ea est transmutatio omnium corruptibilium et generabilium omnium lapidum pretiosorum. Ibi sunt thesauri absconditi innumerabiles, et nemo scit nisi cui Deus voluerit revelare. Ibi invenitur lapis duello, onychinus, carbunculus, topazius, amethystus, et beryllus, et panthera : et est quoddam caelum vitreum simile crystallo, ductile sicut aurum. Et ideo reges terrae portant ipsum in capitibus suis : sapientes mulieres abscondunt illud : virgines fatuae publice portant illud, quia depraedari desiderant : pontifices et sacerdotes, religiosi et moniales lacerant ipsum, quia sic fuit eis imperatum a lege divina : mercatores terrae et agricolae cum eo divites facti sunt : et nautae portant illum ab Oriente usque in Occidentem : et in insulis quae sunt in Meridie magis viget.

Octava figura quam supra nominavimus, arborem auream est continens cum septem ramis et radicibus apparentibus : quam quidem arborem figuram Solis nuncupamus, quia reges gloriosi tenent illam, et pugnant propter eam, et multi afficiuntur morte. Et ideo ille magnus Alexander Imperator, Philippi Macedonum imperatoris filius, in itineribus suis invenit eam in ultimis regionibus, et ibi invenit sepulcrum Hermetis, patris omnium Philosophorum, plenum omnibus thesauris non metallicus, sed litteris aureis scriptis in tabula Zaradi, quae quidem scriptura continetur in ultimis libris,

quos Galenus composuit, et invenit quamdam arborem sitam ab extra, intus tenentem viriditatem gloriosam : super eam ciconia pulcherrima ibi sedebat, quasi se appellans circulum lunarem : et ibi ipse aedificavit sedes aureas, et posuit terminum itineribus suis idoneum.

Faciamus finem in nostra figura coeli. Sciat lector, quod talis figura magis est in existentia, quam in apparentia.