Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Historia Donatistarum 1

0771C Origo Christianae Religionis in Africa. Persecutiones in Christianos. Persecutio Diocletiani. Sacrorum codicum traditio.—Christianam Religionem non a principio ab Apostolis ipsis accepit Africa sed lapso jam saeculo a Romanis, ut verisimile est , prima Evangelii semina suscepit; quae paulatim exculta, 0772C brevi magnam sementem protulere: cujus partem licet persecutionum furor aliquando demessuerit, ab ipsis tormentis et caedibus incrementum accepit, ut vere omnino a Tertulliano, Christianorum qui in Africa erant nomine dictum fuerit ad Ethnicos: Plures efficimur, quoties metimur a vobis. 0773A Semen est sanguis Christianorum. At nulla umquam in Christianos saevior tempestas excitata est in Africa, quam Diocletiano et Maximiano imperantibus post proposita ubique terrarum anni 303 initio in Christianos edicta. Tunc in provincia Proconsulari Anulinus, et in Numidia Florus bellum Christiano nomini intulerunt, quod sic describit Oppotatus lib. III, § 8: Omnibus notum est, quid eorum operata sit artificiosa crudelitas: saeviebat bellum Christianis indictum; in templis daemoniorum diabolus triumphabat; immundis fumabant arae nidoribus, et quia ad sacrilegia venire non poterant, ubicumque thus ponere cogebantur. Omnis locus templum erat ad scelus. Inquinabantur prope morientes senes: ignorans polluebatur infantia; a matribus parvuli portabantur ad nefas; parentes incruenta 0773B parricidia facere cogebantur: alii cogebantur templa Dei vivi subvertere; alii Christum negare, alii leges divinas incendere; alii thura ponere. Et idem Auctor, lib. I, § 13: Hujus persecutionis per totam Africam divagata tempestas, alios fecit martyres, alios confessores, nonnullos funestam prostravit in mortem, latentes dimisit illaesos. Quid commemorem laïcos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti? quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio? quid praesbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illis temporibus, ut damno aeternae vitae, istius incertae lucis moras brevissimas compararent instrumenta divinae legis impie tradiderunt. Hoc enim erat peculiare Diocletianeae persecutionis malum quod Christiani libros sacros 0773C igni comburendos tradere cogerentur. Quippe existimabant homines vafri hac potissimum ratione christianam Religionem ex animis hominum aboleri posse, si libri quibus doctrina christiana continetur e medio tollerentur. Hinc Diocletiani et Maximiani edicto praecipue cavebatur, ut sacri codices flammis absumerentur; atque ut id executioni mandaretur, Principibus et magistratibus suo cuique loco injunctum fuit, ut libros deificos extorquerent e manibus episcoporum et presbyterorum, ut refertur in actis Felicis episcopi Tubyzacensis. Huic edicto parentes singulorum locorum magistratus, lectores, presbyteros et episcopos coram se sisti jubebant, Scripturas ab iis expostulabant; tradere renuentes tormentis affici et in carcerem conjici jubebant, in proposito permanentes, 0773D ad proconsulem aut ad alium superiorem magistratum missi, capite plectebantur. Discurrebant per Christianorum aedes apparitores et milites, scrutabantur secretiora domus, non tantum libros sacros, sed vasa sacra aurea et argentea, calices, lucernas, aliaque ornamenta undique conquisita asportabant, ne praeparatis quidem in pauperum usus vestibus parcebant; ac demum, ut fieri solet in hujusmodi casibus, perditissimi homines pretiosa quaeque tam sacra quam profana compilabant. In Africa praesertim ita grassatam esse persecutorum rabiem, fidem faciunt vetera monumenta, quae Optati libris annexuimus. Sed quod dolendum magis est, ex iis etiam intelligimus plures Christianos, ut ait Optatus 0774A non tantum laicos, sed et clericos ac ipsos etiam episcopos metu tormentorum ac mortis, tum sacros codices, tum alia sacra vasa aut instrumenta tradidisse. Hi, Traditores vulgo dicti sunt. Alii e contra studio flagrantes immoderato palam, etiam si nemo 2 inquireret, profitebantur se codices sacros habere, quos tradituros negarent, atque sese morti objiciebant. Quanto illi prudentiores simul et religiosiores qui codices sacros silentio suo tectos conservabant, ita tamen ut apprehensi et interrogati, neque traderent, neque tradituros se esse profiterentur.

Mensurius Carthaginensis quid de codicum sacrorum traditione censuerit. Quid Secundus Tigisitanus Numidiae Primas.—Ex his fuit Mensurius Carthaginensis antistes, qui antecessoris sui Cypriani doctrinam 0774B sequens, eos qui se non comprehensi persecutionibus offerrent et ultro dicerent se habere scripturas quas non traderent, licet ab eis hoc nemo quaesisset, improbavit, et tamquam martyres honorari vetuit. Ipse vero se sacros codices, ne a persecutoribus invenirentur, abstulisse atque servavisse, et horum loco in basilica scripta haereticorum reliquisse, testatus est in epistola ad Secundum; quae cum invenissent persecutores, et abstulissent, nihil amplius esse postulatum. Quia quamvis quidam postea Carthaginensis ordinis suggessissent Proconsuli, quod illusi fuissent qui missi erant ad Christianorum scripturas auferendas et incendendas, quia non invenerunt nisi nescio quae ad eos non pertinentia, ipsas autem in domo Episcopi custodire, inde deberent proferri et incendi, Proconsul ad hoc eis consentire 0774C noluit. Ita prudentia Mensurii servati sunt Carthagine praecipui codices sacrorum librorum.

Numidiae Primas Secundus Tigisitanus verbis quidem jactans gloriam, rei gestae ignaros fefellit; at virtutis expers, quibus quid egisset ignotum non erat, derisui fuit. Ad Mensurium quippe dedit litteras, quibus aiebat, «Missos ad se a curatore et ordine Centurionem et Beneficiarium qui peterent divinos codices exurendos, eique a se responsum, Christianus sum et Episcopus, non traditor. Cumque ab eo vellent aliqua ecbola aut quodcumque accipere, neque hoc eis dedisse, exemplo Eleazari Macchabaei, qui nec fingere voluit suillam carnem se manducare, ne aliis praeberet praevaricationis exemplum.» At Purpurius Episcopus Limatensis vir perfrictae frontis 0774D jactantiam illam Secundi sequenti exprobratione compescuit, cum accusatus ab eo homicidii his eum dictis subsannavit: Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et ordine ut scripturas dares? Quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut jussisti dari quodcumque, nam non te dimittebant passim. Hoc convitio repressa est Secundi audacia, qui ex accusatore reus factus sibi timens utpote Traditionis conscius, consilio Secundi fratris sui filii totum negotium ad Dei judicium remisit, et coepiscopos suos Traditionis manifeste ac propria confessione convictos, ab omni poena immunes esse passus est; ne et ipse ejusdem criminis reus perageretur.

Traditi codices sacri a Paulo Cirtensi et Silvano.0775A Cirtensis civitatis quae Metropolis civilis provinciae Numidiae fuit, episcopus erat Paulus. Ad eum venit XIV Kalendas Junias Munatius Felix flamen perpetuus curator coloniae Cirtensis; interpellavit episcopum ut proferret scripturas legis, et si quid aliud haberet. Is respondit scripturas esse penes lectores; quod autem habebat hic sese dare paratum esse. Rursum interpellatus ut ostenderet lectores, aut ad illos mitteret, reposuit eos esse notos Edesio et Junio exceptoribus. Dein Paulus et ejus clerici calices, lucernas, vestes pauperum ac universam Ecclesiae supellectilem necnon unum codicem indagantibus tradiderunt: inde sese magistratus ad domos lectorum contulerunt, qui non multum repugnantes sacros codices tradidere. Imprimis vero Sylvanus, tunc subdiaconus, 0775B qui lucernam et capitulatam argenteam quae latebant, ultro protulit, dicens se pone arcam eas invenisse.

Comprehensi Christiani in civitate Abitinensi et in carcerem conjecti. Consilium Caeciliani et Mensurii de visitandis caute martyribus. —Fervente etiamnum persecutione pridie Idus Februarii anni 304, in civitate Abitinensi Saturnus Presbyter cum filiis quatuor Saturnino juniore et Felice Lectoribus, Maria Sanctimoniali, Hilarione infante, et cum eo Dativus, Felix, Ampelius, aliique complures tam viri quam mulieres celebrantes dominica sacramenta, a coloniae Magistratibus comprehensi sunt et una Carthaginem perducti, ibique post gloriosam confessionem in carcerem conjecti. Ad eos conveniendos et visitandos, uti par est credere, incaute et glomeratim concurrebant 0775C Christiani, ex quo invidia concitabatur, pluresque morti objiciebantur. Quod cernens Mensurius, Caeciliano archidiacono in mandatis dedit ut inconsultam illam turbam a foribus carceris arceret, ne tumultus fieret, et invidia concitaretur. Hinc ansam postea Caeciliani calumniandi arripuerunt hujus adversarii ac fingendi ipsum lora et flagra cum armatis ante fores carceris posuisse, et ab ingressu atque aditu cunctos qui victum potumque martyribus afferebant gravi injuria propulsasse: quae calumnia a verisimili omnino abhorret nec aliam habere videtur originem quam quod Cypriani consilium secutus commendarit ut caute et non glomeratim (verba sunt Cypriani ep. V) nec per multitudinem sibi junctam ad conservandum et visitandum confessores, Christiani concurrerent, atque 0775D ut cum temperamento hoc ageretur per Presbyteros alternis vicibus eo venientes, ut scilicet temporibus serviretur, quieti prospiceretur et plebi provideretur.

Quid de Felicis Aptungitani causa constiterit.—Felicem Aptungitanum Episcopum Caeciliani, ut mox dicemus, ordinatorem, traditionis etiam crimine infamarunt Donatistae. At ex testimoniis eorum qui ea de re, postmodum inquisitione facta anno 314, ab Aeliano proconsule jussu Constantini imperatoris auditi sunt, immunem ab eo crimine Felicem fuisse constitit. Quippe Caecilianus qui Duumvir erat Aptungitanae coloniae, cum propositum est edictum de diruendis Ecclesiis et comburendis libris Christianorum, testatus est se, cum missum est edictum, 0776A Zamae fuisse, quo cum venissent Christiani quidam inquisitum num ad ipsum pervenisset sacrum praeceptum, respondisse nondum; sed vidisse se ejus exempla et Zamae et Furmis basilicas et scripturas dirui, quapropter proferrent scripturas si quas haberent, tunc misisse eos ad Felicis domum et Galatium secum ubi Christianorum orationes fieri consueverant, perrexisse et inde cathedram et epistolas salutatorias ablatas et ostia omnia combusta, et cum ad domum Felicis episcopi misisset officiales publicos, ab iis renuntiatum esse illum absentem. Ita nihil a Felice traditum esse hujus testimonio compertum. At ingentius qui postea fuit Decurio Ziquensium, Felici infensus quod Maurum episcopum Uticensem amicum et hospitem suum ob emptum Episcopatum 0776B excommunicasset, Caecilianum convenit, et ab eo petiit quasi Felicis nomine, ut scripto testaretur codices sacros combustos esse tempore duumviratus sui. Cum id ipsi denegasset Caecilianus, Augentium amicum et collegam Caeciliani in aedilitate adhibuit intercessorem, ad cujus preces Caecilianus epistolam scripsit Felici, qua testabatur anno duumviratus sui praesente Galatio quasdam epistolas salutatorias e basilica fuisse ablatas, et Ingentius huic epistolae addidit Felicem dixisse: Tolle clavem, et quos in cathedra libros et super lapide codices tolle illos, sed vide officiales ne tollant oleum et triticum. Cui cum respondisset Caecilianus: Tu nescis quia ubi scripturae inveniuntur ipsa 3 domus diruitur. Felicem ad haec dixisse: Quid ergo faciemus? Caecilianum 0776C respondisse: Tollat aliquis de vestris in area ubi orationes facitis et illic ponantur, et ego venio cum officialibus et tollo, atque huic consilio paruisse Felicem, et in area codices sacros poni mandasse: illuc Caecilianum cum officialibus venisse et omnia tulisse secundum sacrum praeceptum. Caecilianus in judicio totum istud epistolae suae adjectum esse contendit atque Ingentium falsi redarguit, qui suspensus imminentium tormentorum metu fassus est haec epistolae addidisse in vindictam Mauri hospitis sui, ut Felici traditionis notam inureret.

Nomina Episcoporum concilii Cirtensis.—Persecutione codicum tradendorum paulum relaxata anno aerae vulgaris 305, III nonas Martii , decem aut undecim episcopi Numidiae convenerunt Cirtae in 0776D domum Urbani Donati ad ordinandum in hac urbe Episcopum in locum Pauli Cirtensis. Primum inter eos antiquitatis jure locum tenebat Secundus Tigisitanus, cum quo consedere Donatus Masculitanus, Victor Russicadensis, Marinus ab Aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis, Purpurius Limatensis, Victor Garbensis, Felix a Rotario, Nabor a Centurionis, Secundus minor filius fratris Secundi Tigisitani. Cirtam quoque venerat Menalius incertum cujus in Numidia sedis episcopus, sed qui ne a suis civibus thurificasse 0777A probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidavit.

Accusantur plures Traditionis a Secundo. Purpurius homicidii accusatus ferociter respondit. Absolvuntur omnes Deo servata eorum causa. —In Concilio propositum est a Secundo, ut antequam episcopum ordinarent, probarent sese adstantes, hoc est, purgarent se ab accusationibus aut suspicionibus criminum. Tum is Donatum Masculitanum interrogavit, num tradidisset; hic neque factum ingenue fassus est, neque plane negavit, sed respondit se quaesitum a Floro ut thurificaret et traditum non fuisse in manus ejus: addens, quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo, ita veniam criminis quasi admissi petens; cui reposuit Secundus: Quid ergo facturi sumus de martyribusquia 0777B non tradiderunt, et ideo coronati sunt? Donatus rursum ait: Mitte me ad Deum, et ibi reddam rationem. Tum Secundus jussit eum recedere in partem alteram et stare quasi reum. Deinde Marinum ab Aquis Tibilitanis compellavit his verbis: Dicitur et te tradidisse. Respondit Marinus se dedisse Paulo Cartulas, codices vero suos salvos esse; hunc etiam in partem alteram secedere jussit Secundus. Donatus Calamensis ab eo similiter interrogatus, respondit se dedisse codices medicinales, et hoc responso dato stetit in medio. Victor a Russicade accusatus a Secundo quod tradidisset quatuor Evangelia, aperte ac sine ullis ambagibus crimen fassus est: Valentinianus, inquit, Curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa; hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi Deus. 0777C Hoc responso dato statim cum reis stare jussus est. Tum Purpurium Limatensem non traditionis, sed homicidii insimulavit Secundus, ita eum compellans: Dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Hic homo ferox et impudens, crimen illatum in accusatorem retorsit: Putas, inquit Secundo, me terreri a te sicut et alii? Tu quid egisti, qui tentus es a curatore et ordine ut scripturas dares? Quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti, aut jussisti dari quodcumque? nam non te dimittebant passim. Tum in minas prorupit: Ego, inquit, occidi, et occido eos qui contra me faciunt: (o ferinam immanitatem!) ideo noli me provocare ut plus dicam, scis me de nemine tractare. Simul omnes rei stantes murmurare coeperunt adversus Secundum. Quod videns Secundus alter hujus 0777D fratris filius, patruum sic allocutus est: Audis quae dicat in te? paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis; quos scio quia dimittere te habent et dare in te sententiam, et remanebis solus haereticus: ideo quid ad te pertinet quis quid egit? Deo habet reddere rationem. Tum Secundus Tigisitanus id metuens, consultis Victore Garbensi, Felice a Rotario, et Nabore a Centurionis, tribus scilicet judicibus superstitibus qui in sententiam Secundi minoris descenderunt et talem causam Deo servari debere censuerunt, reorum absolutionem pronuntiavit, eosque sedere jussit. Tunc dictum est ab omnibus Deo gratias, et sederunt.

Ordinatio Silvani. Nundinarii diaconi dissensio a 0778A Silvano.—Haec prior pars synodi. Posterior fuit electio et ordinatio episcopi in locum demortui. Silvanus is de quo prius dictum, qui sub Paulo episcopo lucernam et capitulatam argenteam ultro tradiderat, propositus est ut ordinaretur in ejus locum: tunc a populo acclamatum est: Traditor est, alius fiat; purum et integrum civem nostrum volumus. Adversus hujus electionem reclamatum est a clero et ab honoratis civibus; sed arenarii rustici aliique e vili plebecula mercede conducti in area martyrum honoratos cives incluserunt, ac sublatum Silvanum a Muto arenario episcopum proclamarunt, quem Secundus et alii episcopi qui Cirtam convenerant ordinavere. A Silvano deinde, praesentibus episcopis, Victor presbyter est ordinatus, qui ut fieret presbyter 0778B viginti folles Silvano dedit, quos ante cathedram episcoporum positos, ipsi diviserunt inter se. Haec omnia patefecit Nundinarius Silvani diaconus iratus adversus episcopum suum a quo fuerat loco motus. Quae res Purpurium Limatensem et alium ejusdem factionis episcopum nomine Fortem impulit, ut ad Silvanum et ad Cirtenses scriberent quavis ratione Nundinarii diaconi exulceratum animum placari oportere, ne quae sciebat palam faceret: quod cum factum non fuisset, Silvanus harum rerum documenta et testes exhibuit coram Zenophilo proconsule, ut habent gesta.

Origo schismatis. Lucillae adversus Caecilianum rixae.—Quantumvis Secundus Tigisitanus et Mensurius Carthaginensis non bene concordarent, nihilominus 0778C tamen quamdiu vixit Mensurius, nullum inter eos schisma erupit: at eo mortuo, ab iisdem episcopis qui concilio Cirtensi adfuerant, ordinatione Majorini quem Caeciliano prius ordinato opposuerunt, Carthaginensis primum Ecclesia, ac postea tota Africa in duas partes scissa est. Cujus divisionis origo et causae accuratius et elegantius describi non possunt quam ipsis Optati verbis. Hoc, inquit, ( schisma) apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet, nescio quam foeminam factiosam: quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani ferre non posset: quae ante spiritalem cibum et potum, os nescio cujus martyris, si tamen martyris, 0778D libare dicebatur: et cum praeponeret calici salutari os nescio cujus hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione, discessit irata. Irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, occurrit subito persecutionis enata tempestas.

Mensurius ad curiam citatus ornamenta Ecclesiae Botro et Celestio commendat.— 4 Iisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam, de tyranno imperatore tunc factam epistolam, appellatus est, periculum timens, apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est, rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non 0779A leves patiebatur angustias: erant enim Ecclesiae ex auro et argento quamplurima ornamenta, quae nec defodere terrae, nec secum portare poterat. Quae quasi fidelibus, senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur: ita ut si ipse non rediret, reddita pace Christianis, anicula illa illi daret, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret. Profectus causam dixit: jussus est reverti: ad Carthaginem pervenire non potuit.

Ordinatio Caeciliani in episcopum Carthaginensem, nec non causae atque origo schismatis.— Tempestas persecutionis peracta et definita est. Jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio, Christianis libertas est restituta. Botrus et Celestius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus 0779B Numidis, soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. Tunc suffragio totius populi Caecilianus eligitur: et manus imponente Felice Autumnitano, episcopus ordinatur. Botrus et Celestius de spe sua dejecti sunt. Brevis auri et argenti sedenti Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra memorati seniores, qui faucibus avaritiae commendatam ebiberant praedam. Cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem. Non minus et ambitores, quibus et ordinari non contigit: nec non et Lucilla, quae jamdudum ferre non potuit disciplinam: cum omnibus suis potens et factiosa foemina, communioni misceri noluit. Sic tribus convenientibus causis et personis, factum est ut malignitas haberet effectum. Schisma 0779C igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitus nutrivit, avaritia roboravit. Ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut vitiosa ejus ordinatio diceretur.

Quo tempore initium schismatis statuendum.—Contigere isthaec post persecutionem peractam et libertatem Christianis restitutam in Africa indulgentia Maxentii, ac proinde postequam iste Africae potitus est, quod non contigit nisi post mortem Maximiani Herculii qui anno 310 e vivis sublatus est: postquam Alexander qui tunc Praefecti Praetorio in Africa vicem gerebat ac partes Galeni tuebatur a Rufio Volusiano et Zena, quos cum copiis Maxentium in Africam miserat, victus atque interfectus est, ut testes 0779D sunt Zozimus et Aurelius Victor. Hinc indulgentia illa a Maxentio in Africam mitti non potuit, et libertas per illum Christianis restitui ante annum 311, quo anno persecutionem in Occidentis partibus finem accepisse testatur Eusebius.

Visitator Ecclesiae Carthaginensi datus a Clericis Secundi.—Antequam Caecilianus ordinaretur, jam Secundus clericos Carthaginem miserat, qui licet ad clericos Carthaginenses accedere noluerint, a Lucilla suscepti visitatorem nominaverant, si fides habeatur Augustino id narranti serm. XLVI, de Pastoribus c. 15. Hoc tempore Ecclesiam quoque Carthaginensem turbavit Donatus a Casis-nigris, qui, eodem teste in Breviculo collationis diei 3 convictus est in 0780A concilio Romano: Caeciliano etiamnum diacono schisma fecisse Carthagine.

Concilium 70 Numidarum Carthagini, Accusatio Caeciliani.—Secundus et episcopi Numidiae vocati Carthaginem ad ordinationem episcopi, invenerunt Caecilianum jam ordinatum: aegre tulere se non expectatos, inprimis Secundus Primas, conveniens esse existimans ut princeps a principe, hoc est, Primas a Primate ordinaretur. At Carthaginensis clerus et populus, quibus jampridem Secundus et Numidae invisi erant, hos excipere noluerunt; sed suscepti sunt ab iis qui Caecilianum odio habebant, a Lucilla scilicet et ejus fautoribus, a senibus illis quibus credita fuerant ornamenta sacra, a Botro et Celestio qui indignabantur ordinatos se non fuisse. Septuaginta fuerunt 0780B aut circiter episcopi Numidiae, Augustino teste, et inter eos, omnes illi qui concilio Cirtensi adfuerant, Traditores scilicet et homicidae, una cum Silvano Cirtensi et Donato a Casis-nigris praecipuo dissensionis incentore. Ad basilicam in qua Christiani conveniebant, nullus accessit; sed in domo quadam privata conventiculum suum habuerunt. Vocatus ab iis Caecilianus, innocentia sua fretus, mandatum hoc ipsis significat: Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. Illo tempore, inquit, Optatus, a tot inimicis nihil in eum potuit confingi: sed de ordinatore suo, quod ab iis fulso Traditor diceretur, meruit infamari. Iterum a Caeciliano mandatum est, ut si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tamquam adhuc Diaconum ordinarent Caecilianum. 0780C Tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis ejus esset, sic ait: Exeat huc quasi imponatur illi manus in Episcopatu, et quassetur illi caput de poenitentia. His rebus compertis, tota Ecclesia Caecilianum retinuit, ne se tatronibus tradidisset.

Damnatio Caeciliani.—Absentem itaque damnaverunt Caecilianum, quod vocatus adesse noluerat, quod a Traditoribus esset ordinatus, et quod victum afferre martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur. Prolata in eum ejusque ordinatores dejectionis atque excommunicationis sententia, in ejus locum Majorinum, qui lector fuerat dum Caecilianus erat archidiaconus, domesticum Lucillae ipsa suffragante, et hujus argento corrupti (nam quadringentos 0780D folles eam propterea episcopis dedisse postea compertum fuit) episcopum illicite ordinarunt: sic altare contra altare erectum est: hinc schismatis ac dissensionis initium.

Litterae synodi in Caecilianum. Divisio Africae. Caecilianus in communione totius orbis permanet.—Post sententiam prolatam, litteras, ut fieri solet, nomine concilii ad Ecclesias Africanas miserunt, Tivore, ut inquit Optatus, dictante conscriptas; quibus Caeciliani ordinatores traditionis reos esse calumniabantur, Caeciliani ordinationem irritam esse pronuntiabant, ac omnes monebant ut ab ejus communione abstinerent, et Majorinum pro legitimo agnoscerent Episcopo. Creditum est a pluribus Africanis, numerosi concilii 0781A litteris in Caecilianum datis: hinc non tantum Carthaginensis, sed et universa Africana Ecclesia in duas partes est divisa; aliis Caeciliani innocentiam defendentibus, et cum eo communionem retinentibus; aliis stantibus a parte Majorini et a Caeciliani communione discedentibus. At cum ad Ecclesias transmarinas causam hanc deferre adversarii Caeciliani tunc temporis ausi non essent, Caecilianus in communione totius orbis Ecclesiarum permansit, e contra vero Majorinus nullum habuit extra Africam qui cum eo communicaret, aut illum pro episcopo Carthaginensi haberet. Ad Caecilianum ab omnibus transmarinis Ecclesiis communicatoriae mittebantur, non autem ad Majorinum.

Constantinus Coecilianum pro legitimo episcopo 0781B agnoscit.— 5 Quin etiam Constantinus imperator, qui superato anno 312 Maxentio, Italiam et Africam imperio suo adjunxerat, pecunias quas in sumptus ministrorum Ecclesiae Catholicae provinciarum Africae, Numidiae et utriusque Mauritaniae ex fisco largiebatur, Caeciliano tamquam legitimo Carthaginensi episcopo distribuendas commisit; et litteris ad eum datis schismaticos acerbe perstringit, tamquam incompositae mentis homines, id agentes ut sanctissimae ac catholicae Ecclesiae populum improba atque adulterina falsitate corrumpant; aitque se dedisse in mandatis Anulino proconsuli et patricio vicario praefectorum, ut hujus rei curam gerant; et si quos hujuscemodi homines in hac amentia perseverare contigerit, Caeciliano scribit, ut absque haesitatione 0781C supradictos judices adeat, idque ipsis referat, ut in reos quemadmodum iis coram mandaverat, animadverterent.

Adversarii Coeciliani libellos dant proconsuli adversus eum. Petunt ab imperatore sibi dari judices.— Idem imperator ad Anulinum de immunitate clericorum in Africa scribens, eos tantum a publicis functionibus eximit, qui in Ecclesia catholica cui Caecilianus praeest sanctissimae religionis ministrant. Acceptis his litteris Anulinus Caecilianum et clericos Carthaginensis Ecclesiae accersivit, perlectoque ipsis imperiali praecepto eos hortatus est, ut unitate consensu omnium facta, immunitate sibi concessa fruerentur, et absque impedimento deinceps divinis rebus inservirent. Verum post paucos dies quidam ex adversariis 0781D Caeciliani, adjuncta sibi populi multitudine, proconsulem adiverunt atque duos libellos obtulere, unum in aluta signatum, cujus haec erat superscriptio: Libellus Ecclesiae catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Majorini: alterum sine sigillo cohaerentem eidem alutae: petieruntque ut eos libellos ad comitatum dirigeret. Ita rem refert ipse Anulinus in relatione ad imperatorem data Carthagini XVII kal. Maias Constantino Augusto Ill Cos., qui consulatus incidit in annum aerae vulgaris 313. Libellos sibi oblatos simul cum relatione ad imperatorem, ut cuncta posset dignoscere, misit Anulinus. Caecilianum interim in suo statu reliquit. Libellus sine signo annexus alutae, non alius erat quam is quo sibi 0782A judices e Gallia dari postulabant, quem refert Optatus conceptum his verbis: Rogamus te, Constantine, optime imperator, quoniam de genere justo es, cujus pater inter caeteros imperatores persecutionem non exercuit, et ab hoc facinore, immunis est Gallia. Nam in Africa inter nos et caeteros episcopos contentiones sunt; petimus ut de Gallia nobis judices dari praecipiat pietas tua. Datae a Luciano, Digno, Nasutio, Capitone, Fidentio et caeteris episcopis partis Donati, aut potius Majorini, ut observavimus hoc loco.

Constantinus dat judices tres e Gallia episcopos qui Romae causam definiant una cum Miltiade Rom. episcopo.—Constantinus imperator, accepta in Galliis, ubi tum versabatur, relatione Anulini proconsulis, et libellis eidem relationi adjunctis, permoleste 0782B omnino tulit, ut ipse ait in epistola ad Miltiadem: In istis provinciis quas divina Providentia suae devotioni spontanea deditione tradiderat, et in quibus maxima erat populi, multitudo, plebem quasi in duas partes divisam ad deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire. Ut igitur dissidio finem imponeret Constantinus, tres episcopos e Gallia judices dedit, Maternum Agrippinensem, Reticium Augustodunensem, et Marinum Arelatensem, qui cum Miltiade Romano episcopo Romae rem judicarent. Simul Anulino mandavit, ut Caecilianum cum decem episcopis partis suae, et adversarios Caeciliani totidem Romam navigare praeciperet, intra diem sextum nonas octobris; ut illic episcopali judicio causa eorum disceptaretur. Atque ut judices dati negotii plenissimam 0782C haberent cognitionem, exempla libellorum ab Anulino missorum ad singulos eorum transmisit cum litteris quibus eos hortabatur, ut causam hanc accuratissime cognoscerent et ex praescripto justitiae judicarent. Exstat ejus epistola ad Miltiadem data, quae ipsum judicem ejus causae esse vult una cum Reticio, Materno et Marino, collegis ejus.

Romam ex utraque parte mittantur. Concilium Romanum sub Miltiade. Coecilianus innocens pronuntiatus; in Donatum sententia lata. —Anulinus juxta mandatum imperatoris Caeciliano et adversariis ejus praecipit ut deni ex utraque parte Romam irent. Cui mandato se parituros cum utrique promisissent, rei certiorem fecit imperatorem. Ergo Caecilianus una cum decem episcopis partis suae et totidem ex ejus adversariis 0782D (quorum antesignanus erat Donatus Casensis) Romam venerunt: cumque huc etiam venissent tres episcopi Gallicani judices a Constantino nominati, hi una cum Miltiade et quindecim episcopis Italis, quorum nomina et sedes refert Optatus, lib. I, § 23, in domo Faustae in Laterano, (hoc est in ea parte Laterani palatii quae Faustae imperatrici destinata erat) Constantino III et Licinio iterum Coss. anno 313, sexto nonas octobris die, sexta feria convenerunt. His novemdecim considentibus episcopis causa Caeciliani et Donati coepit agitari. Res per triduum acta est, assistentibus Notariis qui acta conficerent. Primo die Caecilianus et accusatores ejus steterunt se coram judicibus. De accusatorum personis tractatum 0783A est, et quidam eorum, quorum vita maculis inquinata erat, secundum leges ab actione repulsi sunt. A caeteris quaesitum ut testes et probationes in Caecilianum producerent, tum illi nihil in eum proferre potuerunt; sed id tantum allegavere Caecilianum ab universa plebe Carthaginensi accusatum fuisse. At judices hujus accusationis quae tumultuosis solum clamoribus, nulla documentorum attestatione, nulla testium fide nitebatur, rationem habendam esse nequaquam censuerunt. Requisierunt ab iis, ut certos accusatores et testes inducerent, qui simul cum iis ex Africa venerant, et cum praesentes fuissent, a Donato subtracti dicebantur, quia testificati erant nihil habere se quod in Caecilianum dicerent. Eos se exhibiturum ille promisit, atque ita 0783B mansit in pendulo Caeciliani causa. Donatus autem Casensis accusatus et convictus est, Caeciliano etiamnum archidiacono, schisma fecisse Carthagine, et confessus se rebaptizasse et episcopis lapsis manum imposuisse. Secunda die a quibusdam novus libellus denuntiationis adversus Caecilianum datus est; quo facto agitata rursum cognitio, et tamen nihil quidquam in Caecilianum potuit probari. Eadem die actum videtur de concilio septuaginta episcoporum qui Caecilianum damnaverant, quorum quasi gravissima opponebatur auctoritas. Adversus illos multa dicta sunt: Traditores eos fuisse Caeciliani inimicos, ambitiosos homines, Lucillae obnoxios et ejus pecunia corruptos, aliaque ejusmodi: adversus Caecilianum quod a Felice Aptungitano Traditionis reo ordinatus 0783C fuisset. Hae quaestiones plures et intricatissimae erant, a quibus abstinendum esse sibi duxerunt concilii Romani patres, ac de Caeciliano tantum et Donato judicium ferre voluerunt. Hic iterum pollicitus est se die sequenti idoneos testes criminum Caeciliani exhibiturum: at cum promissis stare non posset, ad judicium accedere amplius noluit. Itaque tertia die Caecilianus omnium ore innocens pronuntiatus est, et communio cum eo servata: e contra a singulis in Donatum propria confessione convictum sententiae latae sunt. In caeteros autem episcopos qui Caecilianum damnaverant, nihil pronuntiatum, nec ullus eorum a communione Ecclesiae expulsus est; sed cunctis episcopis partis Majorini 6 optio data est, ut si ad unitatem redire vellent, in suis honoribus 0783D permanerent, etiamsi extra Ecclesiam ordinati fuissent a Majorino; ita ut ubicumque duo essent episcopi, unus a Caeciliano, alter a Majorino ordinatus, is confirmaretur qui prior esset ordinatus, alteri vero plebs alia regenda provideretur. Haec ex Optato, lib. I, § 24, et Augustino, ep. XLIII, et Breviculo collationis diei 3 collegimus. His peractis, Miltiades et reliqui episcopi quaecumque in concilio gesta fuerant, una cum actis ipsius concilii ad imperatorem Constantinum direxerunt, verbo etiam affirmantes quod judicium suum fuisset pro rerum aequitate depromptum, eosque potius noxae obnoxios esse dicentes qui contra Caecilianum putaverunt quaedam commovere.

0784A Quid post synodum Romanam in Africa gestum.—Post istud judicium contugisse puto, quod narrat Optatus, lib. I, § 26, his verbis: Eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reverti licuisset, et nec ad Carthaginem accederet. Tunc a Filumino, suffragatore ejus, imperatori suggestum est, ut bono pacis Coecilianus Brixiae retineretur: et factum est. Tunc duo episcopi ad Africam missi sunt, Eunomius et Olympius. Venerunt, et apud Carthaginem fuerunt per dies quadraginta, ut pronuntiarent ubi esset Catholica. Hoc seditiosa pars Donati fieri passa non est: de studio partium strepitus quotidiani sunt habiti: novissima sententia eorumdem episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur; «ut dicerent illam esse Catholicam, quae esset in toto orbe terrarum diffusa, et sententiam decem et novem 0784B episcoporum jamdudum datam, dissolvi non posse.» Sic communicaverunt clero Coeciliani, et reversi sunt. De iis rebus habemus volumina actorum, quod si quis voluerit, in novissimis partibus legat. Cum haec fierent, Donatus ultro prior ad Carthaginem redit. Hoc audito, Coecilianus ad suam plebem properavit. Hoc modo iterum renovellatae sunt partes.

Novi tumultus Donatianae factionis adversus Coecilianum.—Itaque Donatianae factionis homines in pervicacia sua permanentes, novos etiam tumultus per Africam concitare coeperunt, et ex iis nonnulli imperatorem adire ausi sunt, ac de novo Caecilianum accusare. Quibus cum respondisset imperator: Frustra id eos jactare cum res fuissent apud urbem Romam ab idoneis ac probatissimis viris episcopis terminatae, 0784C obnixe ac pertinaciter responderunt, quod eorum omnis causa non fuisset audita; sed potius iidem episcopi quodam loco se clausissent, et prout aptum ipsis fuerat judicassent.

Novae eorum ad imperatorem querelae. Gesta apud Aelianum Africae proconsulem de innocentia Felicis Aptungitani.—His permotus Constantinus imperator, ut dissensionibus tandem aliquando finem imponeret, causam Felicis Aptungitani in publico Africae judicio examinari praecepit, et concilium priori longe numerosius indixit in urbem Arelatensem, ut tota Caeciliani causa iterum ad examen revocaretur. Scripsit igitur ad Verum seu Verinum vicarium Africae, ut de vita Felicis Aptungitani et de crimine Traditionis cujus insimulabatur, publice inquireretur. 0784D Cum autem Verus incommoda valetudine teneretur, Aelianus proconsul quaestionem habuit loco Vicarii, Alfium Caecilianum qui tempore persecutionis curator fuerat municipii Autumnitanorum, accersiri jussit cum Ingentio scriba, Claudio, Saturnino, Calidio, Gratiano, Superio stationario, Solone servo publico, aliisque testibus ad quaestionem necessariis. Lecta sunt acta municipalia, interrogati Saturninus et Calidius junior curatores, Superius stationarius et Caecilianus Duumvir, Ingentius quaestioni applicitus, iisque omnibus auditis, hanc proconsul sententiam pronuntiavit: Felicem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum Deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit 0785A quod religiosissimas scripturas tradiderit vel exusserit. Omnium enim interrogatio suprascripta manifestata est nullas scripturas Deificas vel inventas, vel corruptas, vel incensas fuisse. Hoc actis continetur quod Felix episcopus religiosus illis temporibus neque praesens fuerit, neque conscientiam accommodaverit, neque tale aliquid fieri jusserit. Ingentius e contra convictus quod Alfii Caeciliani epistolae nonnulla addidisset quibus Felici crimen Traditionis imponebatur, in carcerem conjectus est, et illic detentus donec Constantinus anno sequenti Probiano proconsuli Aeliani successori scripsit ut eum ad comitatum mitteret. Acta illa confecta sunt ab Aeliano Volusiano et Anniano consulibus XV kalendas martias, hoc est, die decima quinta mensis Februarii anni 314 , quatuor mensibus 0785B post synodum Romanam.

Epistolae Constantini quibus Arelatense concilium indicit.—Eodem anno, mense Augusto, habitum est Arelatense concilium. Scripserat Constantinus ad Aelafium , seu ut alii legunt, Ablavium, aut potius Aelianum Africae proconsulem, ut Caecilianum cum aliis episcopis quos ipse deligeret, necnon aliquos alios ex provinciis Byzacena, Tripolitana, Numidia et Mauritaniis, atque etiam aliquos ex ejus adversariis, data evectione publica per Africam et Mauritaniam inde ad Hispanias transportari juberet, ut intra diem kalendarum Augustarum Arelatem pervenirent Dederat etiam imperator litteras ad episcopos, quos adesse concilio volebat, quibus mandabat eis, ut accepto publico vehiculo, intra kalendas Augusti 0785C in urbem Arelatensem convenirent, quo statuerat ex diversis ac prope infinitis locis episcopos adesse, ut causa Caeciliani et Donatistarum jam judicata auditis iterum partibus finiretur. Exemplum hujus epistolae ad Chrestum Syracusanum scriptae retulit Eusebius, cui similia fuisse exempla ad reliquos episcopos missa par est credere. In eo quod ad Chrestum directum est, potestatem illi facit adjungendi sibi duos secundi ordinis, hoc est, ut existimo presbyteros, diaconos, aut alios clericos, et tres servulos itineris sui socios. Idem etiam caeteris episcopis indultum esse ex eo constat, quod simul cum episcopis concilio adfuerint et subscripserint presbyteri, diaconi et alii clerici plures.

Nomina et numerus episcoporum concilii Arelatensis. 0785D —De numero episcoporum concilii Arelatensis certatur inter scriptores. Sexcentos fuisse scribit Ado; sed levis admodum fidei scriptor in hoc negotio. Ducentos fuisse suspicatus est Baronius ex corrupto 0786A Augustini loco, lib. I contra Parmenianum, C. 5, ubi mentione facta Romani judicii sub Miltiade, quem Traditionis 7 accusabant Donatistae, post sententiam ab eo latam haec habebantur: Usque adeo dementes sunt homines, ut ducentos judices apud quos victi sunt, victis litigatoribus credant esse postponendos. Existimavit scilicet Baronius, quod de ducentis judicibus hic dicitur, pertinere ad concilium Arelatense; cum tamen de Romano hic agatur, quod novemdecim tantum haud dubie episcoporum fuit. At in genuino Augustini textu de ducentis judicibus nihil habetur; sed ut restitutum est ex veteri codice Vaticano in postrema editione operum Augustini legi debet: usque adeo dementes sunt homines, ut contra judices apud quos victi sunt, victis litigatoribus 0786B credant. Quam lectionem hujus loci genuinam esse patet: nam omnes codices manuscripti omittunt postrema verba esse postponendos, quae a Lovaniensibus adjecta sunt, ut sensum aliquem efficerent: et cum vox contra forte ab Amanuensi per duplex ce aut cc expressa fuisset, inde exscriptores numerum ducentorum effecerunt. Ruit ergo ex omni capite Baronii conjectura, et aliunde numerum episcoporum concilii Arelatensis colligere oportet. Constantinus in epistola ad Chrestum, ait jussisse se plurimos ex diversis ac prope infinitis locis episcopos in urbem Arelatensem intra Kalendas Augusti convenire; quae verba concilium istud valde numerosum fuisse videntur innuere. At primum in confesso est apud omnes vocatos tantum fuisse ex Occidentis partibus 0786C quae Constantino parebant, et inter triginta tres, quorum nomina in subscriptionibus leguntur, occurrunt episcopi ex omnibus Occidentis partibus, Italia, Apulia, Dalmatia, Galliis, Britanniis, Sardinia, Sicilia, Hispania et Africa. Nihil autem vetat episcopos tot diversarum regionum dicere ex diversis ac prope infinitis locis congregatos. Deinde utrum omnes episcopi a Constantino vocati adfuerint incertum est. Duplex tantummodo monumentum est ex quo episcoporum, qui ad concilium istud convenere, numerus et nomina possint colligi, nempe superscriptio epistolae concilii ipsius et subscriptiones concilii. At superscriptionis certior auctoritas, nam variant subscriptiones, suntque non parum perturbatae atquae corruptae: sed par utrobique episcoporum 0786D numerus, qui triginta tres non excedit et eadem fere nomina, atque unum ex altero illustratur et emendatur. In superscriptione primus occurrit Marinus Arelatensis, sequitur Acratius, qui melius 0787A in subscriptionibus Agraetius Trevirensis, Theodorus Aquileiensis, Natalis presbyter civitatis Ursolensium forte Urgelitanae, Proterius Capuensis episcopus, Vocius Lugdunensis, Verus Viennensis, Probatianus seu Probatius presbyter Tarraconensis, Caecilianus Carthaginensis, Faustinus presbyter de civitate Arausicorum, Surgentius episcopus civitatis Pocofeltis, forte vici Biltensis in Africa, Gregorius Portuensis, Reticius Augustodunensis, Ambitausus seu Imbetausus Remensis, Termatius presbyter de civitate Bastigensium, Merocles Mediolanensis, Pardus Arpitanus, Adelfius de colonia Londinensium, Hibernius forte Eborius Eboracensis, Fortunatus episcopus Caesariensis in Mauritania, Aristasius forte Anastasius Beneventinus seu Beneventensis, 0787B Lampadius Utinensis, Vitalis Verensis in Africa proconsulari, Maternus Coloniensis, Liberius Emeritensis, Gregorius alter cujus nomen et locus non exstant in subscriptionibus, Crescens qui forte idem cum Chresto Syracusano, Avitianus Rotomagensis, Dafnus Vasionensis, Orientalis Burdegalensis, Quintasius Calaritanus, Victor Uticensis, et Epictetus Centumcellensis. Horum omnium nomina, episcoporum esse existimans Valesius, tres ac triginta episcopos synodo Arelatensi adfuisse inde collegit. At cum inter istos triginta tres quatuor presbyteros fuisse constet ex subscriptionibus, nempe Natalem, Probatium, Faustinum, Termatium, residui sunt episcopi tantum vigintinovem, quibus addendi sunt ex subscriptionibus Oresius Massiliensis, Mamertinus 0787C Elosatium, Restitutus Londinensium, Faustus Tuburbitanus, et Victor a civitate Legisvolumini seu Legensis in Numidia, quorum nomina praetermissa sunt in superscriptione epistolae synodicae. Inde exurgit numerus episcoporum triginta quatuor, quibus addendi sunt quindecim presbyteri, viginti quinque Diaconi, sex Exorcistae, et duo Lectores, quorum nomina in subscriptionibus leguntur. Haec de numero Patrum qui concilio Arelatensi interfuerunt.

Concilii Praeses. Decreta Concilii Arelatensis.—Praefuit consessui Marinus Arelatensis, cujus nomen primum legitur in superscriptione epistolae synodicae. Adfuere alii duo judices qui in priori judicio sederant Maternus et Agraetius. Sylvester qui Miltiadi Romano pontifici successerat, cum ab urbe recedere 0787D minime potuisset, illuc Claudianum et Vitum presbyteros legatos misit qui vices suas implerent cum duobus diaconis. Porro etsi ex omnibus Occidentis partibus ad hoc concilium episcopi convenerint, major tamen eorum pars ex Galliis; nam sexdecim episcopi Gallicani in subscriptionibus numerantur. Congregati igitur episcopi in civitate Arelatensi kalendis Augusti, Volusiano II, et Anniano Coss. anno 314, causam Caeciliani rursum examinarunt. Praesens erat reus, praesentes accusatores, de quibus haec ait concilium in epistola Synodica: Graves ac perniciosos legi nostrae atque traditioni effrenatae mentis homines pertulimus, quos et Dei nostri praesens auctoritas et traditio ac regula veritatis 0788A ita respuit, ut nulla in illis aut dicendi ratio subsisteret, aut accusandi modus ullus, aut probatio conveniret. Innocens itaque ab eorum calumniis pronuntiatus est Caecilianus, ipsi vero, judice Deo et matre Ecclesia, verba sunt epistolae synodicae concilii, quae suos novit et comprobat, aut damnati sunt, aut repulsi: damnati scilicet accusatores praecipui ac schismatis auctores, caeteri a communione pulsi donec ad Ecclesiam catholicam redirent, quo in casu indultum est iis qui clerici erant inter Donatistas, ut in gradu suo manerent, et circa episcopos idem statutum quod prius in concilio Romano, ut in locis ubi unus erat tantum episcopus partis Majorini, is ibi permaneret. Ubi vero, unus communionis Caeciliani, alter Majorini, is ibi confirmaretur qui prior 0788B foret ordinatus, alteri vero plebs alia regenda committeretur, aut servato Episcopi honore et dignitate in eadem Ecclesia permaneret, ac Collega decedente in ejus locum succederet. Ea de causa concilium in epistola synodica ad Sylvestrum innuit se mitius cum schismaticis egisse, sic ad eum scribens: Utinam, frater dilectissime, ad hoc tantum spectaculum interesse tanti fecisses: profecto credimus quia in eos severior fuisset sententia prolata, et te pariter nobiscum judicante, coetus noster majori laetitia exultasset.

Canones concilii Arelatensis.—Peracto judicio causae propter quam convocati erant in urbem Arelatensem episcopi, non haec tantum sibi tractanda esse existimarunt ad quae fuerant invitati, sed et praeterea ut Ecclesiis suis consulerent, leges in provinciis 0788C suis observandas edere decreverunt. Conditi sunt itaque ab ipsis canones viginti duo, et ad Sylvestrum papam transmissi, ut per eum qui primae ac praecipuae orbis Ecclesiae praeerat, caeteris Ecclesiis innotescerent.

Canones Concilii adversus traditores et de baptismo haereticorum.—Ex his canonibus duo sunt praecipue qui ad praesentem causam pertinent, decimustertius, quo cavetur: 8 ut qui scripturas sanctas tradidisse dicuntur, vel vasa dominica, vel nomina fratrum suorum, ab ordine cleri amoveantur; sed quia multi sunt qui contra Ecclesiasticam regulam pugnantes per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere, statuitur ut non admittantur, nisi ex actis publicis docuerint, crimen Traditionis ab eis quos 0788D accusant fuisse commissum. Eorum vero qui a Traditoribus ordinati fuerant ordinatio irrita non esse pronuntiatur, nec quidquam ordinatis obesse. Quae duo ad causam Caeciliani pertinent, primum quia Traditionis crimen quod ejus adversarii Felici, Mensurio, aliisque catholicis episcopis intentabant, ex actis publicis probare minime poterant, sed tantum vulgi rumorem aut testes pecunia corruptos ad eos infamandos allegabant. Alterum, quia Caeciliani ordinationem potissimum impugnabant, eo quod esset a Felice Aptungitano Traditionis reo aliisque episcopis Traditoribus ordinatus: quae ratio nullius erat roboris, statim atque Traditoris ordinatio irrita non erat. Alter canon qui causam Afrorum spectat, est 0789A octavus, de Baptismo haereticorum, cujus haec verba sunt: De Afris, quod propria lege sua utuntur ut rebaptizent, placuit ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi venerit interrogent eum symbolum, et si perviderint eum, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur ut accipiat Spiritum sanctum. Quod si interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur. Quo canone usus rebaptizandi eos qui ad Ecclesiam veniebant in Africa receptus ad eos tantum haereticos restringitur, qui Trinitatem non agnoscebant, ac proinde in Patre, et Filio, et Spiritu sancto non erant baptizati, hoc est, in illa fide Trinitatis. Non enim dicit concilium ut interrogentur de forma baptismi, sed de fide: interrogent eum symbolum . . . . . Quod si interrogatus 0789B non responderit hanc Trinitatem baptizetur. Huic definitioni consentanea videtur Optati de baptismo haereticorum sententia, qui fatetur, lib. I, § 10, ea omnia quae Parmenianus dixerat de vitioso et irrito baptismo, ad baptismum eorum haereticorum pertinere qui falsaverunt symbolum ac de Trinitate prave sentiunt; eamdemque Trinitatis fidem, lib. V, § 3, 4, et 8, in suscipiente requirit; ac demum ibidem Donatistas reprehendit quod postquam homo interrogatus in baptismate responderat fidem Trinitatis, iterum post illud unum credo exigerent alterum credo. Quidquid sit canon Arelatensis de quo agimus speciatim non est conditus adversus Majorini partem, sed circa legem Afris propriam de rebaptizandis iis qui ab haereticis baptizati fuerant cum ad Ecclesiam veniebant, quam concilium hoc canone temperavit.

0789C Epistola synodica concilii Arelatensis.—Qui convenerant in urbem Arelatensem episcopi, antequam discederent, synodicam epistolam ad Sylvestrum scripsere, qua ipsum eorum quae gesserant certiorem faciunt, et simul canones a se conditos ipsi transmittunt, ut per eum caeteris Ecclesiis innotescerent. Ad imperatorem quoque scripserunt, et ab eo licentiam abeundi petiere. Interim quidam ex parte Majorini Constantinum adierunt ad judicium ejus provocantes , quorum appellationem primum detestatus est Constantinus, in haec verba prorumpens: O rabida furoris audacia! sicut in causis Gentilium fieri solet, appellationem interposuerunt. Indignatus scilicet eos episcoporum judicio non stare, et ad saecularia judicia provocare, suumque postulare 0789D judicium. Scripsit igitur ad episcopos concilii Arelatensis horum hominum pervicaciam acerbe perstringens, laudans concilii judicium, et episcopos 0790A rogans ut exemple Christi patientiam adhiberent data schismaticis adhuc optione eligendi utrum mallent, ita ut si eos in proposito perseverare animadverterent, protinus ad proprias sedes redirent. Denique in eadem epistola monet eos misisse se Arelatem officiales suos qui pertinaces ad comitatum perducerent, et dedisse litteras ad Vicarium Africae, ut quotquot ejus insaniae similes invenerit, statim eos ad comitatum dirigat, ut sic tandem aliquando turbis et dissensioni finis imponeretur.

Appellatio Donatistarum ad imperatorem. Caecilianus et ejus adversarii vocati.—His acceptis nuntiis, multi ex parte Donati imperatoris iram veriti cum Caeciliano in concordiam rediere. Qui vero pertinaciores fuere, ad comitatum perducti sunt: hi 0790B partim per se, partim per suffragatores quos in palatio habebant, imperatorem interpellare non destiterunt, ut ipse inter partes judicium ferret. Quod cum primo aversatus esset Constantinus, tandem continuis Donatistarum aditionibus victus cessit, utque ipsis os prorsus occluderet, de Caeciliani innocentia judicium ferre constituit. Ac primum quidem Caecilianum ex Africa accersere decreverat, sed mutata, ad petitionem Donatistarum episcoporum, sententia, episcopos partis Donati qui in comitatu erant in Africam reverti jussit, ut illic causa omnis quae ipsis adversus Caecilianum competebat ab amicis seu judicibus quos elegisset, cognosceretur et finiretur. Verum imperatori paulo post in mentem venit timendum esse, ne si in Africa causae hujus cognitio institueretur, a turbulentis quibusdam e 0790C Donatistarum factione perturbaretur judicium, nec secundum veritatem ferretur, aut si res bene judicata esset, ut erant obstinati animi, judicio acquiescere recusarent; mutato consilio statuit, ut Caecilianus potius et ejus adversarii accerserentur ad comitatum; ut ipse inter eos judicium ferret. Scripsit igitur tum ad Caecilianum, tum ad episcopos ejus adversarios, ut Romam ad se venirent, qua in urbe morabatur mense Augusto anni 315, ut ex codice Theodosiano liquet. Extat hujus epistola ad episcopos Caeciliani adversarios, in qua postquam mutati consilii rationem reddidit, pollicetur ipsis quod si praesente Caeciliano vel unum e criminibus quorum eum accusabant probare potuerint, perinde id apud se futurum ac si universa quae ei intenderant probata 0790D essent. Eodem tempore videtur scripsisse ad Probianum Africae proconsulem , ut Ingentium decurionem Ziquensium 9 qui Felicis epistolam adulterasse 0791A convictus erat coram Aeliano proconsule Probiani praedecessore, atque ideo hujus jussu in carcerem conjectus fuerat, ad comitatum sub idonea prosecutione mitteret, ut illis, inquit, qui impraesentiarum agunt, atque diuturnis diebus interpellare non desinunt audientibus, et coram assistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet, ut omissis sicut oportet ejusmodi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat. Die dicta Caecilianus, nescio quam ob causam, Romae sicut jussus erat non occurrit; tum hujus adversarii qui ad comitatum redierant imperatorem interpellarunt ut in Caecilianum velut contumacem sententiam ferret. 0791B Sed imperator dilatione data, praecepit ut eum Mediolanum sequerentur. Tum vero quidam aegre ferentes quod Constantinus Caecilianum absentem damnare noluisset, ipsumque Caeciliano favere ac sibi infensum esse suspicati, fuga se subtrahere coeperunt. Quod ubi cognovit providus imperator reliquos ab officialibus custoditos Mediolanum perduci jussit. Qui autem sese furtim e comitatu subtraxerant, cum in Africam pervenissent, novos illic tumultus excitarunt. Eorum dux ac signifer erat Menalius ille truculentus homo de quo superius dictum est, qui in veteri insania perseverans seditionem excitare paratus erat, ni Domitius Celsus, Africae Vicarius, tumultum quem apparabant inhibuisset. Hujus rei certior factus a Celso Constantinus, scripsit ad eum ut Caeciliano 0791C et ejus adversariis palam faceret se venturum propediem in Africam, atque ibi inter partes laturum 0792A esse judicium, facta diligenti inquisitione, ac seditiosos et irreligiosos puniturum esse. Hoc consilio Donatistarum episcopos Lucianum, Capitonem. Fidentium et Nasutium cum Mammario presbytero qui in Gallias jussu imperatoris venerant ut Caecilianum accusarent, ad lares proprios redire permisit, eisque tractoriam cum annonaria ad Arelatensem usque portum ut inde in Africam navigarent, dari jussit a praefectis Praetorio; qui hujus rei certiorem fecerunt Celsum Africae Vicarium litteris datis IV Kalendas Maias anni 316 .

Judicium Imperatoris in gratiam Caeciliani.—Tandem Constantinus omisso in Africam transeundi consilio causam Caeciliani judicare statuit. Cum igitur Caecilianus et ejus adversarii Mediolanum venissent, 0792B ubi degebat Constantinus mense Novembri anni 316, de causa, remotis omnibus arbitris, cognovit imperator ac auditis utriusque partis allegationibus et omni controversia diligentissime discussa et examinata, cum nullum e criminibus quae Caeciliano objiciebantur ab accusatoribus ejus probari potuisset, ipsum innocentem, illos calumniosissimos esse pronuntiavit, et de hoc judicato rescriptum misit ad Eumalium Africae Vicarium, datum IV Idus Novembres, Sabino et Rufino Coss. anni 316.

De Donato Carthaginensi.—Interim Majorinus e vivis excessit et in ejus locum ab episcopis communionis ejus ordinatus est Carthagini Donatus, non ille jam toties memoratus Donatus Casarum-nigrensium episcopus, sed alius ejusdem nominis qui principatum 0792C sibi apud suos arrogavit et a quo Donatiani nomen accepere . Vir erat litterarum humaniorum 0793A peritus, eloquens, eruditus, morum integritate ac temperantia commendabilis, sed elati adeo animi, ut nullum hominem sibi comparandum arbitraretur, suae partis episcopos loco mancipiorum haberet, ac mortales cunctos, ipsos etiam imperatores et magistratus ab eis constitutos contemneret. Is tantum apud suos auctoritatis obtinuit, ut eum omnes impense colerent, per eum jurarent, et in ore populi non diceretur episcopus, sed Donatus Carthaginis. Totam ille Africam in duas partes divisit, quarum unam partem suam ipse dici voluit, ita ut ab iis qui ex diversis Africae provinciis Carthaginem veniebant, non quaereret illud quod humana fert consuetudo de pluviis, de pace, de proventu anni, sed illius ad singulos quosque venientes haec essent 0793B verba: Quid apud vos agitur de parte mea? Ac deinceps non modo communionis ejus homines vulgo Donatistae dicti sunt, sed et ipsi in judiciis et actis publicis professi sunt se esse de parte Donati. Quod cum ipsis exprobratum fuisset in collatione Carthaginensi, licet nomen istud repudiarint, de Donato tamen tamquam auctore suo sic magnifice locuti 10 sunt per os Petiliani: Donatum autem sanctae memoriae martyrialis gloriae virum, praecessorem scilicet nostrum (nota haec verba quibus non unius tantum Carthaginensis episcopi, sed omnium hujus partium episcoporum praecessor appellatur), ornamentum Ecclesiae istius civitatis loco suo meritoque veneramur. Nec vero auctoritate sua tantum atque diversis artibus schisma in tota Africa propagavit, verum et 0793C scriptis illud propugnare aggressus est. Exstabant enim tempore Hieronymi multa ejus opuscula ad suam haeresim pertinentia, et de Spiritu sancto liber quem Ariano dogmati congruentem fuisse testatur. De ejusdem scriptis loquens S. Augustinus, observat etiam illum haud catholicam de Trinitate habuisse sententiam; et quamvis ejusdem substantiae, minorem tamen Patre Filium, et minorem Filio putasse Spiritum sanctum. Verum, inquit idem, in hunc quem de Trinitate habuit ejus errorem Donatistarum multitudo intenta non fuit, nec facile in eis quisquam qui hoc illum sensisse noverit, invenitur. Nonnullos tamen idem cum Donato sensisse alibi (ep. 185 ad Bonifacium comitem) testatur Augustinus; sed omnes fere idem omnino profiteri se credere 0793D de Patre et Filio et Spiritu sancto, quod Catholica credit Ecclesia. Quamquam aliqui ex ipsis volentes sibi Gothos conciliare, quando eos videbant posse aliquid, dicebant hoc se credere quod illi credunt. Sed, inquit Augustinus, majorum suorum auctoritate convincuntur, quia nec Donatus ipse sic credidisse asseritur, de cujus parte se esse gloriantur. Hinc forte Epiphanius et Theodoritus Donatianis Arianorum errorem affingunt. At nulla cum illis de dogmatibus fidei fuit quaestio, sed tantum de sola communione, de Ecclesia, et sacramentorum quae in ea administrantur auctoritate. Circa hoc postremum 0794A caput subscripserat epistolam Donatus in qua hoc agebat ut nonnisi in ejus communione baptisma Christi esse credatur, contra quam librum scripserat Augustinus, qui jam non exstat, sed cujus argumentum refert Retractationum, lib. I, c. 21.

Leges Constantini de Donatistis.—Crescente Donatistarum numero et furore, Constantinus imperator contra illos severissimam legem tulit, qua basilicas et loca in quibus congregabantur, ipsis jussit auferri ac fisco vindicari. Sed ista severitate non modo non repressa, sed et accensa est illorum insolentia, tantumque abfuit quin ad Ecclesiae Catholicae sinum reducerentur, ut e contra in eam acrius ac petulantius saevierint. Quod cum accepisset Constantinus, ad universos episcopos et ad plebem Ecclesiae 0794B Catholicae per Africam epistolam prudentem admodum et mansuetam scripsit, qua dicit se quod fides debuit, quantum prudentia valuit, prout puritas potuit tentasse per omnia humanitatis et moderationis officia, ut pax sanctissimae fraternitatis per concordiam stabilita teneretur. Sed quia ob pervicaciam quorumdam non potuerit id assequi ita esse consilia moderanda, ut donec coelestis medicina procedat, patienter sustineantur ea quae nequissimi homines tentant et faciunt, et nihil ex reciproco reponatur injuriae, vindicta eorum Deo servata. Quod si observetur, sperare se ut cito per gratiam summi Dei languescentibus eorum institutis vel moribus qui se miserrimae contentionis vexillarios praebent, turbae conticescant. Verum quos non represserat severitas, nec domare potuit mansuetudo 0794C ac lenitas optimi principis, immo ex ejus indulgentia majorem sumentes audaciam, gravius in dies Catholicos vexarunt. Eo tempore videntur orti Circumcelliones, rustici et feri homines, ita dicti quod circum cellas discurrerent, Catholicos ad nutum Donatistarum episcoporum vexantes et compilantes, adeo ut quosdam etiam ex illus occiderent; atque ad eos videntur pertinere haec verba Constantini in epistola modo laudata: Cum debeat fides nostra confidere quidquid ab hujusmodi hominum furore patietur, martyrii gratia apud Deum esse valiturum.

Gesta coram Zenophilo.—Inter Donatistarum antesignanos erat Silvanus Constantiniensium episcopus ordinatus, uti diximus, a primis auctoribus 0794D schismatis, cum tamen diaconus Traditionis crimine maculatus fuisset. Nundinarium habebat diaconum arcanorum omnium hujus sectae conscium. Quem cum Silvanus excommunicasset et cum eo in gratiam redire renuisset, palam is omnia fecit, ac imprimis Silvanum fuisse Traditorem, et pecuniam a Lucilla datam ut Majorinus ordinaretur episcopus. Quae duo cum magni momenti essent, et causae Donatistarum multum officerent (inde enim sequebatur eos hujus criminis reos esse cujus Ecclesiam insimulabant et Majorini ordinationem vitiosam esse constabat), horum probationem gestis publicis et coram judice 0795A fieri postularunt Catholici. Res demandata est Zenophilo consulari Numidiae et acta idibus Decembris Constantino Maximo Augusto VI et Constantino Juniore Nob. Caesare Coss. qui fuit annus Christi 320. Prolata sunt acta Munatii Felicis curatoris Cirtensium Diocletiano VIII et Maximiano VII Coss., XIV Kalendas Junias, ex quibus constitit a Silvano ultro traditas esse lucernam et capitulatam argenteas. Lectae sunt litterae Purpurii Limatensis, Fortis et alterius episcopi in gratiam Nundinarii; ex quibus intelligebatur quantum timerent ne Nundinarius ea quae sciebat, patefaceret. Producti testes qui Silvanum invitis Cirtensis populi primoribus et honoratis ab Arenariis proclamatum Episcopum et deinde ordinatum esse, quique tunc eum palam Traditionis 0795B accusatum fuisse affirmarunt. Addiderunt pecuniam datam Silvano et episcopis a Victore ut presbyter ordinaretur, et cupas aceti sublatas e templo Serapis a Silvano et Purpurio episcopis, necnon a Dontio et Superio presbyteris et Luciano diacono. Auditi etiam testes de data a Lucilla Numidis episcopis pecunia ut episcopus ordinaretur Majorinus. Istorum partem maximam gestorum habemus; sed deest judicium Zenophili, quo tamen Silvanum Traditorem declaratum fuisse certum est. Nam statim Silvanus in exilium pulsus est, non quod Ursatio et Zenophilo persequentibus communicare noluisset, ut aiebat Cresconius, sed, ut asserit Augustinus, lib. III contra hunc Donatistam, cap. 30: Quia cum Traditor fuisset, permanere etiam haereticus voluit, ut falsum honorem 0795C in ipsa parte Donati haberet, qui habere in Catholica nullum posset tam manifestis Traditionis suae gestis publico judicio reseratis. Inde etiam constat eo tempore Ursatium comitem in Africa Donatistarum furori sese opposuisse, et pro Catholicis adversus eos militasse: unde hunc tamquam primum tempestatis in se concitatae auctorem traducebant Donatistae.

Preces Donatistarum ad Constantinum quibus annuit. —Cum igitur Ursatius Donatistas furere non sineret et ad Catholicam Ecclesiam compelleret, libellum dederunt anno 321 Constantino imperatori, quo poscebant ut libere ipsos agere, nec invitos ad communionem Caeciliani cogi vellet, adjicientes nullo modo se communicaturos Antistiti ipsius nebuloni, paratosque esse potius perpeti quidquid eis facere voluisset; 0795D Caecilianum designantes quem Antistitem Imperatoris appellant, quia eum innocentem esse pronuntiaverat et pro legitimo Episcopo Carthaginensi habebat. Orabant etiam imperatorem in hoc libello, ut Silvanum et collegas ab exilio revocaret. Ad haec non modo 11 non exarsit uti jure potuisset clementissimus imperator, sed e contra ipsis quaecumque poscebant solita benignitate indulsit; rescribens ad Valerium seu Verinum vicarium Africae, ut libere eos agere sineret et eorum furorem Deo vindici dimitteret: simul in exilium pulsos ad propria redire permisit. Hoc rescriptum datum fuit V Maii anni 330.

Catholicorum a Donatistis vexatio. Leges Constantini 0796A in gratiam Catholicorum.—Nimia haec imperatoris lenitas fecit ut Donatianae factionis homines liberius in Catholicos grassarentur, praesertim in Numidia, ubi numerosior et validior erat pars Donati. Inter alia vero basilicam quam in civitate Constantina Numidiae Metropoli (quae ante Cirta dicebatur) fabricari jusserat Imperator, per vim invaserunt, et frequenter tum a Catholicis Episcopis, tum a judicibus ex imperatoris jussu commoniti eam reddere recusarunt. Quin etiam decuriones ac primores civitatum malignis suggestionibus incitarunt, ut lectores et hypodiaconos ac caeteros clericos Ecclesiae catholicae ad decurionatum et functiones publicorum munerum revocarent. Quamobrem episcopi Ecclesiae catholicae per Numidiam ad imperatorem scribere 0796B compulsi sunt, ejusque auxilium implorare. Et quoniam Imperatoris animum ad lenitatem et patientiam pronum noverant, nullam de inimicis vindictam poposcerunt, nec vi et auctoritate imperatoris basilicam sibi reddi postularunt, sed alium locum sibi ex fisco concedi, ut ibi novam Ecclesiam aedificarent. Imperator multis invectus in Donatistarum factionem et laudata prolixe Catholicorum Episcoporum patientia, quod hi petebant indulsit, et statim litteras dedit ad Rationalem, ut locum ad fiscum pertinentem Ecclesiae catholicae in dominium traderet, et ibi ex fisci sumptu basilicam erigi praecepit. Consulari quoque mandavit, ut in hujus Ecclesiae fabricatione Episcopos adjuvaret, ac Lectores Ecclesiae Catholicae, hypodiaconos et reliquos clericos ad 0796C munera et decurionatum cogendos non esse statuit, et eos qui Donatistarum instinctu ad illa vocati fuerant, jussit ab iis absolvi. Exstat lex illa in codice Theodosiano, leg. 7, de episcopis ad Valentinum consularem Numidiae iisdem fere verbis concepta quae referuntur in epistola Constantini ad episcopos Numidas; suntque hujusmodi: Lectores divinorum apicum et hypodiaconi caeterique clerici qui per injuriam haereticorum ad curiam devocati sunt, absolvantur, et de caetero ad similitudinem orientis minime ad curias devocentur, sed immunitate plenissima potiantur. Data haec lex est sicut et epistola Nonis Februariis Serdicae. Sed consulum nomina quae non sunt adscripta in epistola, in lege reperiuntur, Gallicani scilicet et Symmachi quorum consulatus incidit in 0796D annum 330. Atque hinc epistolam illam Constantini, totumque illud de basilica Constantiniensi negotium cum nupero scriptore exquisitae eruditionis ad hunc annum referimus, potiusquam ad annum 317 aut 318, quibus haec contigisse suspicatus erat Henricus Valesius.

Dogmata Donatistarum.—Cum Donatistae totius orbis Ecclesias Caeciliani communioni adhaerere et a sua alienas esse intellexissent, eo temeritatis processerunt ut dicerent Ecclesiam catholicam in sola parte sua permansisse et in aliis orbis partibus quasi contagione communionis exstinctam. Cumque veteri Africanorum placito pertinacius adhaererent extra veram Ecclesiam, baptismum et alia sacramenta irrita 0797A esse, cunctos ad se venientes qui in Ecclesiis quas adulterinas esse arbitrabantur baptizati erant, iterum baptizari jusserunt, sacrificia et omnia Catholicorum sacra tamquam impura detestabantur, Eucharistiam ab ipsis consecratam tamquam rem profanam conculcabant, chrismatis confectionem, sacram unctionem, ordinationes, aliaque omnia sacramenta irrita esse censebant, altaria velut polluta immundis eorum sacrificiis radebant aut exurebant, calices frangebant, parietes et pavimenta Ecclesiae aqua lavabant; episcoporum sacerdotia, virginum vota apud Catholicos emissa nullius roboris esse censebant; ac demum Catholicorum communionem prorsus abhorrebant. Haec et alia eorum documenta consectaria erant falsae illius persuasionis, quod Ecclesia 0797B per totum orbem periisset, et veteris Afrorum episcoporum doctrinae, quod extra Ecclesiam nihil ratum ac validum fieri posset. Ecclesiam autem periisse aiebant, quod Caecilianum a Felice Aptungitano ordinatum Traditionis reo et alios Traditores, ut asserebant, manifestos pro episcopis habuisset et a communione sua non expulisset. Existimabant scilicet Ecclesiam veram ex solis hominibus in speciem sanctis et justis constare debere; fatebantur quidem in Ecclesia malos cum bonis esse permixtos, sed occultos tantum, non autem publicos et manifestos. Haec erat equidem primaevae Ecclesiae disciplina, ut iis qui idololatris aliisque peccatoribus criminum reis ab Ecclesia expulsis communicarent, communio denegaretur: ac ita initio schismatis cum 0797C damnatus foret a concilio septuaginta episcoporum Caecilianus, excusari poterant nonnulli ex iis qui cum ipso communicare renuebant. Verum cum judiciis subsequentibus innocens pronuntiatus est, nullus nisi pervicax communionem ejus fugere potuit, cum praesertim damnatus fuisset a judicibus ad quos istud judicium non pertinebat. Postquam vero universae Ecclesiae extra Africam ei communicarunt, asserere Ecclesiam Catholicam propterea periisse summae dementiae erat. Qui primi adversum Donatistas egerunt, in id unum intenti fuere ut Caecilianum et ejus ordinatorem Felicem a criminibus objectis purgarent; atque ita ostenderent se merito cum eis communionem fovere; e contra vero adversarios suos Traditores esse, aut Traditorum filios. At succedente 0797D tempore in id incubuerunt Ecclesiae defensores, ut probarent fieri non posse ut Ecclesia catholica de toto orbe periisset, et in sola parte Donati, hoc est, in paucis Afris substitisset. Quo probato jam constabat baptismum aliaque sacramenta a Catholicis collata rata esse et valida. Sed id insuper molitus est Augustinus, et aliqua ex parte ante eum Optatus, ut ostenderent baptismum fore validum etiamsi a schismaticis aut haereticis conferretur, ac proinde duplici ex capite peccare Donatistas, dum baptizatos a Catholicis rebaptizabant; primum quod baptismum verae Ecclesiae rejicerent: secundo, quod baptismum legitimum a quocumque collatum foret iterarent.

Concilium Donatistarum adversus iteratum Baptisma. 0798A —Nec vero fuit unanimis omnium Donatistarum de baptismi iteratione sententia. Scripsit enim Tichonius Donatista, referente Augustino, ep. 93, ad Vincentium Rogatistam, n. 43: a ducentis et septuaginta episcopis communionis Donatianae concilium Carthagini celebratum, in quo concilio per septuaginta et quinque dies postpositis omnibus praeteritis limatam esse sententiam atque decretam, ut Traditoribus immensi criminis reis, si baptizari nollent pro integris communicaretur, Deuterium etiam Macrianensem episcopum ejusdem communionis Traditorum plebem congregatam Ecclesiae miscuisse, et secundum statuta illius concilii fecisse cum Traditoribus unitatem, eique Deuterio post hoc factum jugiter communicasse 12 Donatum; nec solum huic Deuterio, sed etiam universis 0798B Manrorum episcopis qui per quadraginta annos usque ad persecutionem per Macarium factam, Traditoribus sine baptismo communicarunt. Nullum alibi reperire est concilii illius vestigium, quod quidem non ante annum 330 celebratum videtur, non autem initio schismatis, ut probat primo numerus episcoporum hujus concilii tantus, ut Donatistarum factionem tunc confirmatam et late propagatam fuisse in Africa ostendat. Secundo, Tichonii verba, qui observat cum haec scriberet, adhuc superstites fuisse multos ex iis per quos certissima haec et apertissima esse ostenderentur, hoc est, testes oculatos. Floruit autem Tichonius anno circiter 380, ac proinde contigisse istud necesse est multis annis post initium schismatis. Tertio, quia Donatum Carthaginis episcopum tunc 0798C fuisse indicat. Postquam enim dixit: Deuterium secundum hujus concilii statuta fecisse cum Traditoribus unitatem, addit: eidem Deuterio post hoc factum jugiter communicasse Donatum. Ergo temporibus Donati Carthaginensis sub quo Donatistarum factio praecipue viguit, habitum est illud concilium circa annum 330, Tichonii de illo concilio testimonium verum esse, astruit Augustinus, quod Parmenianus rescribens adversus eum, non refellit ista tamquam falsa, et quod Tichonius commemorat multos cum haec scriberet, in vivis fuisse per quos haec certissima et apertissima esse ostenderentur. Nihilominus tamen Donatus ipse aliique Donatistae, neglecta hujus concilii auctoritate, baptizatos a Catholicis iterum baptizare praesumpserunt.

0798D Episcopi Donatistarum in urbe Roma.—Eodem tempore aut etiam aliquot annis autea Donatistae ut partem in urbe Roma viderentur habere, illuc primum interventores Episcopos ex Africa furtim ad paucos erraticos et peregrinos praesertim Afros qui Romae tunc degebant, miserunt, a quibus illi regerentur. Primus illorum fuit Victor Garbensis episcopus Numidiae, qui diversus non videtur esse ab eo qui concilio Cirtensi interfuit. Is ubi Romam venit, erat ibi, ut ait Optatus, filius sine patre, tyro sine principe, discipulus sine magistro, sequens sine antecedente, inquilinus sine domo, hospes sine hospitio, pastor sine grege, episcopus sine populo. Non enim grex aut populus appellandi erant pauci, qui inter 0799A quadraginta et quod excurrit basilicas quae Romae tunc erant, locum ubi colligerent non habebant. Quapropter speluncam quamdam foris a civitate cratibus sepserunt, ubi conventiculum haberent. Hinc Montenses seu Campitae aut Rupitae Romae dicti sunt. Huic successit Bonifacius Ballitanus episcopus item Numidiae; ex Africa quoque Romam missus. Hi duo sunt de quibus Augustinus ait lib. de unico baptismo contra Petilianum, quod Donatistae Afris partis suae primo interventores adventitios furtim longeque miserint. Cum enim essent aliarum sedium in Africa episcopi, nec sub titulo Romanae sedis ordinati, non poterant dici episcopi Romani, sed tantum interventores, ut loqui amant antiqui. At deinceps deceptae in urbe Roma plebeculae quasi proprios episcopos ordinarunt. Primus 0799B inter hos numeratur Encolpius, de quo nihil compertum. Huic successit Macrobius, qui primum presbyter Ecclesiae Catholicae in Africa fuerat, librumque scripserat ad Confessores et Virgines, moralis quidem, sed valde necessariae doctrinae et praecipue ad custodiendam castitatem aptissimis valde sententiis communitum, ac postea ab Ecclesia catholica desciscens Donatistarum in urbe Roma occultus episcopus fuit, ut ex Gennadio discimus. Adhuc superstes erat et Romae sedebat hic Macrobius eo tempore quo primum scribebat Optatus, hoc est circa annum 370. Huic successit Lucianus, Luciano Claudianus qui post annum 380 Romae degebat, ut discimus ex Epistola episcoporum Italiae ad Gratianum et Valentinianum imperatores, ad quos de Donatistis et Claudiano 0799C scribunt in haec verba: Per Africam quoque Restitutum nomine causam dicere apud episcopos jussit vestra clementia. Debuit acquiescere, sed idem saeva et insolentium manu a causae dicendae necessitate diffugit. Per Africam rursum sacrilegos rebaptizatores nutu Dei praecepistis expelli, sed ab expulsis Claudianus est ordinatus et ad perturbandam urbem Romam quasi episcopus destinatur. Qui contra scripturae praecepta divinae, contra jura Evangelica vacuos omnes mysteriorum, atque ut ejus verbum exprimamus Paganos fuisse, vel praeteriti temporis dicat episcopos vel praesentis. Quem quidem jussit tranquillitas vestra Roma pulsum patriam repetere propriam. Sed contemptis judiciis et quidem saepe constrictus, residet tamen sollicitans pretio frequenter pauperiores et redemptos rebaptizare non 0799D veretur. Spoliat magis eo quod fuerant consecuti, quam tribuit quod manifestum est bis non posse conferri. Ad quorum relationem Gratianus de isto Claudiano ad Aquilinum urbis Vicarium sic scripsit: Claudianus etiam ab his qui contra divina praecepta vitia Religionis instaurant, ab his, inquam, quos expelli jusseramus accitus, quasi parum facinoris aggressus esset, si in Africa perstitisset, Romae sese dicitur intimasse: falsusque praeceptor vel expertes adhuc devio profanare mysterio, vel jam initiatus ex integro nititur flagitio majore corrumpere. Cum Religionis sanctissimae disciplinam non cumulet iteratio, sed evertat, quem nos Claudianum dissimili poena ac meruit prosequentes repetere tantummodo patriam hactenus remota severitate praecepimus, 0800A sed residere etiam nunc dicitur imperitos sollicitans, et cassam omnino mercedem requirens, perdit animas corporum redemptorum. Quis Claudiano successerit incertum. At Collationi Carthaginensi interfuit Felix, qui se urbis Romae dicebat Episcopum, et Donatistarum mandato subscripsit, ut habetur in gestis collationis diei 1, cap. 149, cujus nomen cum relectum fuisset, ac ipse in medium prodiisset, Aurelius Episcopus Ecclesiae Catholicae Carthagini ita protestatus est: Esto quia urbis Romae episcopum se dicit, quare praejudicatur absenti, Innocentio scilicet vero Episcopo Romano. Hunc Romanum fuisse verisimile est, nam Petilianus statim ait: Quae ratio huc eum detulerit nullus ignorat. Nobilitatem omnem hic esse Romanam, nec ipsi nescitis. Idem igitur turbo eademque necessitas (clades scilicet Romanae urbis quam Alaricus ceperat 0800B IX Kalendas Septembris anno 410) eum huc detulit. In hoc Felice videtur defecisse successio Pseudoepiscoporum Romanorum partis Donati.

Non autem solum Romae Donatistae miserunt episcopos, sed et in Hispaniam ad domum unius mulieris imaginarium miserunt episcopum, ut testis est Augustinus, nec quidquam omiserunt circumeuntes maria et terras, ut suae sectae proselytos adjungerent. Haesit tamen intra Africam eorum secta, ubi aliquandiu numerosissima fuit: et in paucis Romae Montensibus ac in domo vel patrimonio unius Hispanae mulieris.

Donatistae ad unitatem variis modis invitati.—Post mortem Constantini Africa Constanti obtigit, in qua 0800C cum Donatistarum factio novos tumultus excitaret, imperatoris jussu, Caeciliano tunc instante, assentiente Leontio comite, duce Ursatio, Marcellino tunc Tribuno, laboratum est ut ad catholicam unitatem Donatistae reducerentur. Oblatum est ipsis, ut si vellent Ecclesiae catholicae uniri, Ecclesiasticos honores retinerent. Sollicitantur ad salutem praemiis ac variis illecebris; sed cum rigidus et inflexibilis eorum in schismate perstaret animus, et nova 13 quotidie adversus Ecclesiam catholicam molirentur, saecularis potestatis auxilio repressi sunt, et a Leontio et Ursatio in quosdam turbulentiores saevitum, nonnullae basilicae quas invaserant ereptae, quod sine vi fieri non potuit. Quidam in carcerem conjecti, alii proscripti et in exilium missi: quae poenae quamvis 0800D ipsorum facinoribus deberentur, tamen inde occasionem arripuerunt calumniandi Catholicos quasi persecutores et hostes Christianorum qui crudeliter in innocentes saevirent. Haec et alia videre est in sermone cujusdam Donatistae, quem primum in lucem emittimus. Ursatio et Leontio qui primi Donatistas vi armorum compressisse leguntur, successit Gregorius, ad quem tam contumeliosas Donatus litteras dedit, eum maculam senatus et dedecus praefectorum appellans et aliis hujusmodi conviciis proscindens.

Gratus Caeciliani successor. Paulus et Macarius in Africam missi et qua de causa Circumcellionum furor.—Caeciliano Carthaginensi mortuo ante annum 347, 0801A successit Gratus, qui concilio Sardicensi hujus anni adfuit inter episcopos Catholicos. Supererat tum adhuc in vivis Donatus Carthaginensis ad quem Athanasii adversarii e Pseudo-Sardicensi synodo scripserunt, quam epistolam postea Donatistae jactaverunt, ut probarent se cum Orientalibus Ecclesiis aliquando communionem habuisse. Hujus Grati Carthaginensis episcopi tempore, et forte ad ejus preces Constans imperator Paulum et Macarium anno 348, in Africam misit, non quidem primum ad faciendam unitatem, sed ut eleemosynas ex fisco pauperibus largirentur: qui cum ad Donatum venissent et qua de causa missi forent indicassent, ille solito furore succensus, inquit Optatus, in haec verba prorupit: Quid est imperatori cum Ecclesia? et de fonte levitatis suae 0801B multa maledicta effudit. Miserat imperator ornamenta domibus Dei, miserat pauperibus eleemosynam, inquit idem, nihil Donato. Cur ergo insanivit? cur iratus est? cur quod missum fuerat repudiavit? Et cum illi qui missi fuerant, dicerent se ire per provincias singulas et volentibus accipere se daturos, ille dixit ubique se litteras praemisisse, ne id quod allatum fuerat, pauperibus alicubi dispensaretur. Nihilominus Paulus et Macarius per provincias discurrebant, ac eleemosynas spargebant in vulgus, et cunctos ad unitatem hortabantur. Cum autem ad Bagaiensem Numidiae civitatem pervenissent, tunc Donatus alter hujus civitatis Episcopus impedimentum unitati et obicem venientibus opponere cupiens, praecones per vicina loca et per omnes nundinas misit, et magnam in eos furiosorum 0801C hominum turbam commovit, quos Circumcelliones appellabant, genus hominum agreste et famosissimae audaciae, inquit Augustinus, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec sibi eadem insana feritate parcendo; qui mortem sibi praecipitiis, flammis et aquis consciscere gloriosum et martyrio proximum esse existimabant. Hos agonisticos nuncupavit Donatus, quasi pro veritate et justitia decertantes, cum tamen contra omne jus et fas aliena raperent et immaniter in alios saevirent. Cum autem hujusmodi hominum genus ante adventum Pauli et Macarii per loca singula vagaretur, ducibus Axido et Fasir qui ab ipsis insanientibus sanctorum duces appellabantur, nulli licuit securum esse (sic enim rem narrat Optatus, lib. III, § 4) , in possessionibus suis, debitorum chirographa amiserant 0801D vires: nullus creditor illo tempore exigendi habuit libertatem. Terrebantur omnes litteris eorum qui se sanctorum duces fuisse jactabant: et si in obtemperando eorum jussionibus tardaretur, advolabat subito multitudo insana, et praecedente terrore creditores periculis vallabantur: ut qui pro praestitis suis rogari debuerant, metu mortis humiles impellerentur in preces. Festinabat unusquisque debita etiam maxima perdere: et lucrum computabatur evasisse ab eorum injuriis. Etiam itinera non poterant esse tutissima, quod domini de vehiculis suis excussi ante mancipia sua, dominorum locis sedentia, serviliter cucurrerunt. Illorum judicio et imperio inter dominos et servos conditio mutabatur. Unde cum hujus partis episcopis tunc invidia fieret, 0802A Taurino tunc comiti scripsisse dicuntur: hujusmodi homines corrigi in Ecclesia non posse; mandaverunt, ut a supradicto comite acciperent disciplinam. Tunc Taurinus ad eorum litteras, ire militem jussit armatum per nundinas, ubi Circumcellionum furor vagari consueverat. In loco Octavensi occisi sunt plurimi, detruncati sunt multi: quorum corpora usque in hodiernum, per dealbatas aras aut mensas potuerunt numerari. Ex quorum numero cum aliqui in basilicis sepeliri coepissent, clarus presbyter in loco Subbulensi, ab episcopo suo coactus est, ut insepultam faceret sepulturam. Unde proditum est, mandatum fuisse fieri, quod factum est: quando nec sepultura in domo Dei exhiberi concessa est. Eorum postea convaluit multitudo. Sic invenit Donatus Bagaiensis, unde contra Macarium furiosam 0802B conduceret turbam. Ex ipso genere fuerant qui sibi percussores sub cupiditate falsi martyrii in suam perniciem conducebant. Inde etiam illi, qui ex altorum montium cacuminibus viles animas projicientes, se praecipites dabant. Ecce ex quali numero sibi episcopus alter Donatus cohortes effecerat. Hoc metu deterriti illi, qui thesauros ferebant quos pauperibus erogarent; invenerunt in tanta necessitate consilium, ut a Sylvestro comite armatum militem postularent: non per quem alicui vim facerent, sed ut vim a Donato supra memorato episcopo dispositam, prohiberent. Hac ratione factum est, ut miles videretur armatus. Jam quidquid subsecutum est, videte, cui debeat aut possit adscribi. Habebant illic vocatorum infinitam turbam, et annonam competentem constat fuisse praeparatam: de basilica 0802C quasi publica fecerant horrea; exspectantes ut venirent, in quos furorem suum exercere potuissent; et facerent quidquid illis dementia sua dictasset, nisi praesentia armati militis obstitisset. Nam cum, ante venturos milites, metatores (ut fieri solet) mitterentur; contra Apostoli praecepta competenter suscepti non sunt, qui ait: cui honorem, honorem: cui vectigal, vectigal: cui tributum, tributum: nemini quidquam debueritis. Contusi sunt qui missi fuerant cum equis suis, ab iis, quorum nomina flabello invidiae ventilabat Parmenianus. Ipsi magistri fuerunt injuriae suae; et quid pati possent, ipsi praerogatis injuriis docuerunt. Reverterunt vexati milites ad numeros suos, et quod duo vel tres passi fuerant, universi doluerunt. Commoti sunt omnes: iratos milites retinere nec eorum praepositi valuerunt. 0802D Sic admissum est, per quod invidia unitati facta est, hoc est, compressa Circumcellionum per vim audacia, imo et nonnulli caesi inter quos Marculus et Donatus Bagaiensis, Maximianus et Isaac, quorum velut martyrum memoriam celebrarunt et acta passionis conscripserunt Donatistae, quae a nobis in fine hujus operis edita sunt. Plerique tamen schismaticorum episcopi cum suis Clericis timore correpti fugerunt, aliqui sunt mortui; qui fortiores fuerunt capti et longe relegati sunt. Ex horum numero videtur fuisse Donatus Carthaginensis, quem idcirco in collatione Carthaginensi Petilianus 14 Donatista martyrialis gloriae virum appellat. Haec praesertim in Numidia gesta sunt; nam provincia proconsularis ab his turbis immunis fuit. Illa sunt 0803A tempora et facta Macariana, ex quibus Donatistae Catholicis invidiam conflabant: et tamen horum omnium, inquit Optatus, nihil actum est cum voto Catholicorum, nihil cum consilio, nihil cum conscientia, nihil cum opere; sed omnia in dolore Dei amare plorantis et in ultionem aquae, sacri scilicet lavacri; quam contra interdictum iterum movebant. Hoc tamen pacto unitas procurata est et pax in Africa restituta, cujus beneficii gratias agit Deo, omnium Africae Episcoporum Catholicorum nomine, Gratus Carthaginensis episcopus in concilio Carthaginensi anni 349, his verbis: Gratias Deo omnipotenti et Christo Jesu, qui dedit malis schismatibus finem et respexit Ecclesiam suam ut, in ejus gremium erigeret universa membra dispersa, qui imperavit religiosissimo Constanti imperatori, 0803B ut votum gereret unitatis et mitteret ministros sancti operis famulos Dei, Paulum et Macarium.

Duo Canones in Donatistas.—In eodem concilio duo canones conditi sunt ad Donatistas pertinentes; unus quo sancitum est illicitas esse rebaptizationes eorum qui interrogati in Trinitate secundum Evangelii fidem et Apostolorum doctrinam confessi erant ac deinde aqua tincti: alter ne ut Martyres colerentur homines qui se aut praecipites dederant, aut alio aliquo pacto mortem sibi consciverant, aut meruerant occidi.

Calumnia in Macarium de imagine collocanda in altari.—Circa haec tempora contigit id quod narrat Optatus, ut Donatistae hunc rumorem in vulgus spargerent, Paulum et Macarium venturos, qui interessent 0803C sacrificio, ut cum altaria solemniter aptarentur, proferrent illi imaginem, quam primo in altari ponerent, et sic sacrificium offerretur. Hoc cum acciperent aures, percussi sunt et animi, et uniuscujusque lingua in haec verba commota est, ut omnis qui haec audierat diceret: qui inde gustat, de sacro gustat: et recte dictum erat, si talem famam similis veritas sequeretur. At ubi ventum est a supradictis, nihil tale visum est, ex eo quod fuerat paulo ante fama mentita; nihil viderunt oculi christiani quod horrerent: nihil probavit aspectus ex iis, quibus perturbatus erat auditus. Visa est puritas, et ritu solito solemnis consuetudo perspecta est: cum viderent divinis sacrificiis, nec mutatum quidquam, nec additum, nec ablatum. Pax a Deo commendata, volentibus placuit: quare nullus eorum debet argui, qui de 0803D collegio Donatistarum ad pacem transitum fecit: qui fuerant sinistra opinione turbati, simplici ac pura veritate firmati sunt.

Ab hac calumnia depulsi ad aliam confugerunt Donatistae dicentes: Macarium non debuisse ab episcopis ad communionem admitti, multo minus permittendum ei ut populum in Ecclesia alloqueretur, quod episcoporum tantum esse videbatur. Quibus respondet Optatus, communicasse Macarium cum episcopis ut laicum, non ut episcopum, et allocutum quidem esse populum in Ecclesia, sed insinuandae alicujus rei causa, non autem tractandi, hoc est concionandi quod est episcoporum, nec populum more episcoporum salutasse in nomine Dei orationis 0804A initio, nec ullum sacerdotale officium exercuisse.

Pax Ecclesiae Africanae quamdiu duraverit. Donati mors in exilio. Parmenianus Donati successor.—Africanae Ecclesiae unitas et pax a Macario procurata per annos fere quatuordecim sub Constante et Constantio perseveravit. Eo tempore Vitellius Afer librum composuisse videtur de hoc argumento, quod odio sint mundo servi Dei, in quo Catholicos insectabatur ut persecutores, suos ut servos Dei injuste persecutionem patientes exhibebat. Scripsit idem et aliud opus, in quo veterem de Traditionis crimine calumniam in Catholicos rursum ingerebat.

Donatum Carthaginensem in exilio ante Juliani imperium vitam finiisse colligitur ex Optato, qui libro III, § 3, ait in eo impletum esse quod de principe 0804B Tyri dictum est a Propheta: illum in terra non sua moriturum, et id Donato contigisse omnibus notum esse. Donato successit Parmenianus post annum 350, forte anno 355, quo mentionem ejus facit Hieronymus in Chronico. Is est quem refellit Optatus, et de quo jam satis multa dicta sunt in hujus operis praefatione, interim in sede catholica Grato successit Restitutus, qui concilio Ariminensi anno 359 interfuit, et Restituto Genethlius, qui ad annum 390 pervenit.

Status Ecclesiae Africanae post restitutam unitatem.—Ecclesiae Africanae post restitutam unitatem statum sic recte depingit Optatus lib. II, § 15. Cum, inquit, Africanos populos et Orientales, et caeteros transmarinos pax una conjungeret, et ipsa unitas repraesentatis 0804C omnibus membris corpus Ecclesiae coagularet: dolebat hoc diabolus, qui semper de fratrum pace torquetur. Illo tempore sub imperatore christiano, desertus in idolis tamquam inclusus, jacebat in templis. Hoc eodem tempore duces et principes Donatistarum merita relegaverant sua. In ecclesia nulla fuerant schismata, nec paganis licebat exercere sacrilegia: pax Deo placita apud omnes Christianos populos habitabat: diabolus moerebat in templis, Donatistae in regionibus alienis.

Libertas a Juliano Donatistis reddita.—At Constantio mortuo die Novembris tertia anni 361, Donatistae Juliano imperatori libellum obtulere, ut sibi restituerentur basilicae quas ablatas querebantur, utque pristinam consequerentur libertatem. Libellus erat oblatus nomine Rogatiani, Pontii, Cassiani et 0804D aliorum episcoporum ac clericorum partis Donati, et in eo Juliano serviliter adulabantur dicere non veriti, quod apud eum sola justitia haberet accessum. Haud gravate imperator apostata, cui hoc erat in votis ut Christianam religionem quavis arte destrueret, precibus eorum annuit, praevidens fore ut inde magnum accederet Ecclesiae Africanae detrimentum. Redire igitur pro voto suo praecepit, quos intellexerat ad disturbandam pacem cum furore esse venturos, et abrogatis quae adversus Donatistas statuta erant, omnem eis libertatem aut potius licentiam quidvis moliendi concessit. Itaque eadem voce Donatistis libertas est reddita, qua voce idolorum patefieri jussa sunt templa. Reduces igitur episcopi, inter quos 0805A Parmenianus Carthaginensis episcopus accensetur, preces suas et imperatoris rescriptum magistratibus obtulerunt, ac eo muniti nihil non in Catholicos ausi sunt. Sic eorum tunc temporis facinora describit Optatus, lib. II, § 17: Eisdem pene momentis, inquit, vester furor in Africam revertitur, quibus diabolus de suis carceribus relaxatur. Et non erubescitis, qui uno tempore cum inimico communia gaudia possidetis! Venistis rabidi, venistis irati, membra laniantes Ecclesiae: subtiles in seductionibus, in caedibus immanes, filios pacis ad bella provocantes. De sedibus suis multos fecistis extorres, cum conducta manu venientes, basilicas invasistis: multi ex numero vestro per loca plurima (quae sub nominibus dicere longum est) cruentas operati sunt caedes, et tam atroces, ut de talibus factis, ab 0805B illius temporis judicibus relatio mitteretur. Eo tempore innumera facinora et sacrilegia a 15 Donatistis patrata sunt, quae late describit idem Optatus eodem in libro, tum etiam libro VI, ubi ea legere poteris.

Leges Imperatorum in Donatistas.—Juliano qui die 26 Junii anni 363, sublatus est, successit Jovianus qui cito mortuus, nihil de rebus ad Africanam Ecclesiam spectantibus statuere potuit. At Valentinianus senior Donatistas severis legibus compescuit, quarum una exstat data X kalendas Martias Treviris anno 373, qua antistitem qui baptisma iteraverit sacerdotio indignum esse declarat. Eodem tempore Romanus comes qui copiis in Africa praefuit usque ad annum 373, schismaticos ea quae vellent libere agere non permisit, cum eum inter persecutores 0805C suos numerent Donatistae in collatione Carthaginensi. Posthaec Gratianus severam legem adversus eos tulit XVI kalendas Novembris anni 377.

Donatistae in multas sectas divisi.—Circa haec tempora Donati secta in multas partes est divisa; atque ut omittamus Tichonii et Parmeniani de Ecclesia et iterato baptismo dissidium, plures emerserunt inter Donatistas factiones in Mauritania et Numidia, quas haud vulgo notas fuisse scribit Augustinus: hinc Urbanenses in quodam Numidiae angulo, et Claudianistae qui postea cum Primiano Parmeniani successore in gratiam redierunt. At Rogatistarum et Maximianistarum frequentior est apud Augustinum mentio et notior historia.

Rogatistarum schisma.—Rogatistarum auctor fuit 0805D Rogatus Maurus Episcopus ac forte Cartennensis; atque ob id per Mauritaniam Caesariensem sparsi numero pauci. Causa secessionis eorum a caeteris Donatistis incerta. Reliquis erant mitiores et Circumcellionum gregibus non utebantur. Sed Rogatus de nescio quibus suorum rebus acerrima perseverantia etiam forensi disputatione conflixisse legitur. Jactabant illi Christum cum veniret ad judicium in suis tantum reperturum fidem; atque ita non minus erant Donatistis quam Catholicis odiosi. Cum igitur reliquum corpus Donatistarum factionem hanc aegerrime ferret, saeculares principes in eos excitavit. Per id tempus Valentiniano et Valente imperantibus Firmus Maurus Nubelis Mauritaniae regis filius, is 0806A fratre Zamma latenter interempto: cum ob id comitem Africae Romanum nomine, cui Zamma fuerat acceptus infestum haberet, metuens ne damnatus occideretur, ab imperio descivit et Mauritaniae regnum occupavit. Hac occasione usi Donatistae per barbarum regem, Rogatum ejusque asseclas in Mauritania Caesariensi saevissime et acerbissime vexaverunt (adeo ut vocarentur a Rogatistis Firmiani sicuti Catholicos Donatistae Macarianos vocare consueverant), nihil non agentes ut eos ad gremium suum redire compellerent aut saevitiam vindicta saturarent. Duravit ea persecutio tantisper donec Theodosius senior contra Firmum a Valentiniano in Africam cum exercitu missus perduellem imperii pluribus praeliis fractum ad vitam laqueo finiendam compulit; 0806B Rogato qui Firmo superstes fuit in schismate permanente. Per id tempus, qui Rogatistarum Caesariensis episcopus erat, cum Firmo tyranno suorum incolumitatem pactus portas ei aperuit, atque in vastationem non Catholicos tantum, sed universam civitatem dedit. Rogato mortuo successit Vincentius in sede et schismate. Fuit et alius Vincentius Victor ejusdem sectae, prioris Vincentii discipulus et cultor, qui licet ad unitatem Catholicam rediisset, non tamen adeo deposuerat Vincentii pristinam venerationem, quin eum sibi apparuisse jactaret, et adjutorem fuisse ad conficiendum opus quod adversus Augustinum edidit de anima et ejus origine.

Maximianistarum schisma. Primianus Maximianum damnat. Concilium Carthaginense adversus Primianum. 0806C Concilium Cabarsussitanum in Primianum.—Nullum autem inter Donatistas dissidium majus ac celebrius fuit, quam quod inter Primianistas et Maximianistas intercessit. Coepit istud schisma paulo post annum 391, quo Primianus ordinatus est in locum Parmeniani Carthaginensis episcopus ex parte Donati, sicut eodem ferme tempore apud Catholicos Genethlio successerat Aurelius. Is Primianus recens ordinatus Maximianum, diaconum Ecclesiae suae, qui Donati ferebatur esse consanguineus, cujus superbia se laesum putabat, et cum eo tres alios diaconos Rogatianum, Donatum et Salgamium damnare constituit, et de facto in Maximianum absentem sententiam tulit. Maximianus divitis cujusdam foeminae opibus fretus, sicut olim Majorinus Lucillae potentia, Primiano restitit, 0806D et adjuncta sibi plebis Carthaginensis parte ac senioribus quibusdam, horum nomine litteras et legatos ad universum chorum episcoporum misit, deprecans ut Carthaginem venirent. Ipse Maximianus vicinos Episcopos adiit, quibus innocentiam suam exposuit, concitavit invidiam Primiano, atque eum deinde apud illos accusavit. Hi ergo Carthaginem cum venissent numero 43, Primianus ad eos accedere noluit, et conducta multitudine atque impetratis officialibus basilicarum januas obsedit, et episcopis, qui adversus eum venerant, ingrediendi in eas et agendi solemnia facultatem interdixit. Semel, iterum et tertio ad eorum concilium vocatus adesse renuit, missos a concilio male mulctavit. In eum absentem 0807A episcopi non ausi sunt tum temporis ultimum ferre judicium, sed quodam praejudicio consuluerunt, inquit Augustinus l. IV contra Cresc., cap. 6, ut Primiano, si causae suae fideret, sequenti celebriori concilio respondendi seseque purgandi relinqueretur locus. Quod concilium Cabarsussi in Byzazena paulo post habitum priori numerosius, et centum, si Augustino fides, episcoporum, cum tamen in subscriptione epistolae hujus concilii quinquaginta trium tantummodo nomina exstent. In eo concilio sententia definitiva in Primianum lata his verbis: Decrevimus omnes sacerdotes Dei, praesente Spiritu sancto, hunc eumdem Primianum, primo quod super vivos episcopos, alios subrogavit: quod incestos cum sanctorum communione miscuerit: quod presbyteros ad conjurationem ineundam 0807B constringere pertentarit: quod Fortunatum presbyterum in cloacam fecerit mitti, cum aegrotantibus baptismo succurrisset: quod communionem Demetrio presbytero denegarit, ut cogeret filium abdicare: quod idem presbyter objurgatus sit, quod episcopos hospitio suscepisset: quod supradictus Primianus multitudinem miserit, quae Christianorum domos everteret: quod obsessi sint episcopi simul et clerici, et postea ab ejus satellitibus lapidati: quod in basilica caesi sint seniores, quod indigne ferrent Claudianistas ad communionem admitti: quod innocentes clericos putaverit esse condemnandos: quod se nobis audiendum noluerit exhibere, cum basilicarum fores ne ingrederemur, multitudine et officio intercluserit: quod legatos a nobis, ad se missos injuriose rejecerit: quod loca multa vi primo, dehinc 0807C auctoritate judiciaria usurpaverit: praeter alia illicita ejus admissa, quae pro honestate styli nostri siluimus, a sacerdotali choro perpetuo esse damnatum: ne eo palpato, Dei Ecclesia, aut contagione, aut aliquo crimine maculetur. Placuit sane nobis et Spiritui sancto, quod tempus tardis ad convertendum reservetur sub eo, ut quicumque consacerdotum vel clericorum suae salutis immemores, a die damnationis supradicti Primiani, id est a die VIII kalendarum Juliarum, usque ad diem 16 VIII kalendarum Januariarum, minus a Primiani damnati communione recesserint, tali sententia constringantur: Laici quoque nisi se a supradicto die damnationis illius, intra diem Paschae futurae, ab ejus consortio separaverint, non posse quemquam nisi per poenitentiam, siquidem meminerint, Ecclesiae reformari. Hinc 0807D discimus concilium hocce habitum fuisse die 24 Junii anni 393, cum concilium Bagaitanum, in quo hujus acta rescissa sunt, consules habeat anni 394. Dejecto Primiano iidem episcopi Maximianum Carthaginensem episcopum in ejus locum designarunt, qui paulo post a duodecim episcopis ordinatus est contra Primianum sicut olim Majorinus contra Caecilianum.

Concilium Bagaiense contra Maximianum et ejus asseclas. Primianistarum in Maximianistas persecutio.— Adversus istorum conatus ut sese tueretur Primianus, concilium numerosius cogendum esse non dubitavit, et in eo Maximiani causam agendam. Habitum est Bagai in Numidia 24 die Aprilis anni 394. Adfuere 0808A tercentum et decem episcopi: in eo non tantum absolutus est, sed et damnatus Maximianus ac ejus ordinatores cum clericis Ecclesiae Carthaginensis qui ordinationi ejus interfuerant. Caeteris qui partes Maximiani secuti erant, tempus datum usque ad diem VIII kal. Januarii, intra quod si rediissent nihil in eos statuitur; sin vero id praestare neglexerint, sententia in eos fertur, ita ut non possint post praestitutum diem nisi per poenitentiam admitti ac proinde amissis honoribus suis. Hujus sententiae, quam integram ferme ex variis S. Augustini locis retulimus inter vetera monumenta, auctor fuit Emeritus episcopus Caesariensis: quae cum in concilio decernenda recitata est, ore laetissimo omnes acclamaverunt, partim gavisi quod tam esset diserta, partim quod in 0808B ea schismaticis suis tam insigniter insultassent. Postquam vero omnium consensu publicata est, magnis illico animis damnatos persequi coeperunt. Ad basilicam Maximiani conversi, quam non basilicam, sed speluncam vocabant, concitato grege suo evertendam curarunt; neque hoc contentus Primianus Maximianum propriis aedibus mandata procuratione, ut in exorcisterium Ecclesiasticum converteretur, favente sibi sacerdote legato Carthaginis deturbavit. Talibus initiis plures e Maximianistis territi intra diem dilationis pristinis se sociis reddiderunt, et recepti sunt ab iis tamquam purgati atque innocentes. Alii e contra in proposito obstinate permanserunt, neque ut ad Primianum redirent adduci potuerunt. Itum idcirco ad proconsules qui, licet a Christianis imperatoribus 0808C constituti, erant nihilominus Ethnici. Apud hos inductum est decretum Bagaiense, allegatae leges adversus haereticos, quibus jubebantur basilicis expelli: impetratae ab iis jussiones quibus exequendis officiorum et civitatum auxilia postulata, ut qui erant damnati in concilio Bagaiensi suaque propria conventicula frequentabant, loca et basilicas quas non invaserant, sed cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retinebant, ex illis expellerentur. Hisce molestiis quidam facile cesserunt neque multa passi sunt; qui autem resistere tentaverunt, graviter afflicti; qui superiores viribus non fuere, victi sunt et expulsi, aliique in eorum locum ordinati.

Primianistarum actio adversus Salvium Membresitanum, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum. 0808D —In Ordinatores Maximiani qui nominatim damnati fuerant in concilio Bagaitano praecipue saevitum; ac praesertim in Salvium Membresitanum episcopum, in cujus locum anno ipso 394. Restitutus fuerat Primianistis ordinatus. Delata causa ad Herodem proconsulem Nummasius Restituti advocatus petiit, ut Primiani communioni Membresitana Ecclesia traderetur, allegans Salvium e Maximiani ordinatoribus unum Bagaiensis plenarii concilii decreto esse damnatum, adeoque ut haereticum cedere debere Restituto loca omnia quae tamquam episcopus tenebat, aut certe ad Primianum redire. Ita judicatum a Procensule. Felicianum quoque Mustitanum ac Praetextatum Assuritanum qui pariter erant ex 0809A ordinatoribus Maximiani coram eodem proconsule accusarunt causam agente adversus primum Titiano, die 2 Martii anni 395, et eadem quae Nummasius dixerat in Salvium allegante. Proconsul Herodes qui jam in Salvium et Praetextatum sententiam dixerat, Felicianum quoque damnavit, jussitque ut explosis Maximianistis Ecclesiae Primianistis episcopis traderentur. Nihilominus tamen Felicianus et Praetextatus Ecclesias suas retinuerunt, quamquam a Primianistis Assuritanus episcopus ordinatus esset Rogatus, cui postea ad Catholicam converso Donatistarum exercitus, hoc est Circumcellionum agmen, linguam et manus praecidit. Frustra adversus eos Primianistae anno sequenti Theodorum proconsulem et magistratus adierunt. Manserunt in suis sedibus donec malis 0809B victi, cum Primiano in societatem redierunt. At Salvius Membresitanus iterum coram Serano proconsule citatus in judicio causam defendit; ea forte fiducia, inquit Augustinus, quod sciret adversarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud judicem nisi etiam seipsos eis pariter irretirent.

At apud Seranum Proconsulem, vel gratia plus valuit, vel magis forte Bagaiense concilium quod illic etiam contra eumdem Salvium recitatum est. Sic enim interlocutus est: Lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi judicaverunt: quare non aut sub satisfactione ad chorum reverteris vetustatis; aut ut habes scriptum terga persecutoribus prodis. Cum Salvius parere proconsulis consilio renuisset, 0809C jussit eum proconsul ab Ecclesia sua expelli; et quia Membresitanorum, qui sibi favebant, fiducia sedem retinere tentabat, Abitinensibus vicinis mandatum est ut judicium in eum latum exsequerentur. Comprehensus ab iis Salvius non tantum de Ecclesia sua pulsus, sed miserabili pompa ludibrio habitus. Capto enim seni (ut refert Augustinus l. IV contra Cresconium, unde fere tota haec narratio desumpta est) mortuos canes alligaverunt in collo, et sic cum illo quantum libuit saltaverunt. Factum inhumanum cum Etruscorum regum qui mortua vivis corpora conjungebant comparandum: imo tanto foedius quanto mortui canes mortuis hominibus foediores sunt. Adeo ut si Salvio seni et episcopo de duobus supplicis eligendum, longe potius elegisset 0809D haerere cum cadaveribus humanis quam saltare cum caninis. Privari interea Ecclesia sedibusque suis et pati haec omnia potuit Salvius, neque tamen ad Primiani communionem redire voluit; atque ita egit cum suis, ita justitiam extulit pro qua talia se pati dicebat, ita se sanctum persuasit quia passus, ita adversarios iniquissimos quia fecerant, ut alteram ei basilicam sui Membresae fabricarint, in qua dum sedet novis ab antagonista Restituto molestiis affectus est, et propter cellulas et agellos forensi cum eo strepitu controversiaque conflixit; atque ita a partibus Primiani adversus Maximianum et eos qui cum illo in Bagaiensi concilio damnati fuerant, apud quatuor vel amplius 0810A proconsules in foro per advocatos litigatum est.

Gildonis tyrannis.—Mortuo Theodosio XVII kalend. Februarii anni 395, post aliquot menses Gildo comes et utriusque militiae in Africa magister ab anno 386, tyrannidem occupat et universa potitur Africa. Apud hunc hominem barbarum et paganum inter alios Donatistas gratia multum valebat Optatus Thamugadensis 17 episcopus in Numidia Gildonianus satelles dictus quod de Gildonis satellitio esset. Hic homo ferus et Gildoni non dissimilis non tantum Catholicis sed et omnibus gravis fuit. Solitus agmine militari comitatus incedere, viduas opprimebat, pupillos bonis evertebat, uxores a maritis avellebat, dominos res suas vendere cogebat, et venditorum pretium cum ipsis dividebat, uno verbo, vi, rapinis 0810B ac fraudibus in omnes grassabatur. His moribus cum esset, a suis tamen tanto habebatur in pretio, ut eum non modo non ausi fuerint damnare, sed ne monere quidem, inter tantos Africae gemitus imo pacis osculum non detrectarint, in ejus manibus Eucharistiam posuerint et vicissim acceperint, ac demum extincti in carcere, quia de Gildonis satellitio fuerat, Optati natalitia quotannis tamquam martyris magna celebritate frequentaverint. Hujus opera usi Primianistae Maximianistas et Rogatistas graviter vexaverunt et plerosque ad Primianum redire compulerunt. Gives, ut diximus, Assuritani et Mustitani episcopos suos Felicianum et Praetextatum adversus Primianistarum conatus huc usque tuiti fuerant. Iis gravissima exitia comminatus est Optatus, nisi relicta suorum antistitum 0810C defensione, eos ad Primiani communionem redire cogerent. Cives militem Optati formidantes paruerunt. Felicianus et Praetextatus cum aliter sedes suas retinere non possent, manus dederunt, coetus numerosus episcoporum habitus cui etiam interfuit Primianus cum Optato Gildoniano. In eo recepti sunt duo illi episcopi servato honore, ac retentis sedibus suis suscepti sunt a Primianistis, et quicumque ab ipsis in schismate baptizati fuerant sine iterato baptismo recepti. Rogatistas quoque non parum vexavit Optatus, sed in Catholicos praecipue saeviit et in eos Circumcelliones rursum excitavit, a quibus innumera mala passi sunt Catholici. Non enim jam ut antea fustibus tantum armati discurrebant, sed omnis generis armis ac telis instructi, aperte vim faciebant, 0810D basilicas invadebant ac compilabant, episcopos et clericos occidebant aut male mulctabant, et latrocinia palam ac publice exercebant.

Lex Honorii in invasores Ecclesiarum.—Ad hos tumultus compescendos, sublato jam Gildone (qui a fratre suo Mascezile oppugnatus, a suis desertus, initio anni 398, laqueo vitam finiit), Honorius imperator legem dedit die 25 Aprilis anni 398, qua eos qui in ecclesias catholicas irruentes sacerdotibus, ministris vel cultui et loco aliquid injuriae faciebant, comprehendi et convictos capitali supplicio affici jubet, vultque ut cunctis esset liberum factas atroces sacerdotibus aut ministris injurias velut publicum crimen persequi. Si vero multitudo violenta se armis aut 0811A locorum difficultate tueatur, judicibus mandat, ut a comite Africae armatae apparitionis praesidium deposcant, ne rei talium criminum evadant.

Decreta conciliorum de promovendis ad clerum aut reliquendis in eo Donatistis.—Interim Catholici nihil non tentabant ut Donatistas ad concordiam invitarent. Jam observatum est initio schismatis redeuntes ad Ecclesiam episcopos et clericos ex parte Donati cum honoribus suis fuisse susceptos. At crescente eorum numero et pervicacia in subsequentibus conciliis statutum fuerat, ne quis Donatistarum cum honore suo reciperetur in Ecclesia, sed tantum in numero Laicorum. In concilio Hipponensi anni 393, propositum est, ut exciperentur ab hac lege ii quos aut non rebaptizasse constiterit, aut qui cum suis plebibus ad 0811B Catholicam communionem transire voluerint. Sed hanc exceptionem placuit non confirmari priusquam de ea transmarina Ecclesia consulta foret. Iterum in Carthaginensi concilio anni 397 mandatum est ut consulerentur Siricius Romanus episcopus et Simplicianus Mediolanensis, utrum infantes baptizati a Donatistis, cum ad Ecclesiam Dei salubre proposito fuerint reversi, ad sacri altaris ministerium promoveri possent. Ad questionem propositam Romanus et Mediolanensis antistites responderunt, id esse prohibitum. Nihilominus tamen Africani episcopi inopia clericorum et necessitatibus ecclesiarum suarum, quae ita desertae erant ut multae ecclesiae ne quidem diaconum vel illiteratum haberent, coacti; statuerunt parvulis apud Donatistas antequam rationis usum haberent baptizatis, 0811C qui deinde agnita veritate ad Ecclesiam Dei accedentes per manus impositionem recepti sunt, in clerum promoveri posse. Utque istud statutum gratum haberent transmarini episcopi, legationem solemnem ad Anastasium Romanum et Venerium Mediolanensem miserunt ex concilio Carthaginensi habito anno 401, mense Junio. Addiderunt etiam id quod prius proposuerant, ut nonnulli Donatistarum Clerici qui cum honoribus et plebibus suis transire desiderabant, recipi possent: sed non ausi sunt istud caput urgere. At de infantibus baptizatis apud Donatistas ad clerum promovendis omnino satagendum esse duxerunt, ut Afrorum voluntati transmarini episcopi consentirent. Quid ad haec responderit Anastasius certo non liquet: nam in concilio Carthaginensi habito anno eodem, 0811D mense Septembri, de hujus litteris hoc tantum habetur, eum paternae ac fraternae charitatis sollicitudine ac sinceritate adhortatum esse Africanos antistites, ut de haereticorum et schismaticorum injuriis quibus Africanam Ecclesiam graviter vexabant nullo modo dissimularent. Indulsisse tamen eum ut baptizati apud Donatistas pueri possent ad ordines promoveri verisimile est: nam circa istud caput nihil amplius Africani petunt a sede Apostolica. Sed circa alterum de recipiendis Donatistis cum honoribus suis statuunt ut litterae mittantur ad fratres et Coepiscopos et maxime ad sedem apostolicam in qua praesidet Anastasius, quo noverit habere Africam magnam necessitatem, propter Ecclesiae pacem et utilitatem, ut ex ipsis Donatistis quicumque 0812A Clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint secundum uniuscujusque episcopi Catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur. Addunt, id prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse: nec id à se postulari aut statui, ut decretum concilii, quod in transmarinis partibus de hac re habitum fuerat dissolveretur. Sed ea conditione ut illud maneret erga eos ex quorum reditu non magnum accederet animarum lucrum, hoc est, ut ii secundum transmarini concilii decretum non susciperentur in honoribus suis; sed ab hac exciperentur hi per quos catholicae unitati consulitur.

In eodem concilio Africano catholici episcopi statuerunt: 0812B ut litterae darentur ad judices Africanos a quibus peteretur, ut judiciaria potestate atque diligentia in fide christiana, quid gestum sit in omnibus locis in quibus Maximianistae basilicas obtinuerunt, qui ab eis schisma fecerunt, inquirant et gestis publicis propter firmam notitiam omnibus necessariam faciant inhaerere. Deinde placuit etiam episcopis, ut legati praedicandae pacis atque unitatis sine qua salus christiana non potest obtineri, e numero suo ad ipsorum Donatistarum episcopos et plebes mitterentur, per quos omnibus innotesceret quam nihil haberent quod adversus Ecclesiam catholicam possent dicere, et manifestum fiat omnibus per gesta municipalia quid ipsi circa Maximianistas egerint, quos jam plenarii concilii sui 18 auctoritate damnatos, in suis honoribus denuo receperunt, et baptismum 0812C quem damnati et exclusi dederant, acceptaverunt, ut notum sit, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusae, cum ista faciant pro parte Donati, neque se istorum quos ita receperunt communione propter intuitum pacis contaminari dicant: et nos contendant, id est Ecclesiam catholicam etiam in extremis terrarum partibus constitutam per eorum communionem inquinatam, quos tunc accusantes convincere nequiverunt, suis artibus vigilantissimi antistites Donatistas a schismate revocare et in Ecclesiam inducere pro virili satagebant.

De scriptis et actis S. Aug. contra Donatistas. Psalmus abecedarius.—Sed jam tempus est ut dicamus de sancti Augustini scriptis et conflictationibus adversus Donatistas quibus illi fracti, debilitati et tandem victi sunt. Is 0812D cum anno 391 ad presbyterii gradum in Ecclesia Hipponensi promotus fuisset, psalmum abecedarium composuit ad rudioris populi captum accommodatum, ut in humillimi vulgi et omnino imperitorum notitiam pervenire valeret Donatistarum causa ac eorum quantum fieri posset memoriae inhaerere. In eo totius schismatis historiam et brevem ejus refutationem humili et aperto sermone exposuit. Hoc autem in Retractationibus opusculum locat post alterum de fide et symbolo quod in concilio Hipponensi anni 393 composuit.

Liber contra epistolam Donati.—Librum etiam contra epistolam Donati qui partis Donati secundus post sui tempore scripsisse testatur in eodem presbyterii Majorinum episcopus fuerat, lib. Retratactionum c. 21. 0813A Hac in epistola Donatus hoc agebat, ut nonnisi in ejus communione baptisma Christi esse crederetur.

Epistola ad Maximinum.—Exstat et ejus etiamnum presbyteri Epistola (num. 23) ad Maximinum episcopum Donatistam Sinitensis oppidi, qui Catholicum ecclesiae Mutugennensis rebaptizasse dicebatur et diaconum suum fecerat, qua eum hortatur ut aut fateatur factum et quantis potuerit documentis in epistola sua defendat: aut si negat et rebaptizandum non esse existimet, id palam profiteatur et ad Ecclesiam redeat. Denique invitat eum vel ad colloquium vel ad rescribendum ut concordia Ecclesiae sanciatur. Is episcopus postea post transmarinam peregrinationem amplexus est catholicam pacem et in eadem sede remansit, ut discimus ex epistola Augustini 0813B 105. At postquam Augustinus factus est episcopus, Donatistas, scriptis, epistolis, sermonibus, collationibus exagitare non destitit.

Proculeianus invitatus ab Augustino ad collationem. —Initio episcopatus Proculeianum partis Donatianae apud Hipponem episcopum ac proinde suum adversarium jam senem ad collationem per litteras invitavit. Proculeianus primum collationem sese haud refugere simularat, modo adessent deni ex utraque parte graves et honesti viri. At mutata voluntate quaesivit, cur non isset Augustinus Constantinam quando ibi plures ipsi erant, vel ipsum ire debere Milevim ubi concilium proxime habituri erant: indicans sese Augustino imparem. Per alias litteras ad Eusebium episcopum quoque Donatistam datas eidem 0813C Proculeiano exprobravit Augustinus, quod juvenem qui matrem caedere solitus erat ac minatus fuerat se cum ad partem Donati transiisset eam perempturum, recepisset, et sanguinem matris spirantem rebaptizasset. Rursumque Proculeianum invitat ad colloquium, eique offert ut si se imparem putet, cujus voluerit collegae sui imploret auxilium: Quamquam, inquit, et iste qui se tot annorum Episcopum dicit, quid in me tyrone timeat quominus mecum velit conferre sermonem non satis intelligo. Si doctrinam liberalium litterarum quas forte ipse aut non didicit aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quaestionem, quae vel de sanctis Scripturis vel documentis Ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos versatur, unde meis deberet esse peritior. Postremo est hic 0813D frater et collega meus Samfucius Turrensis ecclesiae qui nullas tales didicit quales iste dicitur formidare. Ipse adsit, agat cum illo.

Tertiam quoque dedit ea de re epistolam ad eumdem Eusebium ad quem superior data est, qua commonet Proculeianum ut jam monitus de caesa ab isto juvene matre, hunc a communione repellat. Addit, Subdiaconum quemdam Spaniensis Ecclesiae, vocabulo Primum, cum ab accessu indisciplinato Sanctimonialium prohiberetur, a clericatu remotum, et irritatum adversus disciplinam transtulisse se ad Donatistas, necnon ab iis rebaptizatum esse. Duas etiam sanctimoniales concolonas suas de fundo catholicoram Christianorum sive ab eo raptas, sive ipsum sponte secutas rebaptizatas esse, 0814A et nunc cum gregibus Circumcellionum inter vagabundos greges foeminarum versari, quod Proculeiano quoque per Eusebium innotescere vult, ut a sua communione eum removeat qui non ob aliud illam delegit, nisi quia in Catholica clericatum propter inobedientiam et perditos mores amiserat. Id se denique observare ait, ut quisquis apud Donatistas propter disciplinam degradatus, ad Catholicam transire voluerit, in humiliatione poenitentiae recipiatur, quo et ipsi eum forsitan cogerent si apud eos manere voluisset. Epistolae Augustini in quibus haec habentur sunt nunc 33, 34 et 35.

Collationes S. Augustini cum Donatistis.—Habitae sunt deinde a sancto Doctore collationes cum Donatistis, una anno 397 aut insequenti, apud Tuburzicum, cum Fortunio Donatista hujus urbis episcopo aliisque 0814B Donatistis, de qua consule epistolas S. Augustini 43 et 44. Alia per litteras habita est cum alio ejusdem sectae episcopo, Honorato nomine et cum Clarentio item episcopo: idemque actum esset cum Crispino Calamensi aetate et fama inter suos celebrato nisi per eum stetisset. Severinum etiam consanguineum suum hortatus est per epistolam quae nunc est 52 Augustinus, ut Donatistarum schisma desereret.

Liber contra partem Donati. Libri contra epistolam Parmeniani. Libri de baptismo.—Circa idem tempus scripsit Augustinus duos libros quorum titulus erat, Contra partem Donati, in quorum primo dixerat, non sibi placere ullius saecularis potestatis impetu schismaticos ad communionem violenter arctari. Et vere, inquit, tunc mihi non placebat, quoniam nondum expertus 0814C eram vel quantum mali eorum auderet impunitas, vel quantum eis in melius mutandis conferre posset diligentia disciplinae. Hoc opus circa annum 398 aut 399, ab Augustino elaboratum huc usque desideramus. Ad annum 400 revocari debent ejusdem libri adversus epistolam Parmeniani ad Tichonium scripti, in quibus celebrem agitat solvitque quaestionem, utrum in unitate et eorumdem communione sacramentorum mali contaminent bonos. Pollicetur in eodem opere se latius tractaturum de baptismo, quod promissum statim exsolvit editis septem de Baptismo libris.

Liber contra quod attulit Centurius a Donatistis.— Circa idem tempus cum attulisset ad Ecclesiam quidam Laicus nomine Centurius nonnulla Donatistarum in Catholicos dictata vel scripta in paucis velut 0814D testimoniis quae suae causae suffragari putabant, his brevissime respondit Augustinus libello cujus haec erat inscriptio, Contra quod attulit Centurius a Donatistis. Hocce opusculum non exstat.

19 Libri contra Petilianum.—De Petiliano Donatista Constantiniensium Episcopo dictum a nobis est alias. Is cum unam epistolam contra Catholicos Donatianis presbyteris et diaconis scripsisset, partem ejus praesente Fortunato ejusdem loci Catholico episcopo et Alypio Tagastensi S. Aug. obtulerunt hujus urbis Catholici. Statim ille hujus epistolae fragmentum refellere aggressus, idque libro primo confecit. Deinde cum integram Petiliani intercepisset epistolam librum secundum in eam conscripsit sedente Anastasio Romano 0815A pontifice, aut saltem obitu ejus, qui incidit in diem 27 Aprilis anni 402 nondum comperto, in qua verba singula Petiliani refert et suam iis responsionem subjicit. Sed prius id quod scripserat adversus partem epistolae, pervenit ad Petilianum qui respondere conatus est, cui responsioni tertium librum opposuit Augustinus.

Liber de unitate Ecclesiae.—Antequam edita esset ista responsio epistolam ad Catholicos qui vulgo Liber de Unitate Ecclesiae dicitur, conscripsisse videtur. Nam hujus initio meminit duorum priorum librorum in Petilianum, non tertii.

Libri contra Cresconium.—Grammaticus etiam quidam Donatista Cresconius cum invenisset primum Augustini librum in Petilianum, putavit ei respondendum, 0815B et responsionem suam ad Augustinum misit. Cui operi libris quatuor ille respondit, ita sane ut tribus perageret quod universa responsio flagitabat. Sed cum videret de sola Maximianensium causa qua suos schismaticos damnaverunt et eorum aliquos rursum in suis honoribus receperunt, baptismumque ab eis extra communionem suam datum non repetiverunt, responderi posse ad cuncta quae scripsit, quartum librum adjecit, in quo id quantum potuit diligenter et evidenter ostendit. Quando autem hos quatuor libros scripsit, jam contra Donatistas leges dederat Honorius Imperator. Ita Augustinus ipse de hoc opere in lib. II Retractationum, ex quibus intelligimus scriptum post annum 406, cum leges Honorii de quibus loquitur datae sint anno 405.

0815C Libri Probationum et testimoniorum contra Donatistas.Posthaec ut ad Donatistas pervenirent, inquit idem Augustinus ibid., contra eorum errorem et pro catholica veritate necessaria documenta curavi sive de Ecclesiasticis, sive de publicis gestis, sive de Scripturis Canonicis, et primo ad illos eadem promissa direxi, ut ipsi ea si fieri posset exposcerent. Quae cum venissent in eorum quorumdam manus, nescio quis exstitit qui suo nomine tacito contra haec scriberet, ita se confitens Donatistam tamquam hoc vocaretur. Cui ego respondens alium librum scripsi. Illa vero documenta quae promiseram junxi, et ex utroque unum esse volui, eumque sic edidi, ut in parietibus basilicae quae Donatistarum fuerat prius praepositus legeretur, cujus titulus est, Probationum et testimoniorum contra Donatistas. 0815D Alterius libri quem supra commemoravi, titulum esse volui, Contra nescio quem Donatistam.

Admonitio Donatistarum de Maximianistis.— His duobus libris qui nunc desiderantur, tertius qui amissus quoque est, accedebat, cui titulus Admonitio Donatistarum de Maximianistis, qui quidem libellus erat brevissimus, ut posset facilitate describendi in plurium manus pervenire, et ipsa sui brevitate facilius memoriae commendari.

Liber de unico baptismo.—Post aliquod tempus, sed ante collationem Carthaginensem, cum amicus quidam illus a nescio quo Donatista presbytero librum Petiliani de unico baptismo accepisset et ad Augustinum attulisset, enixe rogans illum ut ei responderet, precibus ejus 0816A satisfecit et librum quo respondet eumdem titulum habere voluit De unico baptismo. Hic liber exstat.

Non exstat alius grandis liber contra Donatistas, in quo ostendebat eorum adversus Ecclesiam Catholicam impium ac superbissimum errorem sola funditus Maximianistarum causa subverti.

Catholici Donatistas ad collationem invitant.—Dum haec privatim in Donatistas molitur Augustinus, id agebant Africani episcopi ut Donatistas quovis modo ad collationem adducerent, rati nulla alia via schismaticos aut reconciliari aut superari posse. Igitur in concilio generali episcoporum Africae anno 403, die 25 Augusti, Carthagini habito decretum est, ut solemni instrumento provocarentur Donatistae ad collationem habendam inter delectos ex utraque parte 0816B episcopos. Simul a Septiminio petierunt et obtinuerunt tum conveniendi Donatistas, tum inquirendi de gestis in causa Maximianistarum. Donatistae pro suo more collationem recusarunt. Tunc epistolam laicis ejusdem sectae scripsit Augustinus, ut ex hac episcoporum repudiatione suspectam causae suae justitiam tandem habere discerent.

Donatistae irritati ob hanc provocationem. Legati a Catholicis ad imperatorem missi.exit —At Donatistae quo clementius et instantius invitabantur ad pacem, eo ferocius ac saevius in Catholicos furere coeperunt. Argumento esse potest Crispinus, Calamensis episcopus, magnae inter suos auctoritatis, qui Possidium ejusdem civitatis Catholicum episcopum sic insectatus est, ut is vix fuga saluti suae consulere potuerit. 0816C Ob haec et alia facinora Crispinus in judicium vocatus et tamquam haereticus accusatus, cum ex praescripto legis Theodosianae anni 392 decem auri librarum mulctam sibi impositam vidisset, coram proconsule causam suam per triduum peroravit atque haeretici crimen a se amoliri conatus est. Sed justam ac legitimam fuisse hoc nomine prolatam sententiam Possidius in publica disputatione probavit; et tamen remissa Possidii rogatu mulcta, Crispinus imperatorem appellavit qui eamdem mulctam ipsi caeterisque Donatistis inflixit. Cum haec agerentur Circumcelliones in Maximianum Bagaiensem, qui basilicam legibus repetierat et in Servum Tubursicuburi episcopum, qui aliam petebat aliosque episcopos, clericos, et laicos tam atrociter grassati 0816D ut concilii Carthaginensis anno 404 habiti Patres die 26 Junii Theasium et Evodium legatos ad imperatorem mittendos esse censuerint, qui ei exponerent quam immania a Donatistis in Catholicos patrarentur, quique poscerent ut Ecclesiae tuitioni providerent ac legem Theodosii promulgatam in ordinatores vel ordinatos haereticos seu etiam in possessores locorum in quibus eorum congregatio deprehenditur, confirmarent, et in Donatistas valere juberent. Similiter ut alia lex quae de haereticis vel ex donationibus vel ex testamentis aliquid capiendi vel relinquendi jus adimit, repeteretur; ita tamen ut iis qui consideratione unitatis et pacis se corrigere voluerint, haereditatis aditus pateret, si adhuc in haeresi 0817A constitutis aliquid ante donationis vel haereditatis obvenerit: his tamen exceptis, qui lite pulsati putaverint ad Catholicam transeundum, quia de talibus credibile est non metu coelestis judicii potius quam terreni commodi aviditate unitatem Catholicam praeoptasse. Huic publicae legationi et litteris concilii ad imperatorem adjectae sunt querelae privatorum qui injuria affecti erant a Donatistis.

Edictum de Unitate ab Honorio latum. Unitas facta Carthagini.—His commotus Honorius in Donatistas seu Rebaptizantes severissimum tulit edictum pridie idus Februarii, Stilicone II et Anthemio Coss., hoc est anno 405. Hujus edicti partis sunt leges quatuor hac una et eadem die datae in Cod. Theodosiano. Dictum est autem Unitatis edictum, quia per illud 0817B sub poenis 20 gravissimis injunctum erat haereticis et schismaticis ad Catholicam Ecclesiam redire. Missum ad Hadrianum Pp. Italiae et speciatim die 5 Martii ad proconsulem Africae, ut ibi promulgaretur et executioni mandaretur. Vi hujus edicti cito Unitas apud Carthaginem facta, tardius in caeteris Africae provinciis id potuit obtineri. In concilio Carthaginensi habito 23 Augusti ejusdem anni, decretum est ut quia apud Carthaginem tantum unitas facta erat, darentur etiam litterae ad judices, ut et in aliis provinciis et civitatibus operam impendi jubeant unitati, utque gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa Africa de exclusione Donatistarum cum episcoporum litteris ad comitatum mitterentur. Et rursum missi duo clerici ad comitatum ad gratiarum 0817C actionem agendam et petendam Donatistarum ubique in Africa exclusionem.

Maximinus Sinitensis Donatista collationem postulat.—Anno 406, die 30 Januarii, Maximinus episcopus Sinitensis aliique nonnulli Donatistae audientiam in publico apud Ravennam consessu coram praefecto praetorii petierunt ubi cum Catholicis causam suam ventilarent. Quid statutum fuerit incertum, nihil certe actum est. Maximinus redux in Africam ad Ecclesiam Catholicam accessit.

Statutum de Episcopis et Episcopatibus Donatistarum.—Anno 407, in concilio Carthaginensi mense Junio, statuitur ut plebes quae conversae sunt a Donatistis et habuerunt episcopos, eos inconsulto concilio retineant: quae autem habuerunt episcopum et 0817D eo defuncto non habere proprium episcopum, sed ad alicujus episcopi dioecesim pertinere voluerint, id etiam ipsis non denegetur. De episcopis vero ipsis hoc decretum, ut qui ante legem de Unitate latam ab imperatore ad Catholicam accesserint, plebes suas et ecclesias retinerent. At qui nonnisi post illud edictum promulgatum ad Ecclesiam venerant, Ecclesiis suis omnino spoliantur, eaeque ac cuncta ad eas pertinentia Catholicis horum locorum episcopis adjudicantur.

Honorii leges in Donatistas.—Eodem anno Honorius legem tulit qua haereticis et schismaticis ad Ecclesiam redeuntibus ab omnibus poenis quas ex legibus incurrerant, immunitatem concessit.

0818A Anno 408, Stilicone ad diem 23 Augusti interfecto, novae per Donatistas turbae excitatae sunt, quasi eo mortuo legibus soluti essent, et ne audaciae color deesset, indulgentiam ab Honorio factam commenti sunt. Sed commentum statim dissiparunt leges ab imperatore eodem anno et sequenti in eos latae. His severe exsequendis cum incumberent praesides, poenam sanguinis a factiosis schismaticis amoliri conatus est Augustinus. Verum ut sunt versatiles principum leges, circa medium anni 409 Honorius Haereticis exercendae superstitionis suae potestatem concessit. Sed eam libertatem, flagitantibus concilii Carthaginensis Patribus, a quibus quinque episcoporum legatio ad comitatum missa erat, revocavit eodem anno, et severissimam in eos legem tulit datam 0818B VIII Kalend. Septembris hujus anni 410 ad Heraclianum comitem Africae: qua oraculo penitus remoto quo ad ritus suos haereticae superstitionis homines obrepserant, plectendos eos poena proscriptionis et sanguinis statuit, si ultra convenire per publicum execranda sceleris sui temeritate tentaverint.

Edicta de convocatione episcoporum ad collationem.—Tandem cum ab utraque parte petita esset collatio, eamque enixe flagitarent Catholici, atque ea de causa legatos ad imperatorem Honorium misissent, ab eo edicta est, sanctione data Ravennae pridie idus octobris sub consulatu Varanis, anno scilicet 410, qua Donatistas episcopos et Catholicos in urbem Carthaginensem intra quatuor menses convenire jubet, ut electis ab utraque parte sacerdotibus, causa committatur 0818C disputationibus agitanda. Quod si intra praestitutum tempus Donatistarum episcopi non convenerint, trini edicti vocatione contumaces declarentur, quibus transactis si provocati adesse contempserint, cedat cum Ecclesiis populus qui doctores suos cum silentio cognoverit superatos, sciatque Catholicae legis veris imperiis serviendum. Cui quidem disputationi principe loco judicem sedere voluit Flavium Marcellinum et Notarium, cui omnem in congregandi et evocandi episcopos, actionis instituendae et moderandae, ac de toto negotio statuendi tribuit potestatem. Marcellinus hoc edicto munitus, mandatum proposuit quo cunctos per Africam tam Catholicae quam Donatianae partis episcopos commonebat, ut intra tempus lege praescriptum, id est, intra quatuor 0818D menses qui ad diem Kalend. Juniarum concludebantur, Carthaginem concilii faciendi gratia convenirent, omnibusque magistratibus per Africam injungebat, ut episcopos convenirent, eisque significarent ut intra quatuor menses Carthaginem venirent: Praeterea ut Donatistas ad collationem promptiores redderet, jussit ut iis qui se ei affuturos esse responderent. Ecclesiae, eaque loca quae tenuisse illos antea constitisset restituerentur. Adjecit quod si Donatistis esset suspectus, se non recusaturum ut alius judex quem ipsi elegerint Donatianae partis et fidei vel superioris vel similis dignitatis secum resideat. Denique declaravit quod sive pro Donatistis sive pro Catholicis lata foret sententia, in nullo Donatistarum 0819A episcopos aliquam molestiam esse passuros, sed liberos et ab omni injuria alienos ad propria redituros.

Mandata episcoporum ad collegas qui collationem habituri erant.—Juxta illud mandatum Donatistarum episcopi Carthaginem ex omnibus provinciis Africanis convolarunt, et ibi congregati die XV Kal. Junias certiorem fecerunt epistola sua Marcellinum se in hanc urbem advenisse collationis ineundae gratia. Catholici quoque episcopi, cum illuc advenissent, epistolam etiam dederunt ad Marcellinum, qua gratam sibi collationem esse testantur, et consentiunt ut ii quibus agendi causam suam delegarunt officium, subscribant prosecutionibus suis et omnium nomine disputent. Hanc vero conditionem unanimi episcoporum omnium consensu ratam Donatistis 0819B offerunt, se, si adversarii ostendere potuerint Ecclesiam periisse, et in sola parte Donati remansisse, nullum apud eos episcopalis muneris aut honoris locum habituros; sin vero e contra Donatistae victi fuerint et ad unitatem redire voluerint, hoc iis se concedere ut honorem Episcopatus non amittant: ita ut ubi sunt duo episcopi, Catholicus honoris sibi socio copulato, sedeant ambo eminentius sicuti peregrinus episcopus juxta collegam, ac primum subinde locum honore sese praevenientes in diversis basilicis occupent, et uno eorum defuncto deinceps jam singulis singuli pristino more succedant: aut si forte Christiani populi singulis delectantur episcopis et duorum consortium inusitata rerum facie tolerare non possunt, tam Catholici quam Donatistae de medio secedant 0819C et Ecclesiis singulis damnata schismatis causa in unitate pacifica constitutis ab his qui singuli in singulis Ecclesiis invenientur, unitate facta, per loca singula constituantur episcopi.

Gesta collationis.—Kalendis Junii anni 411, in secretario sed praetorio Thermarum Gargilianarum Carthagini convenerunt episcopi utriusque partis. Lecto imperatoris edicto Marcellini mandato, et episcoporum tum Catholicorum tum Donatistarum epistolis, non alium praeter Marcellinum cognitorem elegerunt 21 Donatistae, sed de tempore elapso nonnihil cavillati sunt. Recensiti deinde episcopi omnes qui aderant et mandatis subscripserant, inventi e Catholicis 286, et ex Donatistarum parte 279. Lecti ab utraque parte septem qui causam omnium nomine 0819D agerent, quae dicebantur a Notariis ex utraque parte excepta et recognita, et inde acta ab officio confecta: quibus peractis cognitio in diem tertium Junii comperendinata est. Hac die semper tantum ex utraque parte delecti actores cum totidem consiliariis ac chartarum custodibus quatuor, et notariis ad locum collationis venerunt. Cum gesta nondum forent descripta, post brevem altercationem ad sextum Iduum Juniarum dilata collatio. Quo die acta est inter partes magna animi et vocis contentione causa. Quae fuerint ab utraque parte dicta et allegata, hic referre nihil necesse est, cum ea ex actis ipsius collationis et breviculo S. Augustini ad calcem hujus operis a nobis memoratis, abunde repeti possint. Hoc unum impraesentiarum 0820A dicam post acrem et diuturnam collationem, Cognitorem in gratiam Catholicorum adversus Donatistas sententiam tulisse ac de novo conventicula Donatistarum prohibuisse, et Ecclesias quas fiduciario decreto Donatistis reddi voluerat, Catholicis tradi jussisse. Indulsit tamen episcopis Donatistis ut ad propria remearent, quatenus in propriis constituti, aut ad unam veramque Ecclesiam reverterentur, aut satisfacerent legibus. Denique loca ea in quibus Circumcellionum turbae convenirent, a fisco occupanda esse decernit. Hujus collationis breviarium texuit Augustinus, et post collationem librum ad Donatistas, in eos scripsit, ne a suis episcopis seducerentur ulterius.

Lex Honorii, post collationem, contra Donatistas.—Cum quidquid in collatione gestum fuerat, latamque 0820B a Cognitore sententiam accepisset imperator, insequente anno, III kalendas Februarii, legem dedit, qua mulctas pecuniarias varias pro varia cujusque conditione in Donatistas qui ad catholicam Ecclesiam accedere nollent, imponit jubetque eorum episcopos ac clericos ab Africa expelli ac in exilium mitti, et quaecumque ecclesiis eorum collata fuerant, Catholicis ecclesiis adjudicat.

Donatistarum furor accensus.—Hac lege multi ex Donatistis emendati ad Catholicam redierunt; ast nonnulli ea potius exacerbati plusquam antea insanierunt. In dioecesi Hipponensi Restitutum presbyterum catholicum exceptum insidiis trucidarunt, uti et Innocentium presbyterum e domo raptum oculo effosso digitoque amputato truncaverunt. Marcellinus Tribunus 0820C cui causae hujus exsecutio erat injuncta, habita in reos quaestione moderata, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus confessionem scelerum eruerat. In reos ex legum severitate animadvertendum erat, ut qualia fecerant talia paterentur. Augustinus autem cui non placebant atrocia ulla ac praecipue capitalia supplicia, per litteras apud Marcellinum, Donatum proconsulem et Apringium egit instantissime ut poena mortis imo et detruncationis membrorum remitteretur. Sed hoc a Marcellino petiit, ut acta quibus Donatistarum crimina probabantur, publica fierent et populo proponerentur, ut pudore ac ignominia homines ab hominibus talia scelera patrantibus averterentur. Caeteri etiam antistites pro reis ne capitali supplicio plecterentur, 0820D apud judices intercedebant: nec tamen ista catholicorum mansuetudo potuit Donatistarum furorem mitigare. Narrat Augustinus Macrobium, unum ex eorum episcopis, stipatum cuneis perditorum utriusque sexus hac atque illac circumiisse et sibi basilicas per vim aperuisse.

Calumniae Donatistarum in Marcellinum.—Ut autem judicium a Marcellino contra se latum infirmarent, aiebant eum pretio corruptum catholicis, quorum communionis erat, favisse et in eorum gratiam sententiam tulisse, sed perperam et noctu. Asserebant etiam eum non permisisse, ut omnia pro suis partibus Donatistae proferrent ac vim sibi conquerebantur illatam quod in secretario Thermarum Gargilianarum 0821A collationis tempore fuissent conclusi. Quae vitilitigatorum effugia merito ridebant Catholici: nam corruptum auro judicem gratis et sine teste dicebatur; si quid vero proponendum erat adversus eum, id ante disputationis exordium facere eos oportuerat. Quod non modo non fecerant, sed et offerenti ut alium judicem qui secum sederet eligerent, responderant se alterum nolle judicem, atque hunc prolixe non semel laudaverant: quod ad actionem pertinet, unicuique clepsydra adjecta quidquid voluisset et quantum voluisset dicendi licentiam dedisse. De vi illata quia in Gargilianis Thermis inclusi fuerant non magis conqueri posse, si locus fuisset querelae, catholicos quam Donatistas cum ibi utrique essent: at quomodo pro carcere habebatur 0821B locus ubi erat et judex et in quo retenti non sunt, sed unde dimissi quando voluerunt? De sententia noctu lata forensis rabulae Petiliani cavillatio erat; nihil enim obstat quin si causa postulet, diutius judex possit etiam sedere. Nihilominus haec Donatistarum calumniandi audacia atque protervia ita increvit, ut de remedio apponendo Patres Africani in commune consuluerint in synodo Cirtensi seu Zertensi anno post collationem habito, cujus nomine Augustinus epistolam scripsit ad Donatistas olim CLII nunc CXLI, qua hujusmodi calumniam diluit. Data est XVIII kalend. Julias.

Mors Marcellini. Confirmatio sententiae Marcellini.—At Donatistae non contenti Marcellini honorem calumniis suis infamare, vitam etiam appetiverunt, 0821C et, quasi Heraclianae factionis hominem, sub invidia tyrannidis oppressum licet innocentem, ut die 13 Septembris anni 413, jussu Marini comitis qui Heraclianum in Africa debellaverat, capite plecteretur effecerunt. Hinc occasionem coeperunt jactitandi irritum esse judicium a Marcellino latum: quod cum intellexisset Honorius, severissimam in eos legem tulit die 22 Junii anni 414, et alia lege data 30 Augusti anni 415, statuit ea quae a Marcellino, quem spectabilis memoria virum appellat, in Donatistas gesta erant et in publica monumenta translata, firmitatem perpetuam habere.

Non melius Donatistis cessit importuna apud Bonifacium comitem interpellatio, qui rejectis mendacissimorum hominum calumniis Augustini consilia 0821D praetulit sibi praescripta in eximio illo libro seu epistola quae est de Correctione Donatistarum.

Gesta Augustini cum Emerito.—Anno 418, prima Maii, universalis concilii Carthaginensis Patres decreta condidere ad extinguendas Donatianae sectae reliquias. Mense vero septembri proximo, cum Augustinus apud Juliam Caesaream versaretur cum quibusdam collegis, occurrit forte in Emeritum hujus urbis episcopum ex parte Donati, qui unus fuerat ex actoribus collationis, quem cum ad Ecclesiam adduxisset, cum eo concertare voluit. At Emeritus ne mutire quidem aut hiscere ausus est, et Augustini sermonem patienter contra suos audivit. Librum paulo ante adversus hunc Emeritum scripserat Augustinus, 0822A cui titulus erat Ad Emeritum Donatistarum episcopum post collationem, quo res quibus illi vincuntur vel victi esse monstrantur, breviter complectebatur. Qui liber periit, sed extat ejus liber de gestis cum Emerito, et sermo eo praesente ad Caesariensis Ecclesiae plebem dictus.

22 Concilium Donatistarum.—Circa idem tempus habitus est Donatistarum conventus, cui Petilianus cum aliis plusquam triginta episcopis interfuit. In eo consilium inierunt, quo pacto edictis quibus adeo premebantur, obviam irent, cum viderentur se potius pristinis ignibus daturi (imo id reipsa facerent spe nominis martyrum apud suos potiundi) quam ut in insulas deportarentur. In eodem conventu ab iis id statutum est: Ut qui catholicis communicaverint, 0822B episcoporum vel presbyterorum tantum si sacrificium non obtulerint aut in populo non tractaverint, ad veniam perveniant et in suis honoribus recipiantur.

Donatistarum schisma debilitatum.—Interea Dulcitius Tribunus et Notarius imperialium jussionum contra Donatistas in Africa executor, poenas legibus in eos sancitas severe exigebat, intestabiles Donatistas esse declarabat, mulctas imperatas imponebat, basilicas eorum et bona ecclesiae catholicae adjudicabat, episcopos et clericos in insulas et provincias longinquas exulatum mittebat. Hujus igitur vigilantia multi tum temporis ad Ecclesiam redierunt, et Donatiana secta, quae antea in Africa vigebat, fracta et debilitata prorsus est. At nonnulli in pervicacia sua obstinati perdurabant, quorum alii basilicas 0822C ne Catholicis traderent, alii pro suo more vario mortis genere mortem sibi conciscebant, ut pro martyribus haberentur. Nonnulli in catholicos irruebant et ex iis plurimos neci tradebant: dum e contra catholici antistites sollicite mortis poenam a Donatistarum capite depulsarent.

De Gaudentio Thamugadensi.—Cum malorum hujuscemodi dux et fax esset Gaudentius Thamugadensis, unus e septem actoribus Donatistarum in collatione, dedit ad illum litteras Dulcitius exhortans eum ad unitatem catholicam et dissuadens incendium quo se ac suos cum ipsa Ecclesia consumere minabatur: addens etiam ut si se justos putarent, fugerent potius secundum praeceptum Domini Christi quam se nefandis ignibus concremarent. Respondit 0822D Gaudentius duabus litteris, breviore una, festinante ut aiebant perlatore, alia prolixa, quasi plenius diligentiusque respondens. Dulcitius ambas ut eas Gaudentii epistolas existimavit ad eum esse mittendas refelleret, simulque eum per litteras consuluit, quodnam istis haereticis responsum dari oporteret Augustinus ambas Gaudentii epistolas uno libro redarguit, qui cum in ejusdem pervenisset manus, rescripsit ille quod ei visum est; sed Augustinus responsionem ejus contempsit nec dignam refutatione judicavit. Ad postulatum vero Dulcitii respondit istorum insaniam non debere obstare quominus ad unitatem faciendam allaboraret et Principis leges exsecutioni demandaret.

0823A Lex Theodosii Junioris in Donatistas.—Eaedem leges a Theodosio Juniore renovatae sunt, lege data 30 Maii anno 428, sed paulo post Donatistarum secta Vandalorum irruptione a legibus imperatorum tuta fuit. Nonnullis etiam ex iis qui se Arianorum adversarios non esse fingebant, Vandali favisse videntur. Nihilominus eamdem plerique eorum ac Catholici sortem subierunt et sub Arianorum jugo miseram vitam traxere. Certe Fastidiosus episcopus Arianus cujus verba referuntur a Fulgentio, Donatistas aeque ac Catholicos insectatur.

Reliquiae Donatistarum ad sextum usque saeculum. —Superfuerunt tamen diutissime in Africa schismatis hujus quamvis languentis et attriti reliquiae, ut ex epistolis Gregorii Magni ad Afros datis liquet, ex quibus intelligimus non paucos in Africa Donatistas 0823B fuisse eorumque numerum hoc ipso tempore licet a Gennadio Exarcha compescerentur crevisse, plures ab eis in suam sectam adductos et rebaptizatos, quosdam etiam Catholicos episcopos ab iis ex ecclesiis suis pulsos. Cui malo ut mederetur Gregorius, jussit synodum congregari quam habuit Dominicus, 0824A Carthaginensis episcopus, omni cura incumbens ut Africanam Ecclesiam ab hac labe purgaret. Adversus eos tum temporis a Mauricio imperatore missa sunt rescripta, sed conquesti sunt Africani episcopi ea exsecutioni non demandari. Qua de re missis Africanorum ad eum litteris certiorem fecit Gregorius imperatorem, rogavitque ut severe in eos animadverteretur. Ipse vero episcopis Africanis scripsit Donatistas episcopos qui ad Ecclesiam accedebant ea lege recipiendos, ne pateret eis ad Primatum aditus.

Ita per ter centum annos et amplius in Africa duravit illud schisma, quod infausto tempore ac omine ortum; sub Constantino neque judiciis Ecclesiasticis neque civilibus extingui potuit; sub Constante imperatore compressum, ad tempus sub Juliano recruduit, 0824B et per multos annos magnam Africae partem implevit; donec scriptis, disputationibus et legibus imperatoriis imminutum est et ad paucos redactum, quorum infelices haeredes ad sextum aut septimum usque saeculum in aliquibus Africae angulis latitarunt.