Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XLVII.—Vers. 1 seqq.) Descende, sede in 0453D pulvere, virgo filia Babylonis: sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. Tolle molam, et mole farinam: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina. Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum: ultionem capiam, et non resistet 0454A mihi homo. LXX: Descende, sede super terram, virgo filia Babylonis, sede in terram. Non est solium filiae Chaldaeorum, quoniam nequaquam ultra vocaberis mollis et tenera. Tolle molam, mole farinam. Revela operimentum tuum, denuda canos, discooperi tibias, transi flumina: revelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua. Quod justum est de te auferam, nequaquam 549 ultra tradam hominibus. Quomodo in Ezechiele sub figura navis et omnis instrumenti ejus, Tyri ornatus exponitur, quae negotiationibus dedita est (Ezech. XXVI) , et propter aquarum abundantiam rex Aegypti draco appellatur, et squamae illius juncusque ac papyrus et pisciculi describuntur, et Jerusalem cum idolis fornicationem scortorum ac lupanaris similitudo testatur: sic in praesenti loco sub 0454B persona captivae mulieris, quae quondam regina fuerit, Babylonis servitus indicatur: diciturque ei ut descendat de regni superbia, et in pulvere sedeat. Virgo autem appellatur et filia: vel quia omnes homines creatura Dei sumus; nec est Babylonis juxta haereticos natura damnabilis: vel ob luxuriam et ornatum urbis quondam potentissimae, quae cum senuisset, et vicina esset occasui, virgunculam, et puellam se esse jactabat. Licet ex eo quod juxta LXX scriptum est, filia Babylonis, non ipsam Babylonem quidam, sed Romanam urbem interpretentur, quae in Apocalypsi Joannis (Apocal. XIV) et in Epistola Petri (II Petr. V) , Babylon specialiter appellatur, et cuncta quae nunc ad Babylonem dicuntur, illius ruinae convenire testentur, contra quem vocanda sit 0454C avis, Deique justitia: ut postquam Sion, id est, Ecclesia salvata fuerit, illa pereat in aeternum. Dicitur ergo Babyloni reginae et filiae Chaldaeorum (a Chaldaeis enim condita est) quod nequaquam ultra vocetur mollis et tenera et deliciis affluens, quae cunctarum gentium manibus portabatur; ita ut terrae plantas vix imprimeret: praecipiturque ei ut tollat molam, et molat farinam, quod est durae captivitatis, et extremae servitutis indicium; ut quae quondam regina fuerat, postea molendae farinae operi serviat. Sed quia sequitur: Denuda turpitudinem tuam, etiam mola ab Hebraeis figuraliter intelligitur, quod scilicet in morem scorti, victorum libidini pateat. Illudque quod in Judicum libro de Samson scribitur (Judic. XVI) , ad molam eum a Philisthiim esse damnatum, 0454D 550 hoc significare volunt, quod pro sobole robustissimus virorum, hoc in allophylas mulieres facere sit compulsus. In eo ubi nos interpretati sumus, denuda turpitudinem tuam, pro quo LXX transtulerunt, revela operimentum; Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit, Samthech (); 0455A Aquila Semmathech; Symmachus τὸ σιωπηλόν σου: quod nos exprimere possumus taciturnitatem tuam, quod taceri debeat prae verecundia. Quod quidem et in Cantico Canticorum legimus, ubi sponsae pulchritudo describitur: ad extremum infert: Absque taciturnitate tua (Cant. IV) : nolentibus qui interpretati sunt transferre nomen, quod in sancta Scriptura sonaret turpitudinem. Recteque contra Babylonem inverecundis utitur nominibus (licet nulla sit turpitudo, humani corporis membrum vocare nomine suo), cui praecipitur ut nudet pectora, et crura ac femina aperiat, et vadat in captivitatem, videaturque ignominia ejus, et opprobrio pateat sempiterno. Et hoc Dominus fecisse se dicit, ut ultionem caperet de ea, quae oppressit populum suum, 0455B et nullum pro ea audiat precatorem, qui iram Domini suo lenire conetur occursu. Significat autem Angelum gentis Babyloniae praesidem, qui cum caeteris Angelis loquitur: Curavimus Babylonem, et non est curata. Quod autem Septuaginta transtulerunt, quod justum est de te auferam, nequaquam ultra tradam hominibus, subauditur Babylonem: vel certe hoc quod justum est, et ablatum de Babylone. Disputant Stoici, multa re turpia, prava hominum consuetudine, verbis honesta esse, ut parricidium, adulterium, homicidium, incestum, et caetera his similia. Rursumque re honesta, nominibus videri turpia; ut liberos procreare, inflationem ventris crepitu digerere, alvum relevare stercore, vesicam urinae effusione laxare: denique non posse nos, ut dicimus, a ruta 0455C rutulam, sic ὑποκροιστικὸν mentae facere. 551 Ergo Semmathec (), quod Aquila posuit, ut diximus, verenda mulieris appellantur. Cujus etymologia apud eos sonat, sitiens tuus; ut inexpletam Babylonis indicet voluptatem.